Sermon pour la fête de St François
Texte de base :
Paris, Mazarine, 1010, f. 81ra-82vbOrléans, Bibliothèque Municipale, 203, f. 110rb-113ra
Texte établi par Emmanuelle Choiseau
Mots-clés :
Francisci stigmata | Francisci paupertas
Liste de la matière biblique :
-
Tob 3 -
Zach 2 -
I Reg 14 -
Is 49
Thema
Iob XXIII° :
Uestigia eius secutus est pes meus, uiam eius custodiui et non declinaui
ex ea, a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi uerba oris
eius.
Introductio
Hic spiritus sanctus breuiter describit uitam
beati Francisci et actus, et est hoc quasi epitaphium eius. Initium uite eius innuitur ibi :
uestigia ; consummatio et perseuerantia : uiam
eius ; et quem modum uiuendi
habuerit
ibi : a mandatis. I :
Franciscus, cupiens Dominum sequi et assequi, per vestigia
eum secutus est
Quasi ergo quesitum esset ab eo : « cuius conuersationis fuisti et qualis uite ? »,
respondet uestigia eius, et cetera. I.A :
Uie, quibus obseruatis secundum Deum, posset quis ire ad
Deum, dissipate sunt per peccata
Uidens etiam multos qui se credunt sequi Dominum deuiare, cupiens eum
sequi et assequi, ut certius eum sequeretur, per uestigia eum secutus est, ut eadem uia iret
passu ad passum qua ille ambulauit, maxime quia uidebat impletum illud Ysa. XXXIII° :
Dissipate sunt uie, cessauit transiens
per semitas. Uiis istis derelictis et semitis, uestigia
Domini secutus est.
Uie
iste sunt diuersi modi uiuendi, quibus obseruatis secundum Deum, posset quis ire ad Deum, ut
matrimonia,
mercimonia
, uiuere de proprio patrimonio, milicia, agricultura, quodlibet officium. Sed uie iste dissipate sunt per peccata. I.A.1 :
Matrimonium
Matrimonium
enim
iam, ut in pluribus pro adulterio reputatur, quia fides non seruatur nec pacta : se
diligunt non secundum Deum, sed contra,
neque
contrahunt propter Deum ut caueant a peccato, uel ut prolem habeant ad [81rb] seruicium Dei. Thob. VI° :
Ostendam tibi qui sunt quibus potest preualere demonium
,
scilicet
in eos qui coniugia ita suscipiunt ut Deum a se et a sua mente excludant, et sue
libidini ita uacent sicut
equus
et mulus quibus non est intellectus. In hiis potestatem habet demonium,
cum dicat Apostolus, Ia ad Cor. VII° :
Unusquisque autem habeat suam [uxorem] propter fornicationem
; item ad Hebr.
XIII°
:
Honorabile connubium in omnibus
et thorus inmaculatus.
Peccatur enim
contra matrimonium septem modis, qui per septem uiros, cum quibus Sarra contraxerat, designantur, Thob. III° : primo quia talis est
personna que contrahere non potest, quia uotum castitatis emisit, uel quia intrauit
religionem, uel sacrem ordinem suscepit ; secundo quia
contrahit con tali com
qua contrahere non potest, quia est cognata eius uel affinis ; tertio quia iurauit
alii de contrahendo ; quarto quia
contrahitur
ut habeat uelamen peccati sui ; quinto propter luxuriam tantum ; sexto propter
cupiditatem tantum ; septimo quia contra formam et inhibitionem Ecclesie ; unde Tho. VI° :
Audiui quia tradita est uiris septem
et mortui sunt, et hoc audiui quia demonium eos occidit. Similiter federa
matrimonii non seruantur, Sap. XIIII° :
Nuptiarum
inconstantia, inordinatio, mechie et impudicitie
; iura thori non
seruantur, Ie. V° :
Unusquisque ad
uxorem proximi sui hynniebat.
