Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 85 (Schneyer : 279)">, Sigle de Schneyer : T24/4
<< >>

Feria IV sexte hebdomade quadragesime, 1/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
salus |   infirmitas |   Passio Christi |   mundana |   pax |   corpus Christi attritum |   corpus Christi in Passione |   redemptio |   misericordia Christi |   sanguis Christi  
Lister Distinctions (7) Pas d'exemplum Lister Figurae (11) Pas de matière biblique
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (3) Lister Noms de personnes (4)
Pas de noms de lieux
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Thema
Uulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostre super eum et liuore eius sanati sumus (Isai. 53, 5).
Isaias euangelista plus quam propheta describit passionem Christi
Sicut dicit Hieronymus, Isaias non tam fuit propheta quam Euangelista. Uidetur enim non tam prophetiam texere de futuro quam historiam scribere de preterito. Unde, Christi passionem plusquam per quingentos annos preuidens, eam sic aperte describit ac si eam presentialiter conspexisset, dicens : Uulneratus est, etc. Ubi primo ponit quod ipsa passio Christi fuit ualde penosa, cum dicit : Uulneratus est, etc. Secundo ponit quod fuit ualde fructuosa cum subdit : Et liuore eius sanati sumus.
I : Passio Christi fuit penosa, quia Christus fuit (Passio Christi)
Pena autem Christi describitur tripliciter, quia fuit uulneratus, attritus et disciplinatus.
I.A : uulneratus (corpus Christi in Passione, redemptio)
Primo, fuit uulneratus ut redemptionis nostre pretium de corpore suo emanaret. Corpus enim Christi erat tamquam saccus plenus thesauro, tamquam alabastrum plenum unguento et tamquam apotheca plena balsamo. Homo enim erat captiuus, uulneratus et fetidus.
I.A.1 : sicut saccus plenus thesauro
Uoluit igitur Christus uulnerari ut saccus scinderetur et thesaurus inde exiret quo captiuus redimeretur. De isto thesauro : Non corruptibilibus auro uel argento redempti estis, etc., sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi et incontaminati (I.Pet. 1, 18-19). De sacco uero in quo erat iste thesaurus dicitur : Sacculum pecunie secum tulit (Prou. 7, 20). Unde saccum plenum misericordia sua misit Deus Pater in terram. Saccum, inquam, in passione conscidit ut effundatur, quod in eo latet pretium nostrum.
I.A.2 : sicut alabastrum plenum unguentum (sanguis Christi)
Secundo, corpus Christi erat tamquam alabastrum plenum unguento, et ideo uoluit ut illud multis uulneribus frangeretur ut inde unguentum pretiosum exiret, quo uulneratus curaretur. Ista unguenta petebat sponsa, dicens : Trahe me post te ; curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. 1, 3). Ista unguenta sunt suauia quia delectant corda et sunt sanatiua quia curant peccata : Unguentarius faciet pigmenta suauitatis et unctiones conficiet sanitatis (Eccli. 38, 7). Istis unguentis sanatus est Samaritanus uulneratus, uino et oleo imposito, id est sanguine Christi qui fuit tamquam uinum in quantum patrem letificauit, et fuit tamquam oleum in quantum ad misericordiam inclinauit.
I.A.3 : sicut apotheca plena balsamo (misericordia Christi)
Tertio, corpus Christi fuit tamquam apotheca plena balsamo, et ideo uoluit quod ista apotheca aperiretur ut inde balsamum efflueret, quo fetidus sanaretur. Tunc autem ista apotheca fuit aperta, quando unus militum lancea latus eius aperuit. De odore eiusdem balsami dicitur : Sicut cinamomum et balsamum aromatizans odorem dedi, etc. (Eccli. 24, 20). Omnia que in balsamo sunt dicuntur esse uirtuosa, scilicet cortex, folia, semen et liquor. Sic etiam quicquid fuit in Christo uirtuosum fuit, scilicet cortex, id est corpus ; folia, id est uerba ; semen, id est eius anima in corpore seminata ; liquor, id est sanguis pretiosus.
I.B : attritus → ut inde fieret emplastrum (corpus Christi attritum)
Secundo, Christus fuit attritus : sicut enim herbe teruntur ut inde fiat emplastrum per quod apostema frangatur et sanetur, sic corpus Christi fuit attritum ut inde fieret emplastrum quo tumor nostre superbie frangeretur ; fit autem emplastrum de herbis, floribus et speciebus aromaticis, aliquo liquore infuso. In Christo autem fuit caro tamquam herba, iuxta illud : Omnis caro fenum (Isai. 40, 6). Fuit anima tamquam flos, quia fuit ualde pulchra et amena : Ego flos campi (Cant. 2, 1). Fuit diuinitas tamquam species aromatica. Fuit sanguis tamquam liquor infusus. Ex istis ergo factum est emplastrum quod debet frangere tumorem nostre superbie.
