Iacobus de Voragine,
Quadragesimale, sermo
60 (Schneyer : 254)">, Sigle de Schneyer : T22/5
<< | >> |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Liste des sources déclarées :
Thema
Et hec uidua erat, etc. (Luc. 7, 12) I : Uidea multum flebat ex eo quod unicum filium perdiderat. Iste dolor generabatur in ea (uidua)
Ista uidua multum flebat ex eo, quod unicum filium suum perdiderat.
Et iste dolor generabatur in ea ex quattuor causis, scilicet ex eo quod erat mulier, ex eo quod erat mater, ex eo quod erat uidua, et ex eo quod erat filius unicus.
I.A : quod erat mulier: naturaliter mulieres patiuntur magis et compatiuntur quam uiri (Passio Christi, mulierum compassio, genus femininum, mulier, uir)
Primo quidem generabatur in ea dolor ex eo, quod erat mulier.
Naturaliter enim mulieres patiuntur magis et compatiuntur quam uiri : ex eo, quod habent animum magis mollem ; unde mulier dicitur quasi I.B : quod erat mater: naturaliter mater plus diligit filium quam pater et ideo magis dolet de morte eius, quia (mater)
Secundo causabatur in ea dolor ex eo, quod mater erat ; naturaliter enim plus mater filium diligit quam pater, et ideo magis dolet de morte eius.
De amissione enim rei quam magis diligimus, magis dolemus.
Quare autem mater plus diligit filium quam pater, tres sunt cause.
I.B.1 : mater plus laborat circa filios quam pater (parturire, educatio filiorum)
Prima est quia illud circa quod plus laboramus, plus diligimus.
Mater autem plus laborat quam pater circa filios, tam in portando quam in parturiendo, quam etiam in educando.
Memor enim esse debes, que et quanta pericula passa sit propter te in utero suo (Tob. 4).
I.B.2 : mater pro certo scit quod filium de se generauit
Secunda causa est quia illam rem plus diligimus quam certitudinaliter magis nostram esse scimus.
Mater autem pro certo scit quod filium de se generauit ; pater autem si credit, tamen certus non est ; unde Iudas dixit de Beniamin :
ipsum solum habet mater sua (Gen. 44).
Non enim ausus fuit dicere : ipsum solum habet pater suus, quia sciebat quod pater certus non erat.
I.B.3 : mater habet maius ius in corpore filii quam pater
Tertia causa quia illam rem plus diligimus in quam plus iuris nos habere scimus.
Mater autem habet maius ius in corpore filii quam pater, quia secundum Philosophum, plus est ibi de substantia matris quam patris.
I.C : quod erat uidua (uiduitas, desolatio uidue)
Tertio causabatur iste dolor ex eo, quod erat uidua.
I.C.1 : uidue sepe decipiuntur quia sunt sine uiro consiliatore (uir consiliator)
Nam uidue sepe decipiuntur quia sunt sine uiro consiliatore ; ideo dicitur :
Deuorant domos uiduarum, sub obtentu prolixe orationis (Marc. 12).
I.C.2 : uidue sepe molestantur quia sunt sine uiro defensore (uir defensor)
Sepe etiam molestantur quia sunt sine uiro defensore ; ideo dicitur :
Defendite uiduam (Isai. 1).
I.C.3 : uidue sepe sunt in tristitia quia sunt sine uiro consolatore (uir consolator)
Sunt etiam sepe in tristitia quia sunt sine uiro consolatore ; et ideo graue peccatum est contristatos iterum contristare.
Uiduam nolite contristare (Ierem.
22).
Cor uidue consolatus sum (Iob. 29).
Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem hec est, uisitare pupillos et uiduas in tribulatione eorum (Iacob.
1).
Quando igitur uidue filios amittunt, multum dolent, quia remanserant eis loco uiri consiliatoris, defensoris, et consolatoris.
I.D : quod erat filius unicus (filius unicus, luctus, peccatum, iudicium universale, infernus, planctus)
Quarto causabatur in ea iste dolor ex eo, quod erat filius unicus.
Si enim alios filios habuisset, super eos consolata fuisset ; et ideo amissio unigeniti est nimium dolorosa.
Unde scriptura quando uult exprimere aliquem luctum nimis dolorosum, assimilat ipsum luctui unigeniti.
Tres enim sunt luctus dolorosi.
Unus est in presenti mundo, quo peccator lugere debet de eo, quod Deum offendit ; et iste luctus assimilatur luctui unigeniti.