I.A.2 :
Mercimonia
Similiter uia negociationis omnino dissipata
est per mendacium, periurium et fraudem, Eze. XXVII° :
Grecia
et
Tubal
et
Mosop
institores tui
;
Grecia
interpretatur : « est et non », hoc est mendacium ;
Tubal
: « ductus ad luctum », «
dissimulatio » ; «
malum est, malum
est », [81va] dicit omnis, Prou.
XX°
, emptor
, uel « conuersus ad uniuersa », hoc est
fraus que radicatur in hoc quod considerat uniuersa que possunt accidere ;
Mosoch
: « captura barach » siue « calliditas decipiendi », Apo.
XIII°
:
Datum est ne quis possit
emere et uendere nisi habeat caracterem
, id est peccatum. Hec sunt
uenditiones et consuetudines quas uult habere dyabolus de mercimoniis nostris ; unde dicit
Ps. :
Quoniam non cognoui
negociationem, introibo
, quasi « si cognouissem et exercuissem, in regnum tuum non introirem ».
I.A.3 :
Uiuere de proprio patrimonio
In proprio
patrimonio
, magna est sollicitudo et cura, alioquin homo totum amitteret. Impedimenta que
occurrunt : tedia, placita, quia conatur ei quis auferre illud, aut quia non reddit quod
debet. I.A.4 :
Milicia
Milicia iam pro rapina reputatur et
infidelitate, Eze. XVII° :
Qui
dissoluit pactum nonquid effugiet ? Quasi « non » ; et post in eodem :
Uiuo ego, quoniam iuramentum quod
spreuit et fedus quod preuaricatus est ponam in caput eius. Sed dices : tenetur
michi sicut et ego ei et ipse non seruat fidem michi nec ego ei fidem obseruabo, inde si
recte dicas : ecce uir et uxor sibi ad paria tenentur, estne excusabilis mulier si
adulteretur quia uir eius adulteratur ? Certe non. Similiter, nec hic, ad Ro. XIII° :
Si autem male feceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim
minister est, uindex in iram ei qui malum agit. Sed hodie milites sunt
defensores et patroni malorum, et qui Ecclesiam deberent defendere eam opprimunt et
impugnant, et potest dici et milites quidam hoc fe-[81vb]-cerunt et
faciunt, quatuor et adhuc sunt, quia quatuor persone sunt de propria familia Domini que pre
aliis a militibus opprimuntur : uidue, orphani, clerici, religiosi.
Pupillo et orphano tu eris adiutor
; Ysa. I° :
Subuenite oppresso
; et in
Psalmo :
Nolite tangere christos
meos
, id est clericos et religiosos ;
Zach.
II°
: Qui tangit uos, et cetera. Hodie condiuidunt uestem
Christi, id est patrimonium, in quatuor partes, iura ecclesiarum auferendo, aut mutilando,
id est diminuendo, aut que reddenda sunt non reddendo, aut bona ecclesiarum diripiendo.
I.A.5 :
Agricultura
Uia
agricultura
dissipatur per inuidiam, rixam et odium. Caym odit fratrem
suum, Ia Io. III° :
Qui
odit fratrem suum homicida est. Labori suo finem debitum non imponunt, sicut
nec equus, sed expectant tantum modo uesperam :
Nolite fieri sicut equus
, et cetera, et nisi timerent se
interficerent.
I.A.6 :
Religio
Semite etiam derelicte sunt
per quas scilicet diuersa religiosi debent
incedere
, quia nec isti, nec illi tenent ordinem suum :
Filii alieni in ueterati sunt et claudicauerunt a semitis suis
,
hoc est per nimia habundantia diuiciarum et
lasciuitatum
, sicut equus pinguis et lasciuus non uult tenere semitam, sed saltat
huc
et illuc
incrassatus est
dilectus
, nullo freno potest duci, nullis preceptis potest ligari. I.B :
Franciscus uestigia Domini considerauit ut eum sine errore
et fallatia sequi posset passu ad passum
(Francisci stigmata, Francisci paupertas)
Hoc considerans,
beatus Franciscus
omnes istas uias dereliquit et uelut bonus canis uestigia Domini considerauit ut eum
sine errore et fallatia sequi posset passu ad passum, unde dicit : uestigia eius. Hoc
figuratum
fuit, I° Re. XIIII° :
Dixit
autem
Ionathas
ad adolescentem armigerum suum
, et cetera.
