Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 89 (Schneyer : 283)">, Sigle de Schneyer : T26
<< >>

In die parasceves, 1/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
peruersitas Iudeorum |   compassio / pietas Christi |   anime sedes |   charitas Christi |   salus |   osculatio |   mala opera |   Passio Christi |   ueritas Christi |   disciplina |   amor animalis |   amor socialis |   mors Christi |   rixe |   amor matrimonialis |   anima |   macula |   amor naturalis |   nomen |   scriptura |   calamus |   atramentum |   pergamenum  
Lister Distinctions (7) Lister Exempla (1) Lister Figurae (8) Pas de matière biblique
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (7) Lister Noms de personnes (18)
Pas de noms de lieux
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Thema
Sciens Iesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur scriptura dixit : Sitio. Illi autem, spongiam plenam aceto hyssopo circum ponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit : Consummatum est et, inclinato capite, tradidit spiritum (Ioan. 19, 28-29-30).
In auctoritate thematis tria ponuntur ex parte Christi et unum ex parte Iudeorum :
Christus in uita sua Iudeis dederat multa salutifera documenta, exhibuerat multa sanctitatis exempla, contulerat multa beneficia atque miracula, sed hodie miseri Iudei pro documentis dederunt Christo dura uerba, pro sanctis exemplis dederunt ei duriora uerbera , pro beneficiis dederunt illi durissima crucis tormenta. Non restabat autem nisi una pena, scilicet ut ipsum felle et aceto potarent, sicut in auctoritate supraposita habetur, in qua quidem auctoritate tria ponuntur ex parte Christi et unum ex parte Iudeorum. Nam ex parte Christi, primo ponitur eius feruens charitas cum dicit sitio ; secundo, consummata ueritas cum dicitur consummatum est ; tertio, magna pietas cum subditur et inclinato capite, tradidit spiritum ; quarto, ex parte Iudeorum magna crudelitas in hoc quod sibi ad bibendum porrexerunt acetum.
I : Ex parte Christi feruens charitas → charitas Christi superat alios amores: (charitas Christi, salus)
Circa primum, notandum quod in hoc quod Iesus dixit sitio, eius feruens charitas designatur. Non enim sitiebat aquam, sed salutem nostram. Non sitiebat uinum, sed profectum nostrum. Non sitiebat aliquem liquorem, sed nostrum amorem. Bernardus : Sitio, ait Christus, non doleo. O Domine, quid sitis ? Fidem uestram, salutem uestram, gaudium uestrum. Plus animarum uestrarum quam corporis proprii cruciatus me tenet, et, si non mei, saltem uestri miseremini. Ista autem Christi charitas tam intensa omnes alios amores superat et excellit scilicet amorem naturalem, matrimonialem, socialem et animalem.
I.A : amorem naturalem (amor naturalis, nomen, scriptura, calamus, atramentum, pergamenum)
Amor naturalis est qui est inter patrem et matrem et filium ; et istum amorem amor Christi excellit. Nulla enim mater filium suum in tantum dilexit quantum hodie Christus nos amauit. Numquid obliuisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliuiscar tui, dicit Dominus, ecce in manibus meis descripsi te ; muri tui coram oculis meis semper (Isai. 49, 15-16). Numquam fuit aliqua mater que tantum filium suum diligeret ut nomen suum in manibus suis pingi uel scribi faceret, ut sic die ac nocte memoriam eius haberet. Christus autem die ac nocte in manibus suis scriptos nos portat, ut semper memoriam nostri habeat. Et illa scriptura non fuit facta cum calamo uel atramento uel in pergameno, sed calami fuerunt acutissimi claui ; atramentum, eius sanguis pretiosus ; scriptores, Iudei peruersi ; pergamenum, caro manuum Christi.
