Iacobus de Voragine,
Quadragesimale, sermo
86 (Schneyer : 280)">, Sigle de Schneyer : T24/4
<< | >> |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Liste des figurae :
Thema
Hic est
calix Nouum Testamentum in meo sanguine qui pro uobis fundetur (Luc. 22, 20).
I : Sanguis Christi fusus est ut nos redimeret et saluaret (sanguis Christi, redemptio, salus, Noui Testamenti confirmatio)
Sanguis Christi qui confirmauit Nouum Testamentum fusus est pro nobis ut nos redimeret atque saluaret.
Homo quidem erat exclusus a celo, inclusus in inferno siue in limbo et reclusus in exilio.
Ideo sanguis Christi fusus est ut hominem ad celum reduceret, de limbo extraheret et in mundo, siue in exilio, confortaret.
I.A : ut hominem exclusum a celo ad celum reduceret (crux, iustitia Dei, aqua de latere Christi emanata, Gehenna, pena eterna, iustitia Dei)
Primo igitur, homo exclusus erat a celo.
Ideo sanguis Christi effusus est ut ipsum ad celum reduceret.
Tria autem erant que hominem impediebant ne ad celum rediret.
Primum est quia porta celi erat clausa, quod signatum est per FIGURACherubin = custos ianue paradisiCherubin quem Dominus ad ianuam Paradisi posuit ut ipsum custodiret. Secundum erat quia flamma erat quedam interposita, que hominem ab ingressu arceret, unde ibidem dicitur : Et flammeum gladium, etc. (Gen. 3, 24). FIGURA
flamma = pena eterna Per quam flammam significatur reatus et obligatio ad penam eternam cui homo, merito preuaricationis sue, erat obligatus. Tertium erat FIGURA
iustitia Dei = romphea bis acutaiustitia Dei, quia multum erat seuera, que significatur per rompheam bis acutam quam Cherubin in manu tenebat. Iustitia enim Dei dicebatur bis acuta, siue quia corpus et animam incidebat, siue quia de commissis et omissis rationem querebat. FIGURA
sanguis Christi = clauis Dei, clauis Paradisi, aqua Dei, pretium Dei Ideo sanguis Christi fuit clauis Dei, aqua Dei et pretium Dei. Fuit clauis, quia ianuam Paradisi aperuit. De illa claui dicitur : Dabo clauem domus Dauid super humerum eius et aperiet, et non erit qui claudat ; claudet, et non erit qui aperiat (Isai. 22, 22). Ista clauis secundum Glossam fuit crux Christi quam ipse super humerum suum baiulauit. Ideo sanguis Christi clauis est Paradisi. Secundo, fuit aqua Dei, quia ignem uehementem Gehenne exstinxit, quia ulterius in bonos non potuit preualere. Ista aqua est signata in aqua que de latere Christi emanauit. De qua potest exponi illud : Ignem ardentem, scilicet infernalem, exstinguit FIGURA
sanguis Christi = aqua effluxa de latere Christi aqua (Eccli. 3, 33), scilicet illa que de latere Christi effluxit. Hieronymus : Romphea illa flammea et foribus presidentia Cherubin, Christi extincta et reserata sunt sanguine. Tertio, fuit pretium Dei, quia diuine iustitie satisfecit : Que non rapui tunc exoluebam (Psal. 68, 5), quasi dicat Christus : Adam fecit furtum et ego solui debitum. Unde cantat Ecclesia in benedictione cerei paschalis : Qui pro nobis eterno Patri Ade debitum soluit.
I.B : ut hominem inclusum in infernos siue in limbo reduceret (infernus, limbus, Christus / uermis)
Secundo, homo erat inclusus in inferno siue in limbo, et ideo Christus sanguinem suum fudit, qui portas inferni confregit et sanctos patres inde eduxit :
Tu quoque in sanguine Testamenti tui emisisti uinctos tuos de lacu in quo non est aqua (Zach. 9, 11).
