Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 72 (Schneyer : 266)">, Sigle de Schneyer : T23/4
<< >>

Feria IV quinte hebdomade quadragesime, 2/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
sequela Christi |   opera bona |   imago Christi |   fideles |   uox pastoris |   oues |   opera |   uirtutes |   hypocrita |   detractor |   separatio dampnatorum in inferno |   compressio dampnatorum in inferno  
Lister Distinctions (8) Lister Exempla (1) Lister Figurae (18) Pas de matière biblique
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (3) Lister Noms de personnes (1)
Pas de noms de lieux
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)

Liste des noms de personnes :
  • Mattheus

  • Thema
    Opera que ego facio in nomine Patris mei, hec testimonium perhibent de me ; sed uos non creditis, quia non estis ex ouibus meis. Oues mee uocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me (Ioan. 10, 25-27).
    Due differentie ouium
    Dominus noster, qui est uerus Pastor, ponit hic duas differentias ouium. Sunt enim quedam oues, que non sunt sue, sed oues diaboli, de quibus dicit : Sed uos non creditis, quia non estis ex ouibus meis. Alie sunt oues sue, de quibus dicit : Oues mee uocem meam audiunt, etc.
    I : Oues diaboli ; faciunt duos greges
    Prime oues, scilicet oues diaboli, faciunt duos greges.
    I.A : A. primus grex in hoc mundo est grex hypocritarum qui cognoscuntur (hypocrita, detractor)
    Primus grex est in hoc mundo ; oues igitur diaboli que sunt in hoc mundo, sunt ipsi hypocrite, de quibus dicitur : Attendite a falsis Prophetis, qui ueniunt ad uos in uestimentis ouium, etc. (Matth. 7) Dicit tamen Chrysostomus super   Mattheum quod lupus si tegatur pelle ouina, potest tamen cognosci quod sit lupus per tria. Primo per actum, quia lupus dentibus mordet ; ouis autem non habet dentes, unde mordeat. Secundo per ululatum, quia lupus uersus celum ululat ; ouis autem uersus terram ad ipsam balat. Tertio per cibum, quia lupus cibatur carnibus ; ouis uero herbis uirentibus pascitur.
    I.A.1 : per actum
    Eodem modo hypocrite cognoscuntur : primo per actum, quia serui Dei non mordent nec detrahunt, nec de aliquo obloquuntur ; hypocrite autem mordent et detrahunt, de quibus dicitur : Si inuicem mordetis et comeditis, uidete ne ab inuicem consumamini (Gal. 5). Ex hoc habetur quod aliqui mordent, quidam comedunt et quidam consumunt. Ille qui mordet, partem accipit et partem relinquit ; sic detractor sepe in parte laudat et in parte uituperat. Ille uero qui comedit, cibum masticat et sibi incorporat ; sic etiam multi contra uitia aliorum murmurant, et tamen eadem faciendo sibi incorporant. Ille autem qui consumit, nec de pelle, nec de carne, nec de osse aliquid dimittit ; sic etiam multi condemnant uitam, uituperant famam et iudicant conscientiam.
    I.A.2 : per uocem
    Secundo cognoscuntur per uocem. Serui enim Dei balant aduersus terram ad seipsos, quia recognoscunt se terram esse et multos defectus habere. Hypocrite uero uersus celum ululant, quia contra homines celestes sepe loquuntur et ipsos infamant. Psal. : Posuerunt in celum os suum (Psal. 72), id est in celestes ; item : Iniquitatem in excelso locuti sunt , id est contra uiros excelsos.
    I.A.3 : per cibum
    Tertio cognoscuntur per cibum quia oues, id est boni, pascuntur herbis uirentibus, mali autem pascuntur carnibus, id est carnalibus uoluptatibus. Qui enim secundum carnem sunt, que carnis sunt sapiunt. Qui uero secundum spiritum sunt, que sunt spiritus sentiunt (Rom. 8).
    I.B : secundus grex diaboli ouium est in inferno et est grex dampnatorum
    Secundus grex diaboli ouium est in inferno, de quibus dicitur in Psal. : Sicut oues in inferno positi sunt, mors depascet eos (Psal. 48, 15) ; quod quidem uerbum quattuor modis exponitur.