I.B : amorem matrimonialem (amor matrimonialis, anima, macula)
Secundo, excellit amorem matrimonialem qui est inter uirum et uxorem ; et hoc in duobus. Primo in hoc quod, si uxor fornicatur, ulterius a uiro suo non recipitur ; sed, si anime nostre Christum sponsum deserunt et diabolo adultero consentiunt, Christus eas penitentes recipit ; et ideo in cruce manus extensas tenet, ad innuendum quod peccatores ad se reuersos protinus amplexatur. Uulgo dicitur : Si dimiserit uir uxorem suam et recedens ab eo duxerit uirum alterum, numquid reuertetur ad eam ultra ? Numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis ; tamen reuertere ad me et ego suscipiam te, dicit Dominus (Ier. 3, 1). Secundo, amor Christi excellit matrimonialem in hoc quod, si est aliqua uxor que haberet maculas in corpore uel in facie et non possit ab illis emundari, nisi uir uulnerari se faceret et in suo sanguine se balnearet uxor, non est aliquis uir qui uxorem suam in tantum diligeret ut ista sustinere uellet. Anime autem nostre que erant Christi sponse maculis peccatorum erant plene, et ideo Christus in quinque partibus se uulnerari fecit et sanguinem suum fudit in quo sponsa sua se balneauit et ab omnibus maculis mundata fuit, et hoc est quod dicitur : Uiri, diligite uxores uestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et tradidit se ipsum pro illa ut eam sanctificaret mundans lauacro aque in uerbo uite ; ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata (Ephes. 5, 25-26-27).
I.C : amorem socialem (amor socialis, mors Christi, rixe)
Tertio, amor Christi excellit amorem socialem qui est inter amicum et amicum. Nullus homo inueniretur qui uellet mori pro suo inimico. Uix autem aliquis inueniretur qui uellet mori pro amico, sed pro amico bono, id est simplici et fideli et innocenter decepto, forte aliquis morti se exponeret. Nos igitur non eramus iusti neque boni, sed eramus impii et Dei inimici, et tamen Christus pro nobis mori uoluit, et hoc est quod dicitur : Cum adhuc infirmi essemus, Christus pro impiis mortuus est. Uix enim pro iusto quis moritur. Nam pro bono forsitan quis audeat mori. Commendat autem Deus suam charitatem in nobis quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. 5, 6-7-8). Posset autem dici quod Christus habebat unum amicum, scilicet Deum Patrem, et unum suum et Patris inimicum, scilicet genus humanum. Ut igitur Christus inter istos pacem faceret, se mediatorem interposuit : Unus est mediator Dei et hominum homo Christus Iesus qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus (I. Tim. 2, 5-6). Sepe enim contingit quod, quando aliquis inter duos rixantes interponitur, ab utroque uulneratur. Sic et Christus uulneratus fuit a Patre : Propter scelus populi mei percussi eum (Isai. 53, 8). Uulneratus fuit etiam ab homine : His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me (Zach. 13, 6).
I.D : amorem animalem (amor animalis)
Quarto, amor Christi excedit amorem animalem qui est inter animam et corpus. Anima enim in tantum diligit corpus quod ab eo separari renuit et omnem corporis laborem fugit et uitat. Anima autem Christi in tantum animas nostras dilexit quod a corpore suo pro nostra salute uoluit separari : Animam meam pono pro ouibus meis (Ioan. 10, 15). In tantum dilexit quod passa est corpus suum cum multa letitia in quinque partibus lacerari, ut sic pretium nostre redemptionis abundanter efflueret. Unde in sua persona dicit propheta Dauid : Conscidisti saccum meum et circumdedisti me letitia (Psal. 29, 12).
I : Ex parte Christi feruens charitas → charitas Christi superat alios amores:
II : Ex parte Christi consummata ueritas → fuit hodie consummatum
Secundo, ponitur consummata ueritas cum dicit consummatum est. Consummata quidem et completa fuerunt omnia predicta, scilicet de sua natiuitate, de sua conuersatione et de sua passione. Hodie quoque consummatum fuit corpus suum, consummatus fuit et sanguis suus.
I.A : amorem naturalem (Passio Christi, ueritas Christi, disciplina)
II.A : corpus suum (Passio Christi, ueritas Christi, disciplina)
Corpus quidem consummatum fuit, immo consumptum, quia omnia ossa sua apparebant et dinumerari poterant : Dinumerauerunt omnia ossa mea (Psal. 21, 18). Nec mirum si corpus suum sic fuit consummatum, quia fuit tribus disciplinis grauissimis flagellatum. Est enim quedam disciplina que fit cum uirgis, et ista est fortis, quia carnem frangit. Est alia que fit cum spinis duris et acutis, et ista est durior et fortior, quia usque ad ossa perforando pertingit. Et alia, que fit cum ferreis instrumentis, et ista est fortissima, quia animam a corpore excutit. Ista triplici disciplina fuit corpus Christi flagellatum et ideo totaliter consummatum. Primo enim, corpus Christi fuit flagellatum uirgis seu funibus nodosis, quando Pilatus ipsum ad columnam fecit ligari et flagellari, et illa talis flagellatio totum corpus uulnerauit. Secundo, Christus fuit uulneratus cum spinis, quando scilicet spinis durissimis et acutis fuit coronatus, et illa talis flagellatio, secundum Bernardum , os capitis perforauit et usque ad cerebrum peruenit, et, secundum Chrysostomum, mille punctis caput eius impletur. Et, si dicatur quod non uidetur possibile quod spine capitis os tam durum potuerunt perforare, dicendum quod non fuit factum secundum naturam, sed secundum uoluntatem diuinam, nec est contrarium ei quod dicitur : Os non comminuetis ex eo (Ioan. 19, 36), quia os eius capitis non fuit comminutum, licet fuerit perforatum. Tertio, fuit flagellatus cum instrumentis ferreis, id est cum clauis acutis, et illa talis flagellatio animam a corpore excussit. Iesus autem clamans uoce magna, scilicet pre nimio dolore, emisit spiritum (Matth. 27, 50).
