Iacobus de Voragine,
Quadragesimale, sermo
73 (Schneyer : 267)">, Sigle de Schneyer : T23/5
<< | >> |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Liste des distinctions :
Thema et expositio litteralis
Rogabat
Iesum
quidam Phariseus, ut manducaret cum illo ; et ingressus domum Pharisei discubuit ; et ecce mulier que erat in ciuitate peccatrix (Luc. 7).
Ecclesia supponit uniuersaliter quod ista mulier peccatrix fuit Maria Magdalena, soror Lazari, que etiam in Bethania unxit pedes Iesu Christi et caput, de qua dicitur :
Cum esset in
Bethania
in domo
Simonis
leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis (Matth. 26).
De qua etiam dicitur :
Ante sex dies pasche uenit
Iesus
Bethaniam
, et infra :
Maria
ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis (Ioan. 12).
Utrum autem ista unctio de qua facit mentionem Lucas, et illa que facta fuit in Bethania fuerit una et eadem, uel fuerint due dubitatur ; Augustinus autem dicit quod fuerunt due ; unde sicut dicit in libro de consensu Euangelistarum, eamdem Mariam bis fecisse, intelligendum arbitror semel, ut Lucas narrat.
Unde Ioannes cum de Lazaro resuscitando cepisset loqui, antequam uenirent in Bethaniam dixit :
Maria
autem erat que unxit Dominum unguento, et extersit capillis suis pedes eius, cuius frater
Lazarus
infirmabatur (Ioan. 11, 2).
Itaque iam hoc Maria fecerat.
Quod autem in Bethania hoc fecerit rursus ; aliud est quod ad Luce narrationem non pertinet.
Siue autem fuerunt due unctiones siue una, manifestum est quod illa talis unctio sepulturam Christi representabat ; unde dicitur :
Mittens hec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
Et quoniam tempus illud uocatur tempus de passione ; ideo legitur hoc Euangelium in quo agitur de illa unctione.
In hoc euangelio ponuntur genera egrotantium et in medio eorum medicus constitutus (egrotantes, medicus, infirmitas)
In hoc igitur Euangelio ponuntur genera egrotantium.
Quidam enim erant egrotantes, qui egritudinem suam cognoscebant et medicum requirebant ; de quorum numero erat ista peccatrix, que infirmam et immundam se cognoscens ad medicum et ad fontem uenit.
Gregorius : Quia humiliter turpitudinis sue maculas aspexit, lauanda ad fontem misericordie cucurrit.
Alii erant qui nec egritudinem suam cognoscebant nec medicum requirebant ; immo egros et medicos iudicabant ; de quorum numero erat Phariseus, qui dicebat intra se :
Hic si esset Propheta, sciret utique, etc.
Gregorius : Ecce Phariseus apud se superbus et fallaciter iustus ; egrum reprehendit de egritudine et medicum de subuentione, que profecto mulier si ad pedes Pharisei uenisset, calcibus depulsa discessisset, quia inquinari se alieno peccato crederet.
Alii erant qui de aliorum sanitate egrotabant, de quorum numero erant illi qui dicebant : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ?
Unde dicit Gregorius : Ecce que ad medicum uenerat egra, sanata est ; sed de salute eius adhuc alii egrotant.
In medio igitur egrotantium erat istorum medicus constitutus, qui primum infirmum sanauit ; secundum rationabiliter confutauit ; tertium in ipsa infirmitate dereliquit.
DISTINCTIO - Maria Magdalena :
Maria Magdalena per quatuor Deum offendit : per oculos ; per capillos ; ore suo ; per unguenta.
I : Qui egritudinem suam cognoscebant et medicum requirebant, sicut mulierem peccatricem qui per quattuor Deum offenderat et ei satisfecit
Circa primum infirmum, scilicet ipsam peccatricem, notandum est quod ipsa per quattuor Deum offenderat ; et ideo per quattuor Deo satisfaciebat, ut uerificetur quod dicitur :
Per que peccat quis, per hec et torquetur (Sap. 11).
I.A : per oculos (lacrime)
I.B : per capillos (uanitates mulierum)
I.C : ore suo (uerba lasciua, reconciliatio, peccata oris osculum)
I.D : per unguenta (unguenta, contritio, deuotio, conscientia)
Est autem triplex unguentum, quod ipsa Christo obtulit. Primum est contritionis, quod signatur per illud unguentum quo Christi pedes unxit et lacrimis rigauit ; species huius unguenti ex parte sunt amare et ex parte dulces, quia debet habere amaritudinem peccator de peccatis suis, et ipsorum perpetratione ; sed magnum gaudium de uenie impetratione. Secundum unguentum est deuotionis, quod signatur per illam unctionem, qua unxit caput Christi ; et Psalm. : Impinguasti in oleo caput meum (Psal. 22) ; tunc caput oleo impinguatur, quando mens suaui deuotione repletur. Species istius unguenti sunt omnes suaues, que sunt beneficia Dei et dona gratiarum. Tertium unguentum est odorifere opinionis ; istud signatur per aromata, quibus Corpus Christi ungere uoluit. Species huius unguenti odorifere sunt, que sunt odorifera conscientia, odorifera uita et odorifera fama. Unguentis et uariis odoribus delectatur cor (Prou. 27).
I : Qui egritudinem suam cognoscebant et medicum requirebant, sicut mulierem peccatricem qui per quattuor Deum offenderat et ei satisfecit (debitum, hospitium)
II : Qui nec egritudinem suam cognoscebant nec medicum requirebant sicut Phariseus cui Christus proposuit paradigma debitorum qui erant (debitum, hospitium)
Circa secundum infirmum notandum quod Christus proposuit sibi paradigma dicens :
duo debitores erant, etc.
Phariseus autem respondit quod plus diligere debebat, cui plus dimissum fuerat.
Ubi dicit Gregorius : Dum sua sententia Phariseus conuincitur, quasi phreneticus funem portat, cum quo ligatur.
Isti duo debitores erant Maria que erat debitrix Deo quingentorum denariorum, Phariseus autem quinquaginta, quia minus credebat se peccasse ; et ideo Magdalena plus diligere debebat, quia maiorem remissionem acceperat ; et quia plus diligebat, ideo maiora obsequia Christo prebebat ; ideo dicit Christus :
Intraui in domum tuam, etc.
Olim quando aliqui recipiebant aliquos hospitio, primo dabant osculum in signum securi hospitii ; deinde lauabant sibi pedes propter laborem itineris ; postea II : Qui nec egritudinem suam cognoscebant nec medicum requirebant sicut Phariseus cui Christus proposuit paradigma debitorum qui erant
III : Qui de aliorum sanitate egrotabant sicut qui de saniatte peccatricis infirmabantur
Circa tertium infirmum notandum quod illi, qui de sanitate peccatricis infirmabantur, erant sicut uespertiliones, qui ad lucem excecantur.
Malitia eorum excecauit illos (Sap. 2).
Erant sicut serpentes, qui de bono odore moriuntur.
Christi bonus odor sumus, etc.
aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor uite in uitam (2 Cor. 2).
Erant sicut palatum infectum habentes, qui circa saporum naturam falluntur, de quibus dicitur :
Ue qui dicitis malum bonum, et bonum malum ; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras ; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum (Isai. 5).