Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 81 (Schneyer : 275)">, Sigle de Schneyer : T24/2
<< >>

Feria II sexte hebdomade quadragesime, 1/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
Passio Christi |   resurrectio |   a Christo attractio |   sanctificatio elementorum |   Christus mediator |   Christi due nature |   discordia |   Christi amor |   Christi charitas  
Lister Distinctions (5) Pas d'exemplum Lister Figurae (1) Pas de matière biblique
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (3) Lister Noms de personnes (2)
Pas de noms de lieux
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Thema
Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Ioan. 12, 32).
I : Expositio litteralis (Passio Christi, resurrectio)
Christus uocat hic exaltationem suam passionem, sicut euangelista exponit, dicens : Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus. Secundum enim Chrysostomum, dicendo omnia traham, plus dicit quam si dixisset resurgam ; si enim dixisset tantum resurgam, significasset resurrectionem, sed non tractionem ; dicendo uero traham, utrumque innuit quia non posset trahere nisi resurgeret. Hoc autem quod dicit omnia traham tribus modis exponitur secundum Augustinum. Primo, ut hoc non intelligatur quantum ad uniuersitatem omnium hominum, quia non omnes sunt tracti, sed quantum ad integritatem nature, scilicet spiritum, animam et corpus. Trahit enim spiritum, sibi dando uere fidei agnitionem ; trahit animam per gratie infusionem ; trahit corpus per beatam resurrectionem. Uel hoc quod dicit omnia refertur ad omnia predestinata ad salutem, uel refertur ad omnia genera hominum, quia de omnibus generibus hominum aliqui sunt tracti, scilicet de omnibus linguis, de omnibus ritibus et de omnibus gradibus.
I : Expositio litteralis
II : Expositio spiritualis
In uerbis autem premissis, duo ponuntur. Primo, ponitur genus passionis, cum dicitur : Si exaltatus fuero a terra. Secundo, fructus passionis, cum dicitur : Omnia traham ad meipsum.
II.A : Genus passionis Christi fuit in aere ubi uoluit exaltari triplici ratione :
Circa primum, notandum quod Christus noluit mori in aliqua domo nec sub aliquo tecto, sed in aere uoluit exaltari triplici ratione. Primo quidem quia aer est elementum commune : potest enim homo habere propriam terram, uel propriam aquam, uel proprium ignem ; aerem uero proprium nemo habere potest. Secundo, quia est elementum medium inter celum et terram. Tertio, quia est elementum immundum ex fumo hostiarum idolis immolatarum.
II.A.1 : quia aer est elementum commune
Christus ergo uoluit primo in aerem exaltari ad innuendum quod, sicut aer est omnibus communis, sic et passio Christi. Nam passiones aliorum sanctorum fuerunt proprie, quia Petrus passus est propter se, Paulus propter se et sic de aliis. Christus autem non est passus propter se, sed communiter propter omnes. Sua enim passio fuit communis illis qui in celo sunt, scilicet angelis qui sunt reparati ; illis qui sunt in mundo, quia per suam passionem sunt saluati : Pacificans omnia per sanguinem crucis eius (Col. 1, 20), siue que in terra, id est homines, siue in celis, scilicet angelos. Fuit communis illis qui sunt sub terra, id est sanctis patribus qui erant in limbo, quia inde sunt liberati et illuminati : Penetrabo omnes inferiores partes terre et inspiciam omnes dormientes et illuminabo omnes sperante in Domino (Eccli. 24, 45). Non fuit autem communis illis qui sunt in profundo terre, id est demonibus, quia sunt in malitia indurati et ideo manserunt in suppliciis desolati : Qui dico profundo : Desolare. (Isai. 44, 27).
