Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 59 (Schneyer : 253)">, Sigle de Schneyer : T22/5
<< >>

Feria V quarte hebdomade quadragesime, 1/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
peccator |   consuetudo peccati |   peccator occultus |   penitentia |   suffragia |   planctus peccatorum |   luxuria |   superbia |   rapacitas |   auaritia |   oratio |   superbia Luciferi |   misericordia |   planctus  
Lister Distinctions (5) Lister Exempla (1) Lister Figurae (25) Lister Matière biblique (1)
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (4) Lister Noms de personnes (11)
Lister Noms de lieux (1)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)

Liste des sources déclarées :
  • Chrysostomus
  • Augustinus
  • Ambrosius
  • Augustinus

  • Thema
    Ibat Iesus in ciuitatem, que uocatur Naim ; et ibant Discipuli eius cum eo, et turba copiosa plebis. Cum autem appropinquaret porte ciuitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris sue (Luc. 7).
    De isto adolescente quattuor dicuntur
    Quia historia huius Euangelii satis est plana, ideo ad moralia transeamus. De isto igitur adolescente quattuor dicuntur, scilicet quod erat mortuus, quod extra domum iam erat delatus, quod portabatur sepeliendus, et quod plangentium multitudine erat uallatus. Ideo merito per ipsum intelligi potest peccator in mortali positus.
    I : Quod erat mortuus → peccator assimilatur mortuo quia est (peccator)
    Primo ergo erat mortuus : peccator autem assimilatur mortuo, quia ad instar mortui est fetidus, frigidus et ponderosus.
    I.A : fetidus (luxuria, superbia, rapacitas, auaritia)
    Est autem conscientia peccatoris fetida triplici de causa. Primo quia est latrina diaboli, qui libenter habitat in loco fetido et immundo, unde demones non petierunt mitti in columbas, quia non amant simplicitatem, neque in turtures, quia non diligunt castitatem ; nec in agnos siue in oues, quia non diligunt innocentiam, sed in porcos, quia amant immunditiam, unde dicitur, quia ipse diabolus habitat in locis humentibus (Iob. 40), id est lutosis et fetentibus. Secundo est eius conscientia fetida, quia sentina peccati, eo quod spurcitie omnium peccatorum habitant ibi. Ibi cubauit lamia (Isai. 34, 14), quantum ad peccatum luxurie, que dicitur habere pedes equinos et cetera feminea : ibi habuit foueam ericius,quantum ad peccatum superbie, quia superbi semper se pungunt : illuc congregati sunt milui alter ad alterum , quantum ad peccatum rapacitatis et auaritie. Tertio est eius conscientia fetida, quia mortua est sine uita Dei : anima quidem a qua recessit Deus est mortua ; eius sepulchrum est corpus proprium, quod quamuis uideatur a foris speciosum, tamen intus est spurcitia plenum : Ue uobis Scribe et Pharisei hypocrite, quia similes estis sepulchris dealbatis, que a foris parent hominibus speciosa : intus uero sunt plena ossibus mortuorum, et omni spurcitia (Matth. 23).
    I.B : frigidus (oratio)
    Secundo peccator est frigidus, eo quod est sine igne amoris diuini : amor quippe Dei est ignis. Ignem ueni mittere in terram, etc. (Luc. 21)   Chrysostomus : Qui non habet ignem amoris Dei in hyeme est, etiamsi fuerit in media estate. Ideo Dominus monet ut rogemus Deum, ne in tali hyeme moriamur, dicens : Orate autem ut non fiat fuga uestra in hyeme, uel sabbato : ue autem pregnantibus et nutrientibus in illis diebus (Matth. 24). Fuga autem in hoc loco est mors, quia tunc anima fugatur a Deo, ut rationem sibi reddat : ab Angelo proprio, ut contra ipsam testimonium perhibeat ; a diabolo ut ipsam ad tartara rapiat ; a proprio scelere, ut contra ipsam accusationem proponat ; corpus etiam a uermibus fugatur, ut ipsum comedant ; diuitie fugantur a parentibus ut ipsas diripiant ; orandum est ergo, ne fuga nostra, id est mors nostra, fiat in hyeme uel sabbato. Illi moriuntur in hyeme, qui moriuntur sine igne amoris diuini. Illi in sabbato, qui moriuntur in otio et torpore operis boni. Orandum est ne moriamur pregnantes uel nutrientes. Illi moriuntur pregnantes, qui bona proposita, que conceperunt, non compleuerunt ; illi nutrientes moriuntur, qui peccant sub spe longioris uite, uel sub spe diuine uenie et usque ad mortem deducunt.
