Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 71 (Schneyer : 265)">, Sigle de Schneyer : T23/4
<< >>

Feria IV quinte hebdomade quadragesime, 1/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
peruersitas Iudeorum |   dedicatio ecclesie |   blasphemia |   amor Dei |   palpebre animalium |   dilectio |   miracula Christi |   Christi due nature  
Lister Distinctions (3) Pas d'exemplum Lister Figurae (6) Pas de matière biblique
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (10) Lister Noms de personnes (10)
Lister Noms de lieux (1)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Thema
Facta sunt Encenia Hierosolymis, et hiems erat (Ioan. 10).
Explicatio litteralis
I : Festum dedicationis Templi (dedicatio ecclesie)
Encenia erat festum dedicationis templi. Et dicitur encenia enceniorum in plurali, quia illud festum plures dies agebatur ; et dicitur ab 'en', quod est in, et 'cenos', quod est nouum ; unde encenio, as, id est initiare, uel aliquid de nouo facere ; unde uestem nouam enceniat, qui primo eam portat ; et Episcopus Ecclesiam encaeniat, quando eam dedicat. Agebatur tunc festum dedicationis templi ; nam secundum Hieronymum, tres fuerunt dedicationes templi. Prima facta fuit a Salomone in autumno mense Septembri. Secunda facta fuit a redeuntibus de captiuitate Babylonica in uere, mense Martii. Tertia facta fuit a Iuda Machabeo, qui templum prophanatum a gentibus mundauit, et in hyeme de mense Decembri , de qua hic dicitur : Christus ergo ad illud festum dedicationis ascendit et ambulabat in porticu Salomonis. Fecerat quidem Salomon quamdam porticum, ubi populus stabat ad orandum, et quamuis illa porticus fuerit postmodum destructa, tamen credendum est quod tunc fuerit reparata. Tunc igitur Iudei Christum circumdederunt dicentes : Quousque animam nostram tollis ? Si tu es Christus dic nobis palam (Ioan. 10). In hoc, sicut dicit Chrysostomus, ostenditur peruersitas Iudeorum qui, quando Christus eos erudiebat per uerba, petebant signa dicentes illud : Quod signum ostendis nobis, quia hec facis (Ioan. 2) ? Cum autem faciebat signa, petebant uerba ; sicut hic patet cum dicunt : Si tu es Christus dic nobis palam.
I : Festum dedicationis Templi (peruersitas Iudeorum)
II : Iudeorum actio et Christi responsio (peruersitas Iudeorum)
Notandum est autem quod Iudei intendebant Christum decipere, uel eum deterrere, uel ipsum conturbare. Sed Christus contra hoc quod uoluerunt eum decipere, se habuit sapienter ; contra hoc quod uoluerunt eum deterrere, se habuit constanter ; contra hoc quod uoluerunt eum conturbare, se habuit patienter et respondit rationabiliter.
II.A : Iudei uoluerunt decipere Christum
Primo quidem uoluerunt eum decipere, et premittunt uerbum adulationis, ut citius eum decipere possent, dicentes : Quousque animam nostram tollis, etc. Cogitabant eum taliter decipere, quia aut respondit se non esse Christum, et sic habebimus propositum nostrum ; aut se esse Christum et regem, et tunc sibi duo imponemus scilicet ambitionem ; unde dicit Augustinus, si diceret : ego sum Christus, qui de semine Dauid est oriundus, calumniabuntur, quod sibi arrogaret regiam potestatem, iterum usurpationem regni ; unde Alcuinus : per hoc cogitabant eum tradere potestati Presidis puniendum, quasi qui sibi Augusti imperium usurparet. Si autem respondebit dubie, dicemus quod ipse est homo duplex, quia aliud habet in corde et aliud dicit in ore.