II.A.2 : quia aer est elementum medium inter celum et terram (Christus mediator, Christi due nature, discordia)
Secundo, Christus uoluit in aerem exaltari ad innuendum quod, sicut aer est medium inter celum et terram, sic Christus fuit mediator inter Deum et hominem. Mediator non unius est nature, sed duplicis, diuine scilicet et humane, et ideo, sicut aer, ex parte superiori habet puritatem per quam conuenit cum celo, et ex parte inferiori habet quamdam grossitiem per quam conuenit cum terra. Sic et Christus est medius inter Deum et hominem, quia cum Deo conuenit ipse ratione nature diuine cum homine ratione nature humane. Erat igitur discordia inter Deum et hominem. Nam Deus conquerebatur de homine, quia eius mandata non seruauerat ; homo conquerebatur de Deo, quia creaturam suam reliquerat. Ideo uenit Christus et mediatorem se fecit. Mediator autem inter Deum et hominem tria debebat habere. Primo similitudinem, ut esset similis homini in natura et in defectibus naturalibus, ut sic homini compati sciret. Secundo equalitatem, ne hominem per potentiam grauaret et, si grauaret, posset coram iudicio Dei ipsum conuenire. Tertio debebat habere ex utraque parte auctoritatem arguendi et compellendi illam partem que suam sententiam non seruaret ; et quia homo non poterat inuenire talem mediatorem qui ista tria haberet, ideo conquerebatur, dicens : Neque enim uiro qui similis est mei respondebo : istud refertur ad similitudinem ; nec qui mecum in iudicio ex equo possit audiri : istud refertur ad equalitatem ; non est qui utrumque ualeat arguere et ponere manum suam in ambobus (Iob. 9, 32-33) : istud refertur ad auctoritatem. Christus uero, ut uerus mediator esset, ista tria habere uoluit. Primo, similitudinem in natura et in defectibus naturalibus, ut sic sciret iudicare misericordias. Debuit per omnia fratribus similari ut misericors fieret (Hebr. 2, 17). Secundo, habuit equalitatem cum utraque parte, quia equalis fuit Deo in quantum Deus, et equalis homini in quantum uerus homo, et ideo nulli parti potuit esse suspectus. Unde dixit Deus humano generi in Psalmis : Ponam in salutari et respondet homo : Fiducialiter agam in eo (Psal. 11, 6), quasi dicat Deus homini : De questione nostra que est inter me et uos, ponam in salutari meo, qui est filius meus. Respondet homo : Fiducialiter agam in eo, quia est frater meus. Tertio, habuit auctoritatem arguendi et compescendi utramque partem. Arguisset enim si noluisset hominem condignam satisfactionem facere : Arguet in equitate pro mansuetis terre (Isai. 11, 4). Arguisset quodammodo Deum, si dato per impossibile quo noluisset satisfactionem condignam recipere. Unde ipse Deus dicit : Uenite et arguite me, dicit Dominus (Ibidem. 1, 18).
II.A.3 : quia aer est elementum immundum ex fumo hostium idolis immolatarum (sanctificatio elementorum)
Tertio, uoluit in aere exaltari, ut ipsum immundum sanctificaret et mundaret. Sanctificauerat quidem terram triginta tribus annis super eam ambulando. Sanctificauerat aquam in ipsa se baptizari faciendo. Sanctificaturus erat ignem apostolis, Spiritum Sanctum in specie ignis mittendo. Non restabat igitur nisi ut aerem sanctificaret, non sub recto, sed in aere moriendo.
II.B : Fructus passionis Christi :
Secundo, ponitur fructus passionis cum dicitur : Omnia traham ad meipsum.
II.B.1 : Sicut tria sunt que naturaliter attrahunt,
Circa quod, notandum quod tria sunt que naturaliter attrahunt. Primum est simile. Istud uidemus in animalibus : Omne animal diligit sibi simile (Eccli. 13, 19). Sic etiam uidemus in hominibus, unde subditur : Omnis homo simili sui sociabitur (Ibidem). Uidemus in uolatilibus : Uolatilia ad similia sibi conueniunt (Ibid. 27, 10). Secundum est uacuum, sicut patet in uentosa que quam cito stuppa per ignem euacuatur et aere non impletur, sanguinem ad se trahit. Tertium est calidum, sicut patet in sole qui, uirtute sui caloris, uapores ad se trahit.