    I.C : ponderosus (superbia Luciferi)
    Tertio peccator est ponderosus : nihil est ponderosius peccato, quod patet, quia Dominus habet immensam fortitudinem : Si fortitudo queritur robustissimus est (Iob. 9). Celum habet firmissimam soliditatem. Tu forsitan cum eo fabricatus es celos, qui solidissimi, quasi aere fusi sunt (Iob. 37) ? Tertio terra habet soliditatem. Terra autem in eternum stat (Eccle. 1, 4) : et tamen peccatum ita ponderosum est, quod nec Deus ipsum potest portare. Si dixerint, quod est onus Domini ? Dices ad eos : uos estis onus, proiiciam quippe uos (Iere. 23). Loquitur Dominus ad similitudinem illius, qui portat onus graue, quod in tantum ponderat, quod ipsum proiicit : Prebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis (Isai. 43) ; nec celum potuit ipsum sustinere, sicut patet in Lucifero, cuius superbia sic fuit ponderosa, quod celum fregit et ipse subito cecidit. Uidebam Satanam , sicut fulgur de celo cadentem (Luc. 10) ; nec terra ipsum potuit tolerare, sicut patet in Dathan et Abiron (Num 16) : quia terra sub eorum pedibus rupta fuit et eos uiuos deuorauit. Ecce quod tam ponderosum est peccatum, quod pro sui ponderositate Deum premit, celum frangit et terram scindit.
    I : Quod erat mortuus → peccator assimilatur mortuo quia est (consuetudo peccati, peccator occultus, penitentia, suffragia)
    II : Quod extra domum iam erat delatus. Notandum quod Christus tres mortuos sucitauit et tres differentie sunt peccati (consuetudo peccati, peccator occultus, penitentia, suffragia)
    Secundo, iste mortuus extra portam erat delatus ; ubi notandum, quod Christus tres mortuos suscitauit. Unum in domo, scilicet filiam Principis Archisynagogi, ut dicitur (Matth. 9). Alium extra domum, sicut dicitur hic. Alium sepultum et fetidum in monumento sicut Lazarum (Ioan. 11).   Quid autem ista significent, dicit Augustinus libro de sermone Domini in monte. Peccati sunt tres differentie, in corde, in facto et in consuetudine. Una est quasi in domo, quando scilicet consentitur libidini. Alia iam prolata, quasi extra domum, cum in factum processit consensus. Tertia cum consuetudine mala, tamquam mole terrena premitur animus, quasi in sepulchro iam fetens ; tunc igitur peccator est mortuus in domo, quando est in consensu peccati ; tunc est extra domum, quando procedit ad opus peccati ; tunc mole premitur et fetet, quando est in consuetudine peccati. Quando igitur Dominus suscitat et reuocat aliquos a consensu peccati, hoc est magnum ; quando ab opere, hoc maius ; quando uero suscitat a consuetudine, hoc est maximum. Sed notandum quia filia Archisynagogui fuit suscitata eiecta multitudine ; puer centurionis coram multitudine ; et Lazarus coram multitudine et ea flente, nam fleuit Martha, fleuit Maria Magdalena, fleuit Christus, et fleuerunt Iudei. Per puellam igitur in domo suscitatam, intelligitur peccator occultus, qui Deum offendit ; ideo debet facere penitentiam in occulto, ut Deum placet. Per puerum extra domum, intelligitur peccator manifestus, qui Deum offendit et proximum scandalizauit ; ideo debet facere penitentiam manifestam, ut Deum placet et proximum edificet. Per Lazarum quattriduanum intelligitur peccator consuetudinarius, qui Deum offendit et proximum scandalizauit, et a Deo se nimis elongauit, ideo debet facere penitentiam manifestam et acquirere sibi sanctorum uirorum suffragia, ut sic placet Deum, edificet proximum, et paulatim possit appropinquare ad Deum.