II.B : contra hoc Christus se habuit sapienter (Christi due nature)
Sed ad ista omnia Dominus se habuit sapienter : non enim dixit se non esse Christum, quia dixisset contra fidem et ueritatem, et ipse est ueritas ipsa, que mentiri non potest. Respondit autem ad alia duo dicens : Loquor uobis, et non creditis ; opera que ego facio in nomine patris mei, hec testimonium perhibent de me ; quasi dicat Christus : Uultis a me audire, si ego sum Christus ; et ego respondeo uobis, quia non oportet quod ego dicam et quia opera que ego facio, testimonium perhibent de me. Faciebat enim Christus quedam opera, que indicabant suam humanitatem, sicut esurire, flere, conturbationem ostendere et lassitudines sustinere. Quedam que suam potentiam ostendebant et diuinitatem, sicut Spiritum sanctum dare : Accipite Spiritum sanctum, etc. (Ioan. 20) ; sicut peccata remittere : Remittuntur tibi peccata tua (Luc. 5). Unde dixerunt Scribe et Pharisei : Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus (Marc. 2) ? ; sicut infirmos et mortuos solo imperio suscitare et sanare : Puella tibi dico surge (Marc. 5). Ista opera dabant testimonium de eo, quod ipse erat uerus homo et uerus Deus. Alia testimonia, quod sit uerus Deus et uerus homo, ponit Ioan. dicens : Tres sunt qui testimonium dant in celo : Pater, Uerbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt ; et tres sunt qui testimonium dant in terra : spiritus, et aqua, et sanguis (I. Ioan. 5). Quod enim Christus fuerit uerus Deus, dedit testimonium Pater, quando dixit : Hic est filius meus dilectus (Matth. 3). Testimonium dedit sanctus Spiritus, quando in specie columbe super ipsum baptizatum descendit. Testimonium dedit ipse Filius, quando dixit : Ego et pater unum sumus (Ioan. 10). Quod autem fuerit terrestris uerus homo, tres sunt testes : scilicet spiritus, id est anima quam in cruce amisit ; aqua, que de eius latere emanauit ; et sanguis qui de eius uenis fluxit. Sic ergo Christus ad illud quod querebant, scilicet si ipse erat Christus, respondit : Quia opera sua indicabant quod ipse esset. Ad illud quod scire uolebant si respondisset dubie, ait : Pater quod dedit mihi maius est omnibus ; Augustinus : Dedit mihi ut sim uerbum eius, ut sim unigenitus filius eius, ut sim splendor lucis eius. Et subdit dicens : Ego et Pater unum sumus, quasi dicat : Uos uultis scire, si ego locutus fuero dubie, et ego dico uobis manifeste quia Ego et Pater unum sumus. Augustinus : Utrumque audi, et unum, et sumus ; et a Caribdis, et Scilla liberaberis. Quod dicit unum, liberat se ab Arrio ; quod dicit sumus, liberat se a Sabellio. Si ergo unum, non diuersi ; si sumus, ergo Pater et Filius.
II.C : Iudei uoluerunt deterrere Christum (miracula Christi)
Secundo Iudei uoluerunt Christum deterrere, quod notatur per hoc quod dicitur : Sustulerunt lapides Iudei, ut lapidarent eum. Audientes enim hoc Iudei quod dixit : Ego et Pater unum sumus , intellexerunt quod diceret se equalem Deo ; et ideo manus ad lapides posuerunt, ut sic eum deterrerent, ne talia ulterius dicere auderet.
II.D : contra hoc Christus se habuit constanter
Sed Christus ad eorum terrorem se habuit constanter dicens : Multa bona opera ostendi uobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis ? Quasi dicat Christus : Nullus debet lapidari propter bona opera, sed propter mala. Ego autem inter uos mala non feci, sed multa bona opera operatus sum ; quia leprosos mundaui, cecos illuminaui et mortuos suscitaui. Sunt quidam qui reddunt mala pro malis, et illud est prohibitum, quia Deus sibi hoc retinuit : Mihi uindicta, et ego retribuum (Rom. 12). Alii sunt qui retribuunt bona pro bonis, et illud est quoddam naturale debitum. Si diligitis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne, et publicani hoc faciunt (Matth. 5) ? Alii sunt qui retribuunt bona pro malis, et illud est perfecte charitatis indicium : talis erat Christus, quia a Iudeis multa recipiebat conuitia et tamen non cessabat eis dare beneficia. Istam doctrinam docet Christus suis dicens : Benefacite his qui oderunt uos (Matth. 5 ). Alii sunt qui retribuunt mala pro bonis, et illud est ualde iniquum. Tales erant Iudei, qui a Christo multa recipiebant beneficia et tamen multa referebant opprobria. Psalmus : Posuerunt aduersum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea (Psal. 108) ; et ideo Christus eos charitatiue redarguit dicens : Multa bona opera ostendi uobis ex patre meo propter quod eorum opus me lapidatis.