Luctum unigeniti fac tibi planctum amarum (Iere.
6).
Secundus erit in iudicio, quando peccatores Christum uidebunt in carne humana, cum stigmatibus uulnerum, que pro ipsis pertulit, et iste luctus assimilabitur luctui unigeniti.
Aspicient ad me, quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum ; et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti (Zach. 12).
Tertius luctus erit in inferno, ubi non erit aliqua lux sed tenebre perpetue : ubi loco festiuitatis erit perpetuus luctus ; et loco cantici, planctus eternus.
Ille planctus similiter assimilatur planctui unigeniti.
Occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram, scilicet infernalem in die luminis, et conuertam festiuitates uestras in luctum, et ponam eam quasi luctum unigeniti, et nouissima eius quasi diem amarum.
I : Uidea multum flebat ex eo quod unicum filium perdiderat. Iste dolor generabatur in ea
II : De istis uiduis tria uideamus
Quoniam autem hic sit mentio de uidua, ideo de ipsis uiduis tria uideamus.
Et primo, quot sunt genera uiduarum.
Secundo quot sunt regule ipsarum.
Tertio, utrum sit melius stare in uiduitate quam transire ad alium uirum uel ad secundum coniugium.
I.A : quod erat mulier: naturaliter mulieres patiuntur magis et compatiuntur quam uiri (oratio, ieiunium)
II.A : Tria genera uiduarum (oratio, ieiunium)
Circa primum notandum est quod,
sicut dicit I.B : quod erat mater: naturaliter mater plus diligit filium quam pater et ideo magis dolet de morte eius, quia (regula uiduarum, imbecillitas mulierum, oratio, otiositas, paradisus terrestris, diabolus, silentium, conscientia, ecclesia ( = edificium), oratio)
II.B : quattuor capitula regule uiduarum quam Apostolus fecit (regula uiduarum, imbecillitas mulierum, oratio, otiositas, paradisus terrestris, diabolus, silentium, conscientia, ecclesia ( = edificium), oratio)
Circa secundum notandum est quod Apostolus fecit regulam uiduarum, que habet quattuor capitula.
Primum est, ut sint in oratione deuote, unde dicitur :
Que autem uere uidua est et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus die ac nocte (1. Tim.
5).
De hoc habetur exemplum in I.C : quod erat uidua (incontinentia, pudica matrona, amor primi mariti, luctum, pax, libertas, servire Deo)
II.C : quattuor cause quare melius sit stare in uiduitate quam transire ad alium uirum (incontinentia, pudica matrona, amor primi mariti, luctum, pax, libertas, servire Deo)
Circa tertium notandum est quod melius est esse in uiduitate quam transire ad secundum coniugium quattuor de causis.
Primo, quia maioris castitatis est indicium.
Quando enim mulier toties nubit, signum est magne incontinentie.
Adolescentiores uiduas deuita.
Cum autem luxuriate fuerint, in Christo nubere uolunt.
Ibidem :
Uidua eligatur, que fuerit unius uiri uxor (1. Tim.
5).
In aliquibus enim auibus inuenitur hoc, ut postquam una moritur, reliqua alteri non sociatur ;
Bernard. : Pudeat ad negotium honestatis, rationem non posse in homine, quod natura potest in uolucre.
Hieronymus in libro contra Iouinianum : Portia( ?
) minor cum laudaretur, quedam bene morigerata, que secundum acceperat uirum, respondit : Felix et pudica matrona, numquam preter semel nubit .
Secundo, quia hoc est signum maioris amoris ad primum, quando scilicet amore primi mariti nullum alium uult habere.
Cum enim ambo fuerunt una caro, mortuo uiro mulier remansit semimortua ; et ideo amplius nubere non deberet.
Refert Hieronymus ut supra, quod cum Ualeria rogaretur secundum uirum accipere, respondit, se hoc non posse facere, quia primus adhuc uiuebat : Quamdiu, inquit, uixero, uir meus semper per amorem uiuet in corde meo.
Idem etiam refert ibidem quod, cum Martia Catonis nollet iterum nubere et uirum defunctum semper lugeret, interrogata, quem diem haberet ultimum sui luctus, ait : quem et uite ultimum.
Tertio, quia hoc est ad maiorem securitatem.
Uidua enim est domina sui et in pace uiuit, et si accipit uirum, exponit se discrimini, quia forte habebit uirum rixosum et durum ;
unde refert Hieronymus ut supra, quod cum