I.B : amorem matrimonialem
II.B : sanguis suus
Secundo, eius sanguis fuit consummatus, quia totus fuit a corpore euacuatus. Omnia enim opera sua fecit Dominus in numero et pondere et mensura, excepto opere nostre redemptionis. Ibi enim non seruauit numerum, ut scilicet unam uel duas guttas sanguinis sui daret, cum tamen una sola sufficeret ; non seruauit pondus, ut scilicet unam libram uel unciam unam effunderet ; non seruauit mensuram, ut scilicet unum calicem mensuraret , sed totum dedit, totum fudit : Copiosa apud eum redemptio (Psal. 129, 7). Bernardus : Prorsus copiosa quia non gutta sanguinis, sed unda fluminis per quinque partes corporis emanauit.
II : Ex parte Christi consummata ueritas → fuit hodie consummatum (compassio / pietas Christi, anime sedes)
III : Ex parte Christi magna pietas (compassio / pietas Christi, anime sedes)
Tertio, ostenditur magna compassio et magna pietas in eo quod dicitur : Inclinato capite, tradidit spiritum. Magna quidem pietas, quia Iudei spiritum Christi ab eius corpore uiolenter cum multis suppliciis expulerunt : Uim faciebant qui querebant animam meam (Psal. 37, 13). Ex hoc autem quod dicitur inclinato capite, tradidit spiritum, quidam uolunt dicere animam principalem sedem habere in capite. Super hoc tamen inter sapientes fuerunt quattuor opiniones.
II.A : corpus suum
III.A : de sede anime quattuor opiniones
Quidam enim dixerunt animam esse in capite, et hoc propter illam auctoritatem qua dicitur : Inspirauit in faciem eius spiraculum uite (Gen. 2, 7). Illa enim inspiratio nihil aliud fuit quam anime infusio. Alii dixerunt ipsam esse in corde, et hoc propter illam auctoritatem qua dicitur : De corde exeunt male cogitationes (Matth. 15, 19). Cum enim cogitationes exeunt ab anima, si cogitationes exeunt a corde, ergo anima est in corde. Unde Hieronymus in Epistola ad Fabiolam : Queris ubi principale sit anime ? Plato in cerebro, Christus monstrat in corde. Alii dixerunt ipsam esse in sanguine, et hoc propter illud quod dicitur : Anima carnis in sanguine est (Leu. 17, 11). Alii dixerunt ipsam esse in toto corpore et in qualibet parte totam, et hoc propter illud : Adhuc tota anima mea in me est (II. Reg. 1, 9). Non enim dixit est in capite meo, uel in corde, uel in sanguine meo, sed in memetipso, id est in corpore meo.