Legitur in Historia Scholastica, in capitulo illo de Operariis templi in fine, quod Salomon habuit struthionem habentem pullum, quem pullum Salomon in quadam cauea uitrea nutriebat.
Cum uero pater pullum suum habere non posset, uermem quemdam de deserto portauit, de cuius sanguine illam caueam liniuit et continuo fracta fuit, et sic pullum illum de cauea extraxit.
FIGURAChristus = uermis Iste uermis est Christus qui dicit : Ego autem sum uermis et non homo (Psal. 21, 7). Uermis enim non nascitur per generationem carnalem, sed de humore terre, uirtute radii solaris, producitur. Et sic patrem habet in celo, scilicet solem, et matrem in terra, scilicet humorem. Sic etiam Christus in celo habet patrem sine matre et in terra matrem sine patre. FIGURA
pulli in cauea = patres in infernali cauea Pulli inclusi in cauea sunt patres inclusi in infernali cauea, sed uenit Iesus uermiculus et, uirtute sanguinis sui, caueam fregit et inde sanctos patres eduxit : Contriuit portas ereas et uectes ferreos confregit (Psal. 106, 16).
I.C : ut hominem reclusum in exilio siue in mundo confortaret (mundus, Christus / pellicanus, pellicanus, resurrectio, diabolus / serpens)
Tertio, homo erat reclusus in exilio siue in mundo.
Ideo Christus sanguinem suum fudit ut hominem ibidem confortaret.
Homo quidem erat mortuus, multis tribulationibus pressus, ad conuertendum ad Deum multum durus et a diabolo in seruitute detentus.
Ideo Christus sanguinem suum fudit.
Primo, ut hominem uiuificaret :
Anima carnis in sanguine est (Leu.
17, 14).
Uiuificauit nos post duos dies.
In die tertia suscitabit nos (Osee. 6, 3).
Sumus enim uiuificati prima die passionis sue et in secunda die sepulture, sed suscitati sumus in tertia die resurrectionis sue.
Legitur quod serpens multum odit et persequitur pellicanum et, dum pellicanus abest, intrat nidum et pullos occidit.
Pellicanus autem rediens tribus diebus plangit pullos mortuos, tertia autem die cum rostro se uulnerat et de sanguine suo suos pullos aspergit et sic illi resuscitantur.
FIGURAChristus = pellicanus Iste pellicanus est Christus qui dicit : Similis factus sum pellicano, etc. (Psal. 101, 7). FIGURA
diabolus = serpens Serpens est diabolus qui humanum genus occiderat, sed Christus in quinque partibus uulnerari uoluit et sic FIGURA
pulli mortui = peccatorespullos suos mortuos, id est homines mortuos peccato, uiuificauit.
I : Sanguis Christi fusus est ut nos redimeret et saluaret (caro Christi, Christi generatio)
II : Christus sanguinem suum fudit ut homines tribulatos dulcoraret et ad consolationem reduceret (caro Christi, Christi generatio)
Secundo, sanguinem suum fudit ut homines tribulatos dulcoraret et ad consolationem reduceret.
Hoc signatum est quando Dominus precepit Moysi quod lignum in aquas amaras mitteret et sic eas dulcoraret.
Gregorius : Si passio Christi ad memoriam reducitur, nihil est quod non equo animo toleretur.
Bernardinus : Uidentes angustias Domini nostri, leuius nostras portabimus.
Refert Aristoteles quod, si fiat uas de cera noua et diligenter claudatur et in mari ponatur, aqua que per poros intrabit dulcis efficietur.
