Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 62 (Schneyer : 256)">, Sigle de Schneyer : T22/6
<< >>

Feria VI quarte hebdomade quadragesime, 2/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
timor peccati |   spes |   desperatio |   resurrectio Lazari |   clementia Dei |   tribulatio |   libertas ante peccatum |   captiuitas |   immortalitas |   uita contemplatiua |   eleemosyna |   hospitium |   pauperes |   uita actiua |   penitentia |   suffragium |   uisiones |   auarus |   diabolus |   luxuriosus |   consolatio in persecutione |   correctio |   hereditas celi |   infernus  
Lister Distinctions (1) Lister Exempla (2) Lister Figurae (21) Lister Matière biblique (1)
Lister Interprétation des noms (1) Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (15) Lister Noms de personnes (26)
Lister Noms de lieux (4)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Thema
Diligebat Iesus Martham et Mariam sororem eius, et Lazarum (Ioan. 11).
In isto euangelio ponuntur :
In isto Euangelio ponuntur quedam unde boni et iusti debent gaudere ; quedam unde peccatores debent timere ; quedam unde ipsi peccatores debent sperare ; et quedam unde tribulati consolationem debent recipere.
I : Quedam unde boni et iusti debent gaudere → boni autem
Boni enim audientes, quod a Christo diliguntur, multum gaudere debent ; unde dicitur hic : diligebat Iesus Mariam , etc. Boni autem, aut sunt in uita contemplatiua, aut sunt in actiua, aut sunt in penitentia. Iste sunt tres uie eundi ad celum.
I.A : aut sunt in uita contemplatiua (prima uia qua itur ad celum) (immortalitas, uita contemplatiua)
Prima uia est ire per uiam contemplatiuam ; ista signatur per Mariam, que ad pedes Christi sedebat, et eius uisione et locutione pascebatur. Ista uia est diuturnior quam actiua, quia illa finitur, ista non aufertur, ideo dicitur : pars optima, que non auferetur ab ea. Actiua enim uita est tantum in presenti, non in futuro ; ibi enim non est necesse, quod aliquis aliquem induat, quia ueste immortalitatis sunt omnes induti ; nec aliquem potet uel pascat, quia omnes sunt saturitate pleni ; nec quod in hospitio recipiat, quia omnes sunt in propria patria constituti ; nec quod aliquem infirmum uisitet, quia nullus ibi infirmatur ; nec quod ad sepulchrum uadat, quia ibi nullus moritur.
I.B : aut sunt in uita actiua (secunda uia qua itur ad celum) (eleemosyna, hospitium, pauperes, uita actiua)
Secunda uia qua itur ad celum, actiua uita est, et ista significatur per Martham, que pauperes et peregrinos recipiebat hospitio ; et ista uia est utilior et fructuosior quam prima. Est enim utilior proximo, quia inde sustentatur ; est utilior facienti, quia inde remuneratur : bona enim temporalia non sunt nostra propria, sed sunt nobis accommodata ; non sunt mansura, sed transitoria ; non sunt pretiosa, sed uilia ; eleemosyna enim facit, ut accommodata sint propria, quia que pauperibus damus propria habemus. Petrus Rauenn. : Da pauperi ut detur tibi, quia quicquid pauperi dederis, tu habebis ; quod pauperi non dederis, alius habebit. Idem : Si hic mansurus es, que tua sunt hic depone ; si illuc iturus es, hic que tua sunt cur relinquis ? Qui relinquenda seruat alienorum custos est, non suorum : facit enim ea que sunt transitoria, ut sint perpetua, siue propria et secura. Ambros. : Hereditas in tuto loco ponitur, que Deo custode seruatur. Petrus Rauenn. : Quicquid pauper accipit, pater celestis suscipit, et in celo recondit. Augustinus : Quasi fenus traiectitium hic facis cum Deo tuo : hic das res perituras, ibi recipis sine fine mansuras. Facit eleemosyna, uilia ut sint pretiosa, quia terram mutat in celum, unum uertit in centuplum. Petrus Rauenn. : Da pauperi, ut accipias celum ; da nummum, ut accipias regnum ; da micam, ut accipias totum panem. Et subdit : Deus unum accipit et centum dat, et tamen nolunt homines cum Deo habere contractum. Quantum Deus diligit uitam actiuam, ostenditur per hoc quod non de Rachel, per quam significatur uita contemplatiua, sed de Lia, per quam significatur uita actiua, nasci uoluit.