II.E : Iudei uoluerunt Christum conturbare (blasphemia)
Tertio Iudei uoluerunt Christum conturbare in hoc quod blasphemiam sibi imponentes dixerunt : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia. Non est aliquis ita patiens, qui non moueretur ad conturbationem si sibi diceretur, quod esset blasphemus.
II.F : contra hoc Christus se habuit patienter et respondit rationabiliter (amor Dei, palpebre animalium, dilectio)
Christus autem respondit patienter et rationabiliter dicens : Nonne scriptum est in lege uestra, quia ego dixi dii estis ; quasi dicat : me non debetis lapidare, si Deum me uocaui, quia scriptura uestra uocat Deos homines. Multo fortius potest uocari Deus ille quem pater sanctificauit, id est quem sanctum genuit, et in mundum misit. Dicit autem Glossa quod Deus dicitur tribus modis, scilicet natura, et hoc modo Christus erat Deus ; adoptione et gratia, et hoc modo sancti uiri dicuntur dii ; et falsa nuncupatione, et hoc modo idola et demones dii appellantur. Sancti ergo uiri dicuntur dii non per naturam, sed per gratiam. Augustinus : Talis est unusquisque qualis est dilectio sua, scilicet si Deum diligis, Deus es ; si terram diligis, terra es. Diligamus ergo Deum, ut dii appellemur ; contemnamus terrena, ne terra uocemur. Sed posset aliquis dicere : uolo utrumque facere, et Deum diligere, et sic ero Deus ; et terram amare, et sic ero terra. Sed hoc fieri non potest, quia dicitur : Nemo potest duobus Dominis seruire (Matth. 6), scilicet Deo et mundo. Et istud potest ostendi per tria exempla, scilicet uasis, manus et oculorum. Augustinus in libro Homiliarum hoc ostendit exemplo uasis, quia si uas aliquod debet impleri melle et est plenum aceto, oportet quod acetum effundatur, et sic mel infundatur ; unde dicitur : Est amor utilis et amor noxius. Amor amore impellitur : amor noxius recedat et amor utilis succedat. Pleni sunt homines amore huius seculi ; fundant et capiant. Uis ut intret mel unde acetum non fudisti ? Secundo hoc idem ostendit Augustinus super Ioannem exemplo manus, dicens : Amorem hominis sic putate, quasi manum anime ; si aliquid tenet, aliud tenere non potest ; ut autem possit tenere, quod datur, dimittat quod tenetur. Qui enim amat seculum, Deum amare non potest ; occupatam habet manum. Dicit illi Deus : Tene quod do. Non uult dimittere quod tenebat, nec potest accipere, quod offertur. Tertio hoc ostendit Cyprianus in tractatu de duodecim abusionibus seculi exemplo oculorum dicens : Mundi amor et Dei pariter in uno corde habitare non possunt ; quemadmodum oculi celum pariter et terram, nequaquam conspiciunt. Dicit Aristoteles in libro de animalibus, quod aues claudunt oculos cum palpebra inferiori ; animalia uero gressibilia cum palpebra superiori. Per aues intelliguntur sancti uiri, qui ad inferiora et terrena oculos claudunt, et celestibus et superioribus intendunt ; per animalia gressibilia intelliguntur mundani, qui habent oculos clausos ad celestia et apertos ad terrena.