Iacobus de Voragine,
Quadragesimale, sermo
72 (Schneyer : 266)">, Sigle de Schneyer : T23/4
<< | >> |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Liste des distinctions :
Thema
Opera que ego facio in nomine Patris mei, hec testimonium perhibent de me ; sed uos non creditis, quia non estis ex ouibus meis.
Oues mee uocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me (Ioan. 10, 25-27).
Due differentie ouium
Dominus noster, qui est uerus Pastor, ponit hic duas differentias ouium.
Sunt enim quedam oues, que non sunt sue, sed oues diaboli, de quibus dicit :
Sed uos non creditis, quia non estis ex ouibus meis.
Alie sunt oues sue, de quibus dicit :
Oues mee uocem meam audiunt, etc.
I : Oues diaboli ; faciunt duos greges
Prime oues, scilicet oues diaboli, faciunt duos greges.
I.A : A. primus grex in hoc mundo est grex hypocritarum qui cognoscuntur (hypocrita, detractor)
Primus grex est in hoc mundo ; oues igitur diaboli que sunt in hoc mundo, sunt ipsi hypocrite, de quibus dicitur :
Attendite a falsis Prophetis, qui ueniunt ad uos in uestimentis ouium, etc. (Matth. 7) Dicit tamen Chrysostomus super Mattheum quod lupus si tegatur pelle ouina, potest tamen cognosci quod sit lupus per tria.
Primo per actum, quia lupus dentibus mordet ; ouis autem non habet dentes, unde mordeat.
Secundo per ululatum, quia lupus uersus celum ululat ; ouis autem uersus terram ad ipsam balat.
Tertio per cibum, quia lupus cibatur carnibus ; ouis uero herbis uirentibus pascitur.
I.A.1 : per actum
Eodem modo hypocrite cognoscuntur : primo per actum, quia serui Dei non mordent nec detrahunt, nec de aliquo obloquuntur ; hypocrite autem mordent et detrahunt, de quibus dicitur :
Si inuicem mordetis et comeditis, uidete ne ab inuicem consumamini (Gal. 5).
Ex hoc habetur quod aliqui mordent, quidam comedunt et quidam consumunt.
Ille qui mordet, partem accipit et partem relinquit ; sic detractor sepe in parte laudat et in parte uituperat.
Ille uero qui comedit, cibum masticat et sibi incorporat ; sic etiam multi contra uitia aliorum murmurant, et tamen eadem faciendo sibi incorporant.
Ille autem qui consumit, nec de pelle, nec de carne, nec de osse aliquid dimittit ; sic etiam multi condemnant uitam, uituperant famam et iudicant conscientiam.
I.A.2 : per uocem
Secundo cognoscuntur per uocem.
Serui enim Dei balant aduersus terram ad seipsos, quia recognoscunt se terram esse et multos defectus habere.
Hypocrite uero uersus celum ululant, quia contra homines celestes sepe loquuntur et ipsos infamant.
Psal. :
Posuerunt in celum os suum (Psal. 72), id est in celestes ; item :
Iniquitatem in excelso locuti sunt
, id est contra uiros excelsos.
I.A.3 : per cibum
Tertio cognoscuntur per cibum quia oues, id est boni, pascuntur herbis uirentibus, mali autem pascuntur carnibus, id est carnalibus uoluptatibus.
Qui enim secundum carnem sunt, que carnis sunt sapiunt.
Qui uero secundum spiritum sunt, que sunt spiritus sentiunt (Rom. 8).
I.B : secundus grex diaboli ouium est in inferno et est grex dampnatorum
Secundus grex diaboli ouium est in inferno, de quibus dicitur in Psal. :
Sicut oues in inferno positi sunt, mors depascet eos (Psal. 48, 15) ; quod quidem uerbum quattuor modis exponitur.
I.B.1 : sunt compresse (compressio dampnatorum in inferno)
Primo sic, quando oues sunt insimul, consueuerunt stare compresse, et una super aliam iacere ; sic etiam damnati ad inuicem in inferno sic erunt compressi, quod unus super alium iacebit ; et hoc innuitur, ubi dicitur :
Primum colligite zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum (Matth. 13, 30).
Sicut ligna fasciculis sunt compressa, sic etiam damnati ad inuicem comprimuntur.
Notandum est tamen quod oues in magno calore stant compresse, in magno autem frigore stant separate.
Sic damnati, quando stant in igne, sunt compressi, ut ad inuicem se magis comburant ; et quando stant in frigore sunt separati, ut quilibet per se fremat et strideat dentibus.
I.B.2 : sunt in diuersis gregibus (separatio dampnatorum in inferno)
Secundo intelligitur sic : greges consueuerunt ad inuicem separari, sic et in inferno erunt diuersi greges, id est diuersi damnatorum ordines ; nam erit ibi grex superborum, grex auarorum et grex luxuriosorum ; et hoc innuitur :
Planget terra, scilicet infernalis, familie, et familie seorsum (Zach. 12) ; quia per se plangent familie superborum, per se plangent familie auarorum, et per se familie luxuriosorum.
I.B.3 : sunt tonse
Tertio modo sic potest intelligi : consueuit Pastor oues tondere, et lanam ab eis auferre, et sic attonsas ad pascua eas transmittere.
Sic etiam oues diaboli dimittunt hic lanam, id est res temporales, et sic attonse ad pascua infernalia diriguntur, et de bonis suis nihil portant secum.
Diues cum dormierit nihil secum auferet (Iob. 27, 19).
I.B.4 : pascunt in duobus pratis
Quarto modo sic potest intelligi : consueuerunt oues, postquam in uno prato pauerunt, ire ad pascendum in aliud pratum.
In inferno sunt duo prata : unum est pratum caloris, aliud est pratum frigoris.
Postquam igitur oues diaboli in prato caloris sunt aduste, transibunt ad pratum frigoris ; postquam in prato frigoris sunt congelate, transibunt ad pratum caloris.
Ad nimium calorem transeat ab aquis niuium (Iob. 24).
DISTINCTIO - Ouis :
Christi oues cognoscuntur per quatuor signa : per opera que faciunt ; quando uocem eius audiunt ; quando ipse Christus eas cognoscit ; quando ipsum uerum Pastorem sequuntur.
I : Oues diaboli ; faciunt duos greges
II : Oues Dei cognoscuntur per quattuor signa
Secundo sunt oues Dei, et ille cognoscuntur per quattuor signa.
I.A : A. primus grex in hoc mundo est grex hypocritarum qui cognoscuntur (opera, uirtutes)
II.A : per opera que faciunt (opera, uirtutes)
I.B : secundus grex diaboli ouium est in inferno et est grex dampnatorum (uox pastoris, oues)
II.B : quando uocem eius audiunt (uox pastoris, oues)
II.C : quando ipse Christus eas cognoscit (imago Christi, fideles)
II.D : quando Christum uerum Pastorem sequuntur (sequela Christi, opera bona)