I.C : aut sunt in penitentia (tertia uia qua itur ad celum) (penitentia, suffragium, uisiones)
Tertia uia eundi ad celum est per penitentiam : si enim aliquis per mortale peccatum a uita contemplatiua uel actiua recessit, unum sibi restat remedium, scilicet quod recurrat ad penitentie suffragium, et tunc qui erat mortuus per culpam, resurgit per penitentiam. Isti significantur per Lazarum resuscitatum. Diligebat igitur Iesus Mariam et Martham et Lazarum. Quia Christus diligit feruenter contemplantes, utiliter operantes et a peccato resurgentes. Qui non est in numero istorum trium, a Deo non diligitur, sed oditur. Isti sunt tres uiri illi de quibus dicitur : Tres isti uiri, scilicet Noë , Daniel et Iob , sua iustitia liberabunt animas suas (Ezech. 14). Per Noë, qui arcam fabricauit et in fluctibus rexit, significantur actiui, qui sepe fluctuationibus exponuntur. Per Danielem, qui celestes uisiones aspexit, intelliguntur contemplatiui. Per Iob, qui interpretatur dolens, intelliguntur penitentes, qui de peccatis dolere debent.
I : Quedam unde boni et iusti debent gaudere → boni autem (timor peccati)
II : Quedam unde ipsi peccatores debent timere. Nunquam propria uirtute a peccato possunt exire → super hoc ponitur triplex exemplum (timor peccati)
Secundo in isto Euangelio ponuntur quedam, unde peccatores debent multum timere : multum enim debent timere peccantes, quia numquam propria uirtute a peccato possunt exire ; sicut nec Lazarus potuisset resurgere, nisi Dei uirtute. Et super hoc ponitur triplex exemplum.
I.A : aut sunt in uita contemplatiua (prima uia qua itur ad celum) (auarus)
II.A : homo potest per se in foueam precipitare, sed per se non potest exire. Et illud exemplum pertinet ad auaros (auarus)
Primum ponitur ab Anselmo , qui dicit quod homo potest se per se in foueam precipitare, sed per se non potest inde exire, et illud exemplum pertinet ad auaros, de quibus dicitur : Formido, et fouea, et laqueus super te, qui habitator es terre (Isai. 24). Auarus enim semper est in formidine, ne diuitias suas perdat ; semper est in fouea profunde cupiditatis, quia numquam potest satiari ; semper illaqueatus est a diabolo, quia numquam uult restituere.
I.B : aut sunt in uita actiua (secunda uia qua itur ad celum) (diabolus, luxuriosus)
II.B : nauis fracto gubernaculo illuc ducitur ubi tempestas uoluerit. Et illud exemplum pertinet ad luxuriosos (diabolus, luxuriosus)
Secundum exemplum est Chrysostomi qui dicit quod sicut nauis fracto gubernaculo, illuc ducitur ubi tempestas uoluerit, sic homo perdito auxilio gratie Dei non facit quod uult, sed quod diabolus, et illud exemplum pertinet ad luxuriosos, qui sunt in mari carnalium uoluptatum, que licet uideantur dulces, tamen in ueritate sunt amare. Oculi tui uidebunt extraneas, et cor tuum loquetur peruersa, et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clauo, id est Dei auxilio (Prou. 23).
I.C : aut sunt in penitentia (tertia uia qua itur ad celum) (libertas ante peccatum, captiuitas)
II.C : populus facit regem, tamen iam factum non potest expellere, et istud exemplum pertinet ad superbos (libertas ante peccatum, captiuitas)
Tertium exemplum est eiusdem Chrysostomi qui dicit : Antequam peccemus liberi sumus ; sed si semel operibus diaboli nos obligauerimus, iam nostra uirtute liberari non possumus. Sicut enim populus facit regem, tamen iam factum non potest expellere ; sic postquam homines thronum diaboli in cordibus suis posuerunt, iam nullus potest eos corrigere nisi Deus, et istud exemplum pertinet ad superbos, qui diabolum suum regem fecerunt, iuxta illud : Ipse est rex super uniuersos filios superbie (Iob. 41).
