Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 87 (Schneyer : 281)">, Sigle de Schneyer : T25
<< >>

In die cene Domini, 1/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
communionis fructum |   pena indigne sumentis eucharistiam |   eucharistia |   puritas sumentis eucharistiam |   cibus corporalis / spiritualis |   Passionis Christi memoria |   oratio pro mortuis |   uisio humanitatis Christi |   auarus |   luxuriosus |   gulosus / porcus |   opera immunda  
Lister Distinctions (9) Lister Exempla (1) Lister Figurae (7) Lister Matière biblique (1)
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (4) Lister Noms de personnes (7)
Pas de noms de lieux
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Thema
Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat (I. Cor. 11, 28).
Ille qui debet cibum communionis suscipere debet quattuor probare : (cibus corporalis / spiritualis)
Si aliquis debet aliquem cibum capere, oportet quod uideat et probet si cibus ille sit sanus et si stomachus sit bene dispositus. Si enim hoc non faceret, cibus esset magis sibi in nocumentum quam in proficuum. Cibus autem ille celestis non est probandus, quia semper est bonus, sed homo est probandus si bene sit dispositus seu paratus. Unde non dixit probet autem istum cibum, sed probet seipsum homo. Gregorius : Sicut cibus corporalis, cum uentrem inuenerit diuersis humoribus occupatum, amplius ledit, magis nocet et nullum prestat auxilium, ita cibus spiritualis, etiam si aliquem reperit malignitate pollutum, magis eum perdit, non sui natura, sed uitio recipientis. Notandum autem quod ille qui debet hunc cibum suscipere debet quattuor probare.
I : Se ipsum quante sit puritatis → ista puritas attenditur (puritas sumentis eucharistiam)
Primo, seipsum quante sit puritatis, et ista puritas attenditur quantum ad manus quibus ministratur, quantum ad os per quod suscipitur et quantum ad cor in quo recipitur.
I.A : quantum ad manus quibus ministratur (opera immunda)
Manus quidem debent esse munde et innocentes : Lauabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum, Domine (Psal. 25, 6). Ideo, sicut dicit Dionysius, sacerdos accessurus ad consecrandum lauat digitos, per quod peccata uenialia designantur, ad innuendum quod non tantum a magnis, sed etiam a paruis peccatis debet esse mundus. Debet igitur habere manus mundas, id est munda opera. Qui enim habet opera immunda non est dignus tangere nec recipere illud sacramentum. Legitur quod Oza a Deo percussus est, eo quod arcam Dei manibus suis tetigit ; et assignant Iudei rationem quia, in nocte precedenti, iacuerat cum uxore sua. Si igitur ille percussus est qui iacuerat cum uxore, qua percussione dignus est qui iacet cum meretrice ! Si ille etiam percussus est qui iacuerat cum uxore propria et qui indigne tetigit arcam Domini ligneam, qua percussione dignus est qui indigne carnem Christi recipit ueram ! Si ille percussus est qui arcam tetigit ut arcam iuuaret, ne pateretur ruinam, qua percussione dignus est qui leuat corpus Christi ad proiiciendum in latrinam, id est in conscientiam immundam !
I.B : quantum ad os per quod suscipitur (gulosus / porcus)
Secundo, debet habere os mundum per quod suscipitur, et maxime a duobus peccatis, detractionis et gulositatis. Unde dicitur ubi apostolus loquitur de hoc sacramento : Conuenientibus uobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter uos : ecce peccatum detractionis ; et infra : Alius quidem esurit, alius autem ebrius est (I. Cor. 11, 21) : ecce peccatum gulositatis. Primus, scilicet detractor, est sicut canis. Secundus, scilicet gulosus, est sicut porcus. Ideo dicitur : Nolite dare sanctum canibus, quantum ad primum, neque mittatis margaritas uestras ante porcos (Matth. 7, 6), quantum ad secundum.