II.B : sanguis suus
III.B : Iudei uidentur istas quattuor opiniones sciuisse
Iudei igitur, uolentes animam Christi cruciare, uidentur istas quattuor opiniones saltem ipso facto sciuisse. Primo, ipsam animam cruciauerunt in capite, quia fuit spinis coronatum. Anselmus : Coronatus incedebat, sed ipsa sua corona cruciatus est, quia mille puncturis eius speciosissimum uerticem uulnerauerunt. Secundo, cruciauerunt ipsum in corde, scilicet quando fuit iuxta cor in latere uulneratus, ut, si ibi forte anima remansisset, cruciatum sentiret. Uerum, cum triplex sit amor, scilicet sermonis, cordis et operis, Christus ostenderat nobis sermonis amorem in sapienti predicatione, amorem operis in miraculorum exhibitione. Quid restabat nisi ostendere amorem cordis, quem ostendit in lateris apertione ? Bernardus : Clauus penetrans, clauus reserans factus est mihi. Quid uideam per foramen ? clamat clauus. Clamat uulnus quod Deus uerus est, Christo mundum sibi reconcilians. Tertio, cruciauerunt eius animam in sanguine, scilicet quando clauis acutis eius uenas aperuerunt et totum sanguinem cum doloribus extraxerunt, ita quod corpus eius remansit in cruce totum aridum sicut lignum : Aruit tamquam testa uirtus mea (Psal. 21, 16). Iterum : Ossa mea sicut cremium aruerunt (Ibidem 101, 4), et assimilat corpus suum Christus cremio et teste. Nam testa que prius erat humida postmodum ab igne fit arida. Similiter, cremium est lardum adustum a quo omnis pinguedo recessit. Sic corpus Christi in cruce fuit sicut testa, quia ab omnibus suis humoribus fuit exsiccatum ; et fuit sicut cremium, quia toto sanguine suo fuit euacuatum. Quarto, afflixerunt animam in toto corpore, quia, a planta pedis usque ad uerticem capitis, non fuit in eo sanitas (Isai. 1, 6). Cruciatus fuit in toto corpore, scilicet in parte suprema, media et infima. Nam in parte suprema fuit spinis coronatus, in media fuit ad columnam ligatus et flagellatus, in infima fuit pedibus perforatus et cruci affixus, ubi magnum dolorem sensit, et quia locus erat neruosus, et quia unus pes super alium positus, et quia grossis clauis perforatus, et quia innitebatur clauatis pedibus totum corpus.
IV : Ex parte Iudeorum magna crudelitas → due magne rusticitates ori Christi hodie facte fuerunt, et sic hodie multi faciunt : (peruersitas Iudeorum)
Quarto, ponitur ex parte Iudeorum magna peruersitas, quia os Christi aceto potauerunt. Due magne rusticitates ori Christi hodie facte fuerunt. Una est quando acetum sibi dederunt bibere, secunda quando Iudas ore suo turpissimo os Christi sanctissimum osculari presumpsit. Sic hodie duas rusticitates multi faciunt ori Christi.
IV.A : acetum sibi dare (mala opera)
Quidam enim adhuc dant sibi acetum, id est opera praua : Exacerbauit Dominum peccator (Psal. 9, 24). Cum enim Christi ori deberent dare uinum suaue, id est opera bona Deoque placita, dant sibi acetum, id est opera mala et acerba : exspectaui ut faceret uuas et fecit labruscas (Isai. 5, 4).
IV.B : cum Iuda os Christi osculari (osculatio)
Secundo, sunt adhuc quidam qui cum Iuda os Christi osculantur. quattuor enim persone Christum osculate fuerunt. Nam ipsum osculata fuit mater eius, quando eum infantem in suis bracchiis baiulabat ; sepe ipsum osculabatur, et hoc in signum amoris. Osculatus est eum etiam Simeon, quando scilicet in ulnas suas eum accepit, et istud osculum fuit signum reuerentie et honoris, sicut quando quis manus uel pedes episcopi osculatur. Osculata fuit eum Maria Magdalena, et hoc in signum reconciliationis, sicut, quando inimici ad pacem ueniunt, se mutuo osculantur. Osculatus fuit eum Iudas, et hoc in signum proditionis, sicut et Ioab osculatus est Amasa. Quicumque igitur hodie osculatur Christum uideat qualiter osculetur. Ille enim qui nullum habet odium et rancorem, sed ad Deum et proximum sincerum amorem, osculatur cum Maria. Ille qui ad Christi passionem multa reuerentia et deuotione et lachrymarum effusione afficitur, osculatur cum Simeone. Ille qui prius erat Deo inimicus, sed in ista Quadragesima est sibi reconciliatus, osculatur cum Magdalena. Ille qui hodie crucifixum osculatur et in Pascha et in mensa altaris cum Christo epulatur et post Pascha ad peccata reuertitur, osculatur cum Iuda proditore : magna enim proditio est hodie Christo osculum dare, et in Paschate in mensa Christi comedere, et postea de domo cordis sui Christum expellere, et inimicum Christi capitalem, id est demonem, in cor suum introducere. Talibus Christus potest dicere : Tu uero homo unanimis dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulauimus cum consensu (Psal. 54, 14-15). Et sequitur in eodem Psalmo : Ueniat mors super illos et descendant in infernum uiuentes .