    II : Quod extra domum iam erat delatus. Notandum quod Christus tres mortuos sucitauit et tres differentie sunt peccati
    III : Quod portabatur sepeliendus → sic est peccator sepeliendus in inferno. portitores eius sunt quattuor specialia delicta: quidam deportantur
    Tertio iste mortuus portabatur sepeliendus, sic et peccator est sepeliendus in inferno, iuxta illud : Mortuus est diues, et sepultus est in inferno (Luc. 16).   Portitores autem eius ad sepulturam infernalem secundum Ambrosium super Lucam sunt quattuor spiritualia elementa Quidam deportantur
    III.A : a terra per appetitum terrenorum sicut auari
    a terra per appetitum terrenorum, sicut auari ;
    III.B : ab aqua, per appetitum delitiarum sicut luxuriosi
    alii ab aqua, per appetitum deliciarum, sicut luxuriosi ;
    III.C : ab aere per appetitum ambitionum sicut superbi
    alii ab aëre per appetitum ambitionum, sicut superbi ;
    III.D : ab igne per iram et odium sicut iracundi
    alii ab igne per iram, et odium sicut iracundi.
    IV : Quod plangentium multitudinem erat uallatus → peccator debet a multi plangi : (planctus peccatorum)
    Quarto ille mortuus plangentium multitudine fuit uallatus ; per quod datur intelligi, quod peccator debet a multis plangi seu fleri.
    IV.A : a Deo
    Primo enim fletur a Deo. Ue mihi quia factus sum sicut qui colligit racemos uindemie in autumno (Mich. 7) ; plorat enim Christus, quod diabolus colligit omnes uuas magnas, id est animas omnes magnas, et ipse uix potest habere paruas. Heu consolabor super hostibus meis, et uindicabor de inimicis meis (Isai. 1). Gloss. : More pii patris eos, licet inimicos, plangit et percutit.
    IV.B : ab angelis
    Secundo plangitur ab Angelis ; sicut enim gaudent de conuersione peccatorum, iuxta illud : Gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente, etc. (Luc. 15) Sic dolent et plorant de eorum preuaricatione. Ecce uidentes clamabunt foris, Angeli pacis amare flebunt (Isai. 33).
    IV.C : a seipso
    Tertio plorandus est a seipso. Luctum unigeniti fac tibi planctum amarum (Ier. 6). Item faciam planctum uelut draconum, et luctum quasi struthionum (Mich. 1). Mulier amarissime plorat, quando unigenitum suum amittit ; draco plangit, quando elephas caput suum conterit ; struthio ululat, quando oua sua perdit : sic peccator debet flere, quando diabolus animam suam unigenitam exstinxit, quia caput suum, id est Christum abstulit, et quia omnia merita sua perdere fecit.
    IV.D : a quolibet christiano (misericordia, planctus)
    Quarto flendus est a quolibet Christiano.   Augustinus : Suntne in te o Christiane uiscera misericordie, qui plangis corpus, a quo recessit anima, et non plangis animam, a qua recessit Deus ? Super mortuum plora, defecit enim lux eius ; et super fatuum plora, defecit enim sensus ; modicum plora supra mortuum, quoniam requieuit ; nequissimi enim nequissima uita, super mortem fatui ; luctus mortui septem dies, fatui autem et impii omnes dies uite illorum (Eccli. 22, 10-13). Ex quibus uerbis habetur quod tres sunt plorandi, scilicet mortuus, ideo dicit : super mortuum plora, etc. ; fatuus, ideo dicit : et super fatuum plora ; et homo impius siue nequissimus, ideo subiungit : nequissimi nequissima uita, super mortem fatui ; ac si diceret, fatuus est peior quam mortuus, sed adhuc homo nequissimus siue impius, peior est quam fatuus. Isti igitur tres sunt plorandi scilicet mortuus, fatuus et impius, sed differenter : quia mortuus est plorandus paruo tempore, fatuus uero est plorandus omni tempore uite sue, impius autem flendus est, et in tota uita sua, et post mortem suam. Unde subdit : Luctus mortui septem dies, fatui autem et impii omnes dies uite illorum.