I.C : quantum ad cor in quo recipitur (auarus, luxuriosus)
Tertio, debet habere cor mundum in quo recipitur, quia, cum iste cibus sit splendor et speculum sine macula, non habitat nisi in mente pura : In animas sanctas se transfert (Sap. 7, 27). Qui pascitur inter lilia (Cant. 2, 16), id est inter pura cora. Auarus autem proiicit ipsum in terram, quia habet cor terrenum amando terrena. Luxuriosus proiicit ipsum in lutum, quia habet cor immunditiis plenum. Superbus proiicit ipsum ad uentum, quia habet cor uentosum, id est ambitione et superbia repletum.
I : Se ipsum quante sit puritatis → ista puritas attenditur (eucharistia)
II : Corpus dominicum quante sit maiestatis → in ipso enim sacramento totum Christus continetur (eucharistia)
Secundo, debet probare corpus dominicum quante sit maiestatis. In ipso enim sacramento totus Christus continetur quantum ad corpus, sanguinem, animam, spiritum humanum et deitatem ueram.
I.A : quantum ad manus quibus ministratur
II.A : quantum ad corpus
Accipiendo igitur eius corpus uerum, corpori mystico unimur et bonorum operum participes efficimur, unde dicitur : Panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est (I. Cor. 10, 16) ? De hac participatione dicitur : Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua (Psal. 118, 63).
I.B : quantum ad os per quod suscipitur
II.B : quantum ad sanguinem
Recipiendo eius sanguinem, ab omni impuritate conscientie mundamur : Sanguis Christi, etc. emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad seruiendum Deo uiuenti (Hebr. 9, 14).
I.C : quantum ad cor in quo recipitur
II.C : quantum ad animam
Recipiendo eius animam, ab omni seruitute redimimur : Bonus Pastor animam suam ponit pro ouibus suis redimendis (Ioan.10, 11). Filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. 20, 28).
II.D : quantum ad spiritum humanum
Recipiendo eius spiritum, ab omni morte corporis et anime uiuificamur : Spiritus est qui uiuificat, caro non prodest quicquam (Ioan. 6, 64). Qui suscitauit Iesum Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora nostra, propter inhabitantem spiritum eius in uobis (Rom. 8, 11).
II.E : quantum ad deitatem ueram (uisio humanitatis Christi)
Recipiendo eius deitatem, omni dulcedine satiamur : Ingredietur, scilicet ad contemplationem deitatis, et egredietur, scilicet ad uisionem humanitatis, et pascua inueniet (Ioan. 10, 9), in utroque. De hac refectione dicitur : Uenite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos (Matth. 11, 28).
II : Corpus dominicum quante sit maiestatis → in ipso enim sacramento totum Christus continetur (pena indigne sumentis eucharistiam)
III : Indigne sumentium periculum quante sit penalitatis → incurrit enim penam (pena indigne sumentis eucharistiam)
Tertio, debet probare indigne sumentis periculum quante sit penalitatis. Incurrit enim penam temporalem, spiritualem et eternalem.
II.A : quantum ad corpus
III.A : temporalem
De temporali dicitur : Ideo inter uos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi (I. Cor. 11, 30). Dicitur in libro Paschasii quod quicumque indigne communicat, nisi misericordia et bonitas Dei gladium suspenderet, ab angelis ad hoc positis perimeretur.
II.B : quantum ad sanguinem
III.B : spiritualem
Secundo, tales incurrunt penam spiritualem, quia diabolus in eos maiorem potestatem accipit. Unde dicitur de Iuda : Post buccellam introiuit in eum Satanas (Ioan. 13, 27), amplius scilicet quam erat. Et tamen ista buccella non erat corpus Christi, sed diabolus in ipsum introiuit, quia ausus est accipere buccellam de manu Domini. Quanto magis in illum intrat qui indigne audet recipere corpus Christi ? Augustinus : Nullus malignus ad corpus Christi accedat, nullus stultus accedat, nullus fucato animo approximare audeat, ne quod Iudas sustinuit patiatur ! Nam in illum, post communicationem mense, diabolus introiuit, non quia sumpsit dominicum corpus, sed quia imprudentia Iude et malignitas mentis aduersarium inhabitare fecit, ut discas quod indigne mysteriorum secreta celebrantibus diaboli insidie preparantur.