    I.B.1 : sunt compresse (compressio dampnatorum in inferno)
    Primo sic, quando oues sunt insimul, consueuerunt stare compresse, et una super aliam iacere ; sic etiam damnati ad inuicem in inferno sic erunt compressi, quod unus super alium iacebit ; et hoc innuitur, ubi dicitur : Primum colligite zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum (Matth. 13, 30). Sicut ligna fasciculis sunt compressa, sic etiam damnati ad inuicem comprimuntur. Notandum est tamen quod oues in magno calore stant compresse, in magno autem frigore stant separate. Sic damnati, quando stant in igne, sunt compressi, ut ad inuicem se magis comburant ; et quando stant in frigore sunt separati, ut quilibet per se fremat et strideat dentibus.
    I.B.2 : sunt in diuersis gregibus (separatio dampnatorum in inferno)
    Secundo intelligitur sic : greges consueuerunt ad inuicem separari, sic et in inferno erunt diuersi greges, id est diuersi damnatorum ordines ; nam erit ibi grex superborum, grex auarorum et grex luxuriosorum ; et hoc innuitur : Planget terra, scilicet infernalis, familie, et familie seorsum (Zach. 12) ; quia per se plangent familie superborum, per se plangent familie auarorum, et per se familie luxuriosorum.
    I.B.3 : sunt tonse
    Tertio modo sic potest intelligi : consueuit Pastor oues tondere, et lanam ab eis auferre, et sic attonsas ad pascua eas transmittere. Sic etiam oues diaboli dimittunt hic lanam, id est res temporales, et sic attonse ad pascua infernalia diriguntur, et de bonis suis nihil portant secum. Diues cum dormierit nihil secum auferet (Iob. 27, 19).
    I.B.4 : pascunt in duobus pratis
    Quarto modo sic potest intelligi : consueuerunt oues, postquam in uno prato pauerunt, ire ad pascendum in aliud pratum. In inferno sunt duo prata : unum est pratum caloris, aliud est pratum frigoris. Postquam igitur oues diaboli in prato caloris sunt aduste, transibunt ad pratum frigoris ; postquam in prato frigoris sunt congelate, transibunt ad pratum caloris. Ad nimium calorem transeat ab aquis niuium (Iob. 24).
    I : Oues diaboli ; faciunt duos greges
    II : Oues Dei cognoscuntur per quattuor signa
    Secundo sunt oues Dei, et ille cognoscuntur per quattuor signa.
    I.A : A. primus grex in hoc mundo est grex hypocritarum qui cognoscuntur (opera, uirtutes)
    II.A : per opera que faciunt (opera, uirtutes)
    Primo per opera que faciunt : istud signum Dominus etiam ponit de se, qui est Pastor ouium cum dicit : Opera que ego facio, testimonium perhibent de me (Ioan. 5). Eodem modo fideles sui ab operibus cognoscuntur. Hic notandum est tamen quod sunt quedam opera, que hominem sanctum ostendunt sed non faciunt ; sicut sunt opera miraculorum, que etiam aliquando mali uirtute fidei faciunt ; unde dicent in iudicio illud : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetauimus, et in nomine tuo uirtutes multas fecimus (Matth. 7) ? Alia sunt opera que faciunt hominem sanctum, sed non ostendunt ; sicut est simplicitas et humilitas sanctorum uirorum, et cetere uirtutes que faciunt hominem sanctum coram Deo, sed sepe reddunt eum despectum coram mundo. De quibus dicitur : Deridetur enim iusti simplicitas ; lampas contempta apud cogitationes diuitum (Iob. 12). Ubi dicit Gregorius quod sancti uiri sunt lampas, que lucet interius ; sed contempta, quia exterius non lucet. Lampas sunt, quia interius uirtutibus splendent ; sed contempta, quia exterius irrisionibus patent. Alia opera sunt que hominem faciunt sanctum, quia peccata omnia dimittunt. Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis (Eccli. 3, 33). Hominem etiam coram hominibus sanctum ostendit : Eleemosynas illius enarrabit omnis Ecclesia sanctorum (Eccli. 31, 11).