Ionathas, Domini donatio, Filius
datus est pro nobis ; Io. III° :
Sic Deus [82ra] dilexit
, et cetera. Iste
uoluit conficere demones et ideo crucem ascendit ;
unde
locus quem ascendit Ionathas erat inter duos scopulos
quorum uni nomen Boses, alteri Sene
; per que duo designantur
angustia passionis et fructus :
Sene « angustia »,
Boses « in ipso floruit » ; ita quod odorem
horum
florum senserunt qui erant in limbo ; fructus :
nostra redemptio. Iste [Ionathas]
dixit ad adolescentem armigerum suum
, ut
sequeretur eum, id est Francisco, qui respondit :
Fac omnia que placent animo tuo, perge quo cupis et ero tecum ubicumque
uolueris.
Ascendit autem
Ionathas
repens pedibus et manibus et armiger post eum
, quia
scopuli
prerupti
erant et acuti in modum dentium
, ut ibi dicitur
; ideo non mirum si excoriauit pedes suos et manus, unde iste armiger pedes et manus habuit
plagatas in signum quod secutus erat Dominum suum pedibus et manibus, ideo uestigia
cicatricum in pedibus et manibus eius apparuerunt. Sed querit Zach. XIII° :
Quid sunt plage iste in manibus tuis in
medio manuum tuarum ? Et dicet : Hiis plagatus sum in domo eorum
qui diligebant me
et sicut dicit filius [Dei]
per Ysa., in manibus meis descripsi amorem tuum,
ubi nos habemus muros tuos.
Sic uoluit Dominus per hec signa ostendere quasi per
quamdam scripturam quantum beatus Franciscus diligebat eum, ut exteriora uulnera uulnus
internum caritatis demonstrarent. Dominus quinque plagas pro
sustinuit et amor eius debet
nostra quinque rationibus uulnerare. Prima quia fecit nos, unde improperat anime
peccatrici, Deutero. XXXII° :
Deum qui
te genuit dereliquisti
; secunda quia multa bona fecit nobis et nutriuit nos,
Eze. XVI° [82rb] :
Expandi amictum in eum super te, et infra : uestiui te discoloribus, et infra : similam et mel et oleum
comedisti
; tertia quia Deus expectauit nos diu ad penitentiam, ad Ro. II° :
Ignoras quod paciectia Dei ad
penitentiam te adducit
; quarta quia passus est pro nobis ; quinta quia
promittit nobis dare uitam eternam et paratus est eam nobis dare. Hec deberent uulnerare
corda nostra : due prime in manibus ne aliquid contra ipsum faciamus ; tercia et quinta in
pedibus ne ab eo recedamus ; quarta in corde ne aliquid contra ipsum uelimus. Sed quid est
quod uulnus lateris Domino mortuo est inflictum, nisi ad innuendum quod iam non est qui hec
uulnus sentiat, unde conqueritur per
Psalmum
:
Obliuioni datus sum tanquam
mortuus a corde
, et Ecclesiaste IX° :
Nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis
, et Ysa.
:
es saluatoris Dei tui et fortis adiutoris
non est recordata. Hec uulnera sensit beatus Franciscus ut nichil contra
Deum faceret nec ab eo recederet aduersitate uel prosperitate, nec etiam contra eum aliquid
uellet. Iste nominatur tantum modo armiger ad innuendum quod Franciscus erat nomen suum,
quia Franci assueti sunt ad ferendum arma. Iste secutus
est uestigia Domini iuxta illud, Ia Petri II° :
Christus passus est
, et cetera ; Ecclesiastico XXIII° :
Magna gloria sequi Dominum
, et
dicitur
in Psalmo :
Deus in mari uia
tua.