II : Quedam unde ipsi peccatores debent timere. Nunquam propria uirtute a peccato possunt exire → super hoc ponitur triplex exemplum (spes, desperatio, resurrectio Lazari, clementia Dei)
III : Quedam unde ipsi peccatores debent sperare → debet quilibet Deum rogare ne in peccatis profundetur et si profundatus fuerit debet recurrere ad deum quia cum dei auxilio possunt ad penitentiam resurgere (spes, desperatio, resurrectio Lazari, clementia Dei)
Tertio in isto Euangelio ponuntur quedam, unde peccatores multum sperare debent. Lazarus enim erat mortuus, et sepultus, et fetidus, et tamen resurrexit ad uitam. Per quod datur intelligi quod quantumcumque sit aliquis grauis peccator, tamen cum Dei auxilio potest ad penitentiam resurgere. Debet tamen quilibet Deum rogare, ne in peccatis profundetur ; et si profundatus fuerit, debet recurrere ad Deum, ut non demergatur ; hoc modo orabat Propheta dicens : Non me demergat tempestas aque,etc. (Psal. 68, 16). Tunc tempestas aque hominem demergit, quando grauis tentatio peccati impellit. Tunc profundum absorbet, quando profunditas uitiorum ipsum detinet. Tunc puteus super eum os suum urget, quando in desperationem ductus confiteri non audet. Ubi dicit Augustinus : Si cecidisti, O homo, non claudet super te puteus os suum ; sed tu non claudas os tuum, sed confitere et dic : De profundis clamaui ad te , et sic euades. Non debet tamen etiam profundatus desperare, quia sicut dicitur in Psalm. : Dixit Dominus ex Basan conuertam ; conuertam in profundum maris (Psal. 67). Secundum Gloss. Basan interpretatur confusio uel siccitas. Per profundum maris secundum Gloss. interpretantur desperatissimi. Est ergo sensus quod Deus sepe conuertit illos, qui sunt in confusione peccatorum, et in siccitate gratie Dei et bonorum operum, et qui prolapsi sunt usque ad profundum desperationis.
IV : Quedam unde tribulati consolationem debent recipere, quia sepe tribulationes sunt amicis Dei in signum amoris et meritum eterne glorie (tribulatio)
Quarto in isto Euangelio sunt quedam unde tribulati possunt consolari. Christus enim diligebat Mariam, et Martham, et tamen dimisit eas uenire in magnam tribulationem, ut per hoc detur intelligi, quod Deus amicos suos in presenti uita multis tribulationibus exponit, quia sepe tribulationes sunt eis in signum amoris et meritum eterne glorie :
IV.A : unde ipse tribulationes uocantur apes (consolatio in persecutione)
unde ipse tribulationes a propheta appellantur apes, ideo dicit : Circumdederunt me, sicut apes (Psal. 117, 12). Apes enim licet pungant tamen mel propinant ; sic etiam persecutiones licet pungant in carne, tamen dant consolationem in mente. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tue letificauerunt animam meam (Psal. 93, 19).
IV.B : unde ipse tribulationes uocantur uirga siue baculus dei (correctio, hereditas celi, infernus)
A Deo autem ipse persecutiones uocantur uirga siue baculus Dei. Ue Assur uirga furoris mei, et baculus ipse est (Isai. 10). Solet enim pater filium percutere uirga, et postquam fuerit correctus, uirgam proiicit in ignem, et filio dat suam hereditatem : sic Deus per malos corrigit bonos, et tandem malos proiicit in ignem inferni, et bonos deducit ad hereditatem celi. Et in hoc sensu loquitur Dominus, cum dicit : Ue Assur , quasi dicat : quamuis per malos bonos corrigam, tamen ue eis, quia postmodum malos igni infernali tradam, et bonos ad gloriam deducam.
IV.C : unde ipsi persecutores uocantur torcular et mole
Ab Augustino autem in libro 50. Homiliarum : ipsi persecutores uocantur torcular et mole, unde ait : Considera quod illi, qui te persequuntur, apud Deum uelut mole et torcular deputantur ; tu uero quasi oliua et uua egregia. Sicut ergo in torcularibus uua et oliua premuntur, ut uinum et oleum seruentur, et ponantur in caneua , ita per nequitiam malorum, illi qui boni sunt, multis tribulationibus fatigantur, ut anime eorum tamquam uinum et oleum recondi in eterna cellaria mereantur.