Iacobus de Voragine,
Quadragesimale, sermo
97 (Schneyer : 291)">, Sigle de Schneyer : T28/3
<< | >> |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Thema
Stetit
Iesus
in medio discipulorum suorum et dixit : Pax uobis.
(Luc. 24, 36).
Dominus noster in suos discipulos tria specialiter habuit in usu :
Dominus noster in suos discipulos tria specialiter habuit in usu, scilicet in medio eorum stare, pacem eis semper offerre et, si aliquando turbabantur, eos statim reconciliare.
Ista tria in presenti Euangelio denominantur.
I : In medio eorum stare → nos instruit quod in omnibus operibus nostris debemus tenere medium et fugere extrema (uirtutes cardinales, uirtutes theologice)
Primo enim, in medio discipulorum stetit.
Ipse quidem semper medium dilexit.
Nam in natiuitate stetit in medio duorum animalium ;
I : In medio eorum stare → nos instruit quod in omnibus operibus nostris debemus tenere medium et fugere extrema (pax)
II : Pacem eis semper offerre, quam pacem homo debet habere : (pax)
Secundo, Christus pacem discipulis obtulit, dicens : Pax uobis.
Dicit autem Ioannes quod, in illa apparitione et in alia quam fecit in octauo die, Christus ter dixit eis Pax uobis, ad notandum quod homo debet habere pacem in corde, in ore et in opere.
II.A : in corde (tranquillitas mentis)
Pax cordis est quies et tranquillitas mentis cum Deo, de qua dicitur :
In mundo pressuram habebitis, in me autem pacem (Ioan. 16, 33).
Sed notandum quod quidam sunt qui habent pacem et quietem cum Deo in mente II.B : in ore (uerba pacis, linguagium celeste, terrestre, infernale)
Secundo, debemus habere pacem in ore ut semper uerba pacifica habeamus :
Qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium (Prou. 12, 20).
Ex hoc enim cognoscitur quod homo sit ciuis celestis, quando scilicet loquitur uerba celi.
Deus enim tres prouincias fecit et in qualibet istarum proprium linguagium posuit, scilicet prouinciam celestem, terrestrem et infernalem.
Linguagium prouincie celestis est uerba pacis et edificationis habere : hoc est Deum benedicere et laudare :
Beati qui habitant in domo tua, Domine ; in secula secularum laudabunt te (Psal. 83, 5).
Linguagium prouincie terrestris est de terrenis tractare :
Qui de terra est, de terra loquitur (Ioan. 3, 31).
Linguagium prouincie infernalis est Deum maledicere et blasphemare, unde dicitur de damnatis :
Cum esurierit, irascetur et maledicet regi suo (Isai. 8, 21).
Cognoscitur igitur quis de qua prouincia sit ad loquelam suam.
Unde dictum fuit Petro de qua esset prouincia :
Galileus es, nam et loquela tua manifestum te facit (Matth. 26, 73).
Qui igitur loquitur uerba pacis et edificationis et laudis Dei, signum est quod ille spectat ad prouinciam celi.
Unde dicebat Domino qui habebat linguagium celi :
Quare loquelam meam non cognoscitis (Ioan. 8, 43) ?
Qui loquitur uerba terrena et mundana, signum est quod spectat ad prouinciam mundi :
Ipsi de mundo sunt, ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit (I. Ioan. 4, 5).
Qui loquitur uerba mendacii, maledictionis et detractionis, signum est quod pertinet ad prouinciam inferni, quia illud est proprium linguagium diaboli :
Qui loquitur mendacium ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius (Ioan. 8, 44).
II.C : in opere, quia : (pacis fructus)
Tertio, debemus habere pacem in operibus nostris, ut scilicet cum omnibus hominibus pacem habeamus :
Si fieri potest quod ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. 12, 18).
Ista enim pax ad tria uidetur esse bona.
II.C.1 : multiplicat bona temporalia
Primo, ex hoc multiplicantur bona temporalia.
Hieronymus : Concordia parue res crescunt, discordia uero maxime dilabuntur.
II.C.2 : per hanc acquiruntur bona spiritualia
Secundo, per pacem acquiruntur bona spiritualia.
Illud dicit Chrysostomus super Ioannem quod, si decem homines unanimes habitauerint, unus est in decem et decem in uno.
Unusquisque eorum decem animas habet, uiginti manus habet, uiginti oculos et uiginti pedes.
Dicuntur autem decem animas habere, quia communicant sibi sua desideria et suas orationes.
Dicuntur habere uiginti oculos, quia communicant sibi sua consilia et suas prouisiones.
Dicuntur habere uiginti manus, quia communicant sibi sua opera suas defensiones.
Dicuntur habere uiginti pedes, quia communicant sibi sua onera et supportationes.
II.C.3 : ex ea acquiruntur celestia
Tertio, ex pace acquiruntur celestia.
Deus enim in suo Testamento pacem nobis dimisit :
Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis (Ioan. 14, 27).
Qui igitur Testamentum Patris non seruabit, hereditatem celestem non possidebit.
Soli enim pacifici sunt filii Dei :
Beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur (Matth. 5, 9).
Soli autem filii Dei sunt heredes Dei :
Si autem filii, et heredes (Rom. 8, 17).
II : Pacem eis semper offerre, quam pacem homo debet habere :
III : Conturbatos reconciliare
Tertio, Christus discipulos conturbatos confortauit.
II.A : in corde
III.A : apparitiones et ostensiones cicatricum uulnerum a Christo
Ipsi enim remanserant post passionem suam in multo merore et multo timore et multo errore, sed Christus resurgens et eis apparens mestos letificauit, unde dicitur :
Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus pre gaudio (Luc. 24, 41).
Timidos II.B : in ore (peccata, penitentia, fetor)
III.B : quomodo sanare possumus uulnera spiritualia peccatorum
In hoc autem quod Christus cicatrices uulnerum suorum ostendere uoluit, dat nobis exemplum quod uulnera cordium nostrorum non debemus abscondere, sed ea sananda manifestare.
Sed notandum quod uulnera sunt aliquando recentia, aliquando inueterata, aliquando putrida effecta.
Recentia curantur unctione, siue lenis emplastri appositione, inueterata sanantur adustione, putrida incisione.
Tunc igitur uulnera peccatorum nostrorum sunt recentia quando adhuc sunt in uoluntate, siue in recenti opere.
Tunc sanari possunt unguento uel emplastro, id est lenis penitentie medio :
Languor prolixior grauat medicum, breuem languorem precidit medicus (Eccli. 10, 11-12).
Unguentarius faciet pigmenta suauitatis et unctiones conficiet sanitatis (Ibidem 38, 7).
Tunc uero inueterata sunt quando in longam consuetudinem sunt deducta, in quorum persona dicit propheta :
Inueteraui inter omnes inimicos meos (Psal. 6, 8).
Et tunc sanantur