Uere uia per quam beatus Franciscus ambulauit ad
Dominum mare fuit, quia per angustiam, per paupertatem, uilitatem, per uigilias ad Dominum
ambulauit.
Et
sicut accidit quod quando canis inuenit feram [82va] eam insequitur
et, exemplo eius, alii cum magno latratu, sic iste secutus est Dominum uelut predam suam, et
exemplo eius quam plures hanc eandem predam insecuntur per spinas et tribulationes et
latratu magno, et ueniunt lacerati et gaudent, quia
ductor eorum iam tenet predam et dicunt beato Francisco illud, Num. X° :
Noli inquit nos relinquere. Tu
enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere ualeamus et eris ductor
noster.
II :
Franciscus perseuerauit in uia Christi
Sequitur : uiam eius custodiui
et non declinaui ex ea. In hoc perseuerantia et consummatio cursus sui. Quidam
auertunt se a recta uia propter difficultatem itineris quia nimis ardua aut lapidosa, aut
lutosa, aut arcta, aut propter pericula latronum uel hostium. Iste uero non diuertit
nec propter asperitatem, uel profunditatem, seu altitudinem, uel etiam alia
impedimenta, quia semper sentiebat odorem Christi quem sequebatur, non considerabat nisi
quod per hec Christus transierat. Multi ab hac uia declinant et ab ea resiliunt, licet
credant quod directa est et quod ducit ab bonum. Et deberent considerare quod si ita bene
per aliam uiam itur ad Deum, stulti fuerunt qui per hanc ambulauerunt, ergo Christus et
apostoli. Sunt qui, ingressi, retrocedunt propter asperitatem uie, sicut aliqui, ingressi
mare, statim clamant ut educantur et non considerant quod magis grauantur in principio quam
postea, sicut filii Israelis ingressi desertum in
principio magnam penuriam uictualium passi sunt et nonquam postea tantam. Alii uadunt, sed
tamen declinant qui uolunt sequi directiones suas.
Christus
autem clamat : hec est uia, ambulate in ea, ne decline-[82vb]-tis ad dexteram, rigorem Euangelii emolliendo, nec ad sinistram nimis artando.
Ysa. XXXV° :
Hec erit nobis directa
uia
, ita ut stulti non errent per eam. Hanc uiam ingressus est beatus
Franciscus, in ea perseuerauit, ab ea non declinauit. III :
Aliam regulam habere noluit nisi Euangelium et in corde
eius scribit eam
Sequitur : a mandatis labiorum eius non recessi, id est
Euangelii. Aliam regulam habere noluit nisi eam quam Dominus ore proprio docuit et
dictauit
, Math. X° :
Nolite possidere
aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia, neque duas
tunicas, id est duo paria uestium, neque calciamenta, neque
uirgam ; in quacumque autem ciuitatem aut castellum intraueritis interrogate quis in ea
dignus sit et ibi manere donec exeatis. Sequitur : Et in
sinu meo abscondi uerba oris eius. Alii in membranis scribunt uerba Domini. Iste
autem in corde iuxta preceptum Domini, Deuteron.
VI
:
Audi Israel precepta uite et
ea in corde tuo quasi in libro sribe. Poterat enim dicere cum Ps. :
In corde meo abscondi eloquia tua ut non
peccem tibi. Fratres, si uolumus habere partem in preda quam assecutus est
beatus Franciscus, sequamur uestigia Domini per modulo nostro, uiam eius custodiamus et non
declinemus ex ea, ut sic ad eum pertingere ualeamus, ipso prestante, qui uiuit in secula
seculorum.
Amen
.