FIGURAcorpus Christi = uas cereum Istud uas cereum est corpus dominicum. Sicut enim cera generatur ex apibus sine corruptione et commixtione, sic caro Christi fuit generata a Uirgine sine corruptione. Fuit autem caro noua, quia nulla peccati uetustate uitiata. FIGURA
caro Christi clausa claue Fuit etiam clausa claue, quia nulle diabolice tentationi fuit aperta. FIGURA
pori carnis Christi = uulnera Christi Pori eius sunt uulnera eius. Si igitur nostras amaritudines per recordationem et deuotionem in uulnera eius miserimus, mox in dulcedinem conuertentur : Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus aduersum semetipsum contradictionem, ut non fatigemini animis uestris deficientes (Hebr. 12, 3).
II : Christus sanguinem suum fudit ut homines tribulatos dulcoraret et ad consolationem reduceret (penitentia)
III : Christus sanguinem suum fudit ut corda dura ad penitentiam frangeret (penitentia)
Tertio, Christus sanguinem suum fudit ut corda dura ad penitentiam frangeret.
Hoc signatum est ubi dicitur :
Terra mota est et petre scisse sunt et monumenta aperta sunt et multa corpora qui dormierant surrexerunt (Matth. 27, 51-52).
Ex quo datur intelligi quod ad memoriam dominice passionis illi qui erant terra, amando scilicet terrena, debent moueri ad amandum celestia.
Illi qui erant duri sicut petre debent frangi per contritionem ; eorum FIGURAmonumenta = ora hominummonumenta, id est ora, debent aperiri per confessionem ; et FIGURA
mortui = peccata mortaliamortui, id est mortalia peccata, debent exire et exurgere per satisfactionem. Reperitur quoddam genus adamantis quod non frangitur percussione nec ignis adustione, nec per aliquam temporis inueterationem ; frangitur autem sanguinis infusione. Sic multi sunt qui ad penitentiam non franguntur nec per diuinam comminationem, siue
IV : Christus sanguinem suum fudit ut homines de manu diaboli liberaret → decepit eum (deceptio diaboli)
Quarto, fudit sanguinem suum ut homines de manu diaboli liberaret.
Istam liberationem fecit prudenter, scilicet diaboli astutiam decipiendo.
IV.A : tamquam murem
Decepit enim eum, secundum Augustinum, tamquam FIGURAdiabolus = musmurem, quia tetendit crucem tamquam muscipulam in qua posuit sanguinem tamquam escam, unde dicit Augustinus : Uenit redemptor, et uictus est deceptor, et quid fecit redemptor captiuatori nostro, tetendit FIGURA
crux = muscipulamuscipulam, id est crucem, et posuit in ea FIGURA
sanguis Christi = escaescam, id est sanguinem suum ; illic autem effudit sanguinem non debitoris, sed redemptoris, propter quod recessit a debitoribus.
IV.B : tamquam piscem
Secundum autem Gregorium, decepit eum tamquam FIGURAChristus = piscispiscem, quia posuit exterius carnem et sanguinem ; interius autem occultauit FIGURA
diuinitas Christi = ferreus hamusferreum hamum, id est diuinitatem. Diabolus autem uoluit capere escam carnis et captus est hamo diuinitatis. Unde dicitur : An extrahere poteris Leuiathan hamo et fune ligabis linguam eius (Iob. 40, 20) ?
IV.C : tamquam auem
Secundum uero Remigium, decepit eum tamquam auem, unde, exponens illud uerbum
Numquid illudes ei quasi aui ?
dicit illudes
FIGURAdiabolus = auisquia illusus est diabolus in morte Christi quasi auis. Nam Christus sua carnis mortalitate abscondit diuinitatem, ut laqueum quo eum uelut
Christus = Codrus Iste rex fuit Christus qui, ne a demonibus cognosceretur, habitum serui accepit. FIGURA
sarmentum = crux Sarmenta, id est crucem in qua fuerunt diuersa ligna, in humeris baiulauit et sic mortuus fuit. Si enim demones ipsum cognouissent, numquam occidi eum procurassent : Si enim cognouissent, numquam Dominum glorie crucifixissent (I. Cor. 2, 8). Per suam autem mortem demones fuerunt expoliati et uincti : Expolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso (Col. 2, 15).