    I.B : secundus grex diaboli ouium est in inferno et est grex dampnatorum (uox pastoris, oues)
    II.B : quando uocem eius audiunt (uox pastoris, oues)
    Secundum signum est quod sunt oues Christi, quando uocem eius audiunt ; unde subditur : Oues mee uocem meam audiunt. Quattuor enim uoces iste Pastor dat ouibus suis. Prima est exterior exhortatio, de qua dicitur : Sapientia foris predicat, in plateis dat uocem suam (Prou. I). Secunda est interior inspiratio, de qua dicitur in Psalmis : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. 84). Inspiratio omnipotentis dat intelligentiam (Iob. 32). Tertia est beneficiorum elargitio. Si uolueritis et audieritis me, bona terre comeditis (Isai. I). Quarta est corporalis flagellatio, per quam homines sepe ad Deum recurrunt ; Psalmus : Multiplicate sunt infirmitates eorum, postea accelerauerunt (Psal. 15). Sed quoniam multi sunt, qui istas uoces non audiunt, ideo Dominus conqueritur, dicens : Uocaui, scilicet per exteriorem exhortationem, et renuistis. Extendi manum meam, scilicet beneficia largiendo, et non fuit qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum, quo uobis proposita bona inspirabam, et increpationes meas neglexistis , per quas aliquando uos arguebam et flagellabam. Ideo subditur magna comminatio. Ego quoque in interitu uestro didebo, etc.
    II.C : quando ipse Christus eas cognoscit (imago Christi, fideles)
    Tertium signum est quod aliqui sunt oues Christi, quando ipse Christus, qui est Pastor, eas cognoscit, unde subditur : Et ego cognosco eas. Cognoscit autem fideles suos per imaginem suam, quam eis impressit iuxta illud Psal. : Signatum est super nos lumen uultus tui Domine (Psal. 4). Per arma uirtutum, quibus eos armauit : Induamur arma lucis, etc. (Rom. 13) Per signa bonorum operum, quibus eos decorauit : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super bracchium tuum (Cant. 8). Per doctrinam charitatis, qua eos instruxit : In hoc cognoscent omnes, quia estis mei discipuli, si habueritis dilectionem ad inuicem (Ioan. 13). Quia uero reprobi ista non habent, ideo a Christo in iudicio non cognoscentur. Sed dicet eis illud : Amen dico uobis, nescio uos (Matth. 25) ; quod uerbum exponens Chrysostomus dicit : Pater cognoscit filios suos per imaginem et similitudinem suam ; rex cognoscit milites suos per arma et uexilla sua ; pastor cognoscit oues suas per signa sua ; magister cognoscit discipulos suos per doctrinam suam. Ego autem non cognosco uos tamquam Pater filios suos, quia meam imaginem non habetis ; nec tamquam rex milites suos, quia mea arma non habetis nec uexilla portatis ; nec tamquam Pastor oues, quia mea signa abiecistis ; nec tamquam magister discipulos, quia meam doctrinam non seruastis.
    II.D : quando Christum uerum Pastorem sequuntur (sequela Christi, opera bona)
    Quartum signum est quod sint oues Christi, quando ipsum uerum Pastorem sequuntur, unde subditur : Et sequuntur me (Ioan. 10). Mali nolunt Christum sequi, sed eum fugiunt et ab eo se auertunt ; unde de talibus Dominus conqueritur, dicens : Quoties uolui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti (Matth. 23). Legitur de proprietatibus auium, quod aliquando gallina simul et semel fouet oua propria, et oua anatum, et oua pauonum ; cum autem pulli creuerunt, ueri pulli matrem sequuntur ; anates autem in aquam se immergunt ; pauones de sua pulchritudine gloriantes, nutricem reliquunt. Sic Deus tamquam bonus Pastor et bona gallina, congregat bonos et malos in una fide, et fouet eos per multa beneficia, que eis confert. Sed tandem quidam eorum sequuntur ipsum per imitationem bonorum operum, sicut humiles et mansueti ; alii uero deserunt ipsum et in aquas deliciarum se immergunt, sicut uoluptuosi ; alii de suis diuitiis et honoribus gloriantes Christum deserunt, sicut superbi et auari. Sed qui uere Christi oues sunt et pulli, ipsum sequuntur ; ideo dicit : Et sequuntur me .