I.C : disciplinatus → pax olim tribus modis firmabatur et Deum sic pacificauit (pax)
Tertio, fuit disciplinatus, ideo dicitur : Disciplina pacis nostre super eum (Isai. 53, 5). Homo Deum offenderat et ideo disciplinari debebat. Christus autem flagellari uoluit et Deum sic pacificauit, ideo dicitur disciplina pacis nostre super eum Olim pax tribus modis initiabatur et firmabatur, scilicet
I.C.1 : percussione
percussione, quia adinuicem se manibus percutiebant ;
I.C.2 : signi erectione
signi erectione, quia aliquam columnam uel pilam lapideam erigebant. De istis duobus dicitur : Percussit Iosue in die illo fedus : ecce percussio. Deinde subditur : Et tulit lapidem pergrandem, dicens : En lapis iste erit uobis in testimonium, etc. (Ios. 24, 26-27).
I.C.3 : aque effusione
Tertio, aque effusione. De hoc dicitur : Hauserunt aquam et effunderunt in conspectu Domini (I.Reg. 7, 6). Per quod uolebant innuere quod, sicut de aqua nihil remanet cum effunditur, nec substantia, nec sapor, nec color, sic, si aliquis pacem non seruaret, nec de illo nec de his que ad ipsum spectant aliquid remaneret. Ut ergo Christus firmam pacem cum Deo nobis acquireret, fuit disciplinatus, percussus non tantum in manibus, sed etiam in pedibus fuit perforatus, et in toto corpore flagellatus. Fuit etiam tamquam signum eleuatus in crucem : Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Ioan. 12, 32). Fuit etiam insuper sicut aqua effusus, quia nihil sibi remansit, nec sanguis, nec anima, nec uita, nec uestis, nec familia.
I : Passio Christi fuit penosa, quia Christus fuit (salus, infirmitas)
II : Passio Christi fuit fructuosa → corpus Christi fuit rubicundum et liuidum ut nos sanaret : uoluit uulnerari (salus, infirmitas)
Secundo, eius passio fuit fructuosa ; ideo dicitur : Liuore eius sanati sumus.
I.A : uulneratus
II.A : Liuor et nigredo et rubedo corporis Christi nos omnes sanauit
Corpus enim Christi fuit in morte liuidum et nigrum : Sol factus est niger tamquam saccus cilicinus (Apoc. 6, 12). Fuit etiam rubicundus : Quare rubrum est indumentum tuum (Isai. 63, 2) ? Iste liuor et nigredo et rubedo nos omnes sanauit. Ideo signatur per morum. Elephantis ostenderunt sanguinem uue et mori ad acuendum eos in proelium (I. Macch. 6, 34). Morum autem, sicut dicit Ambrosius, primo est album, postea rubeum, postea nigrum. Sic Christus fuit albus, id est innocens, in tota uita sua et conuersatione ; fuit rubicundus in cruce per sanguinis effusionem ; et fuit liuidus et niger in morte. Unde poterat dicere anima Christi illud : Nigra sum, per corporis mei liuorem et deformitatem ; sed formosa, per corporis mei munditiam et puritatem ; sicut pelles Salomonis (Cant. 1, 4), propter rubentis sanguinis effusionem. Pelles enim Salomonis erant rubicundi coloris.
I.B : attritus → ut inde fieret emplastrum (mundana)
II.B : Christus uulneratus sanat integraliter hominem infirmum (mundana)
Per istos liuores sanati sumus. Homo quidem erat infirmus in capite, id est in intentione que est caput anime, quia in his que faciebat non sanam intentionem habebat. Erat infirmus in manibus quia faciebat opera mala uel remissa Erat infirmus in corde, quia habebat cogitationes noxias et uanas. Erat infirmus in pedibus, quia habebat affectionem immundam aut terrenam. Pes enim secundum Augustinum est affectus et amor anime. Sicut enim corpus uadit pedibus, sic anima uadit affectibus. Erat infirmus in toto corpore, quia habebat totam uitam mundanam et conuersationem uanam. Ut igitur Christus suis liuoribus et suis uulneribus nos sanaret, uoluit primo uulnerari in capite ut sanaret nostras obliquas intentiones. Uoluit uulnerari in manibus ut sanaret nostras malas et remissas operationes. Uoluit uulnerari in corde ut sanaret nostras noxias et uanas cogitationes. Uoluit uulnerari in pedibus ut sanaret immundas et terrenas affectiones. Uoluit uulnerari et flagellari in toto corpore ut nos omnes sanaret totam nostram uitam et conuersationem .