II.B.2 : Christus trahit nos ad seipsum triplici similitudine (a Christo attractio)
Christus igitur trahit nos ad seipsum triplici similitudine.
II.B.2.a : imaginis similitudine
Prima similitudo est imaginis, quia ad eius similitudinem creati sumus. Secunda similitudo est assumpte humanitatis : In similitudinem hominum factus (Phil. 2, 7). Tertia est imitationis, quia ipsum tamquam boni filii imitari debemus : Estote imitatores Dei sicut filii carissimi (Eph. 5, 1). Propter istam triplicem similitudinem debemus ad Christum ire et ab ipso trahi. Mali autem, quia non habent istam triplicem similitudinem, ab ipso non trahuntur. Habent enim imaginem deturpatam et ideo a Deo non cognoscuntur. Habent naturam maculatam et ideo fratres Christi non uocantur. Habent uitam sceleratam et ideo non Christum, sed diabolum imitantur : Omnia commixta sunt, etc. animarum inquinatio, istud refertur ad imaginis deturpationem ; natiuitatis immutatio, istud refertur ad nature uilificationem ; inordinatio mechie et impudicitie (Sap. 14, 25-26), istud refertur ad uite deprauationem.
II.B.2.b : per uacuum
Secundo enim, Christus nos attrahit per uacuum. Fuit enim uacuus in natiuitate, in uita et in morte. In natiuitate fuit uacuus ab omnibus rebus necessariis. Non enim habuit lectum ubi requiesceret, sed in presepio requieuit. Non habuit etiam pannos quibus mater eum inuolueret, nisi uiles et pannosos. Non habuit seruientes qui assisterent, nisi bouem et asinum. Secundo, fuit uacuus in uita, quia non habuit domum ad habitandum : Uulpes foueas habent et uolucres celi nidos, filius autem hominis, etc. (Matth. 8, 20). Non habuit diuitias ad possidendum : Propter uos egenus factus est, cum esset diues (II. Cor. 8, 9). Non habuit etiam cibos ad comedendum, quia sepe esuriuit : Mane reuertens in ciuitatem esuriuit (Matth. 21, 18). Tertio, fuit uacuus in morte. Eius enim corpus fuit uacuum et euacuatum sanguine, ita quod remansit in cruce aridum sicut lignum : Aruit tamquam testa uirtus mea (Psal. 21, 16). Eius anima fuit uacua omni consolatione et impleta tristitia et dolore : Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. 26, 38). Passio eius fuit uacua utilitate et ualore, quia illa die tantum unum latronem est lucratus : In uacuum laboraui sine causa et uane fortitudinem meam consumpsi (Isai. 49, 4). Mater eius fuit uacuata omni gaudio et plena omni amaritudine : Et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. 2, 35). Eius familia fuit euacuata fide, quia omnes apostoli fidem perdiderunt.
II.B.2.c : per calidum
Tertio, trahit nos per calidum. Christus enim passione totus fuit calidus igne amoris, quod patet per quattuor signa, que sunt sudare, sitire, rubere et uestimenta ferre non posse. Quando enim aliquis sudat in facie et in toto corpore, signum est intensi caloris. Christus igitur sudorem emisit qui tantus fuit quod in terram decurrebat, et tantus fuit ardor quod humorem phlegmaticum in sanguinem conuertebat. Secundo sitiuit, quod fuit signum magni caloris. Bernardus : Sitio, ait Christus, non doleo. – O Domine, quid sitis ? – Fidem uestram, salutem uestram, gaudium uestrum, plus animarum uestrarum quam corporis mei cruciatus me tenet : et si non mei, saltem uestri miseremini. Tertio, Christus in corde et facie totus rubuit, quia totus sanguine cruentatus fuit : Quare rubrum est indumentum tuum et uestimenta tua sicut calcantium in torculari (Isai. 63, 2). Christus etiam in cruce uestimenta ferre non potuit, sed nudus ascendit ac si ipso facto dicat : Tanto igne charitatis ardeo quod uestimenta ferre non ualeo.