II.C : quantum ad animam
III.C : eternalem
Tertio, incurrunt penam eternam. Unde, super illud Pauli : Reus erit corporis et sanguinis Domini (I. Cor. 11, 27), dicit Ambrosius : Mortis Christi penas dabit ; ac, si Christum occidisset, punietur. quattuor enim sunt occisores Christi, scilicet Iudei, ingrati, recidiuantes et corpus Christi indigne sumentes, et istud potest ostendi per tale exemplum. Est aliquis homo qui habet quattuor marchas auri. Una sibi uiolenter aufertur, aliam dat ingrato, tertiam ponit in mercibus que sibi auferuntur, quartam proiicit in latrinam. Iste potest dicere se quattuor marchas amisisse. Iudei igitur sunt illi qui marchas uiolenter auferunt, quia uitam Christi cum uiolentia abstulerunt. Ingrati sunt similes illis qui beneficium non cognoscunt, quia tales tantum beneficium passionis non agnoscunt nec aliquod seruitium impendunt. Recidiuantes sunt similes illis qui merces auferunt. Christus enim animas nostras sanguine suo redemit et emit, et ideo ille qui ad peccatum reuertitur animam emptam sibi auferre conatur. Illi uero qui immunda mente recipiunt corpus Christi, ipsi, quantum est in seipsis, in latrinam proiiciunt.
IV : Digne recipientium fructum quante sit utilitatis → que quidem utilitas attenditur (communionis fructum)
Quarto, debet probare digne recipientium fructum quante sit utilitatis. Que quidem utilitas attenditur in uita et in morte.
IV.A : in uita (Passionis Christi memoria)
In uita enim, est dimissum nobis in memoriale passionis Christi et in medicamentum curationis. Habemus igitur triplex memoriale passionis dominice. Unum est in uisu, scilicet passio Christi depicta, et illud debet affectum nostrum multum mouere. Secundum est in auditu, scilicet passio Christi audita uel predicata, et illud debet nos mouere magis. Tertium est in gustu, scilicet passio Christi in hoc sacramento tam ueraciter et tam singulariter expressa, et illud debet nos mouere maxime. Secundo, dimissum est nobis in medicamentum nostre curationis. Est enim medicina efficax contra infirmitates nostras, sicut patet in illa oratione pro defunctis : Purificent nos quesumus, Domine, sacramenta que sumpsimus, etc. Est enim medicina curatiua, quia sanat omnes morbos uitiorum. Unde dicitur : Sit ablutio scelerum, etc. Est medicina confortatiua, quia roborat et confirmat in sanitate recepta. Ideo subditur : Sit fortitudo fragilium. Est medicina preseruatiua que preseruat hominem ne iterum cadat. Unde subditur : Sit contra mundi pericula firmamentum. Est medicina melioratiua, quia uiuos et mortuos ad meliorem statum perducit. Unde subditur : Sit uiuorum atque mortuorum fidelium remissio omnium peccatorum.
IV.B : in morte (oratio pro mortuis)
Secundo autem, attenditur hec utilitas in morte. Uia enim quam anima de corpore decedens est factura est uia tenebrosa : In calle meo tenebras posuit (Iob. 19, 8). Est uia periculosa, unde : In uia hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi (Psal. 141, 4). Est uia longa : Grandis enim tibi restat uia (III. Reg. 19, 7). Est uia ignota : Uiam ciuitatis habitaculi non inuenerunt (Psal. 106, 4). Quando igitur corpus Christi animabus decedentibus datur, portant secum lucem ad tenebrose uie illuminationem : Ego sum lux mundi (Ioan. 8, 12). Item : Ambulate dum lucem habetis, ne tenebre uos comprehendant (Ibidem. 12, 35). Habent secum pugilem ad hostium defensionem : Pone me iuxta te et cuiusuis manus pugnet contra me (Iob. 17, 3). Si ambulauero in medio umbre mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. 22, 4). Habent secum cibum ad confortationem : Panis cor hominis confirmet (Ibidem 103, 15). Ambulauit in fortitudine cibi illius usque ad montem Dei Horeb (III. Reg. 19, 8). Habent secum ductorem ad uie directionem : Ascendet, pandens iter ante eos (Mich. 2, 13). Deduxit eos in portum uoluntatis eorum (Psal. 106, 30).