Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 58 (Schneyer : 252)">, Sigle de Schneyer : T22/4
<< >>

Feria IV quarte hebdomade quadragesime, 2/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
conuersio peccatoris |   purificatio |   peccata |   humilitas |   causa salutis |   luctus |   humilitas |   superbia |   pauperes Christi |   paupertas |   uita |   auari |   Christi due nature |   speculatio de diuina natura |   confessio  
Lister Distinctions (2) Lister Exempla (1) Lister Figurae (12) Pas de matière biblique
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (5) Lister Noms de personnes (2)
Pas de noms de lieux
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Abiit ergo, et lauit, et uenit uidens (Ioan. 9, 7). Quando aliquis cecus, id est peccator, sit spiritualiter illuminatus, tria sunt signa. Unum est quando recte uadit et recte incedit, ideo dicitur : Abiit ergo. Secundum est quando omnes maculas licet minimas in se perpendit et eas abluit, ideo sequitur : Et lauit. Tertium est quando clare uidet omnia et cognoscit, et hoc est quod sequitur : Et uenit uidens. Circa primum notandum quod quilibet iustus qui est spiritualiter illuminatus, debet ire recte non distorte. Semita iusti recta est, rectus callis iusti ad ambulandum (Isai. 26). Quando uero aliquis distorte incedit uel in uia errat, perfecte illuminatus non est, ideo monet Apostolus : Rectos gressus facite pedibus uestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur (Heb. 12). Uideamus ergo qui sunt illi, qui uadunt per uiam rectam et qui uadunt per uiam distortam. Primo ergo per uiam rectam uadunt pauperes Christi, per uiam distortam uadunt auari. Est enim rectum cuius medium non discrepat a suis extremis, quilibet homo habet duo extrema, scilicet natiuitatem et mortem. Inter hec duo extrema est unum medium, id est uita. Tunc igitur homo recte incedit, quando suum medium, id est uita non discrepat a suis extremis, id est a natiuitate et morte. Natiuitas igitur hominis et mors sunt cum paupertate, quia homo nudus nascitur et nudus moritur. Nudus egressus sum de utero matris mee, et nudus reuertar illuc (Iob. 1). Quando igitur medium hominis, id est uita, est cum paupertate, tunc est uia recta, quia medium eius concordat cum extremis. Tales sunt de quibus dicitur : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum (Matth. 5). Sed si aliquis habet natiuitatem pauperem et mortem pauperem, et uult habere uitam locupletem, tunc non uadit per uiam rectam, quia suum medium discordat a suis extremis, de talibus dicitur : Facilius est camelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in regnum celorum (Matth. 19). Camelus est in principio, et in fine depressus, et in medio gibbosus : signat auarum, qui in natiuitate et in morte est mendicus, et in uita uult esse diuitiis sarcinatus. Secundo per uiam rectam uadunt humiles et mansueti, per uiam autem distortam uadunt superbi. Homo enim uiliter et despectu nascitur, et moritur. Quando aliquis habet uitam despectam et abiectam propter Deum, id est humilem, tunc uadit per uiam rectam, quia suum medium concordat cum extremis. De talibus dicit Bernard. : Disce unde uenis, et erubesce : ubi sis, et ingemisce : quo uadis, et contremisce ; quando enim habet natiuitatem et mortem despectam, et uult habere uitam elatam, tunc non uadit per uiam rectam. Quid superbis terra, et cinis (Eccli. 10, 9) ? quasi dicat : mirum est cum sis terra, id est ex terra in uentre formatus, et iterum in terram, seu cinerem sis redigendus, et tamen in uita uis esse elatus. Tertio per uiam rectam uadunt homines qui sunt in mundo mortificati, per uiam autem distortam uadunt deliciosi et dissoluti. Homo enim cum fletu nascitur et cum dolore, et fletu moritur. Sancti igitur uiri, qui habent uitam suam cum luctu uadunt per uiam rectam, de quibus dicitur : Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. 5). Quando uero quis habet natiuitatem et mortem flebilem, et uult habere uitam risibilem, non uadit per uiam rectam ; de talibus dicitur : Tenent tympanum et cytharam, et gaudent ad sonitum organi, ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt (Iob. 21). Secundum signum, quod quis sit illuminatus, est quando maculas etiam minimas in se aduertit et eas abluit, quanto enim quis illuminatus et magis sanctus fuerit, tanto magis omnes maculas, etiam minimas, citius deprehendit, sicut potest ostendi per tria exempla, quorum duo prima ponit Chrysostomus. Unum est, quia in loco pulchro et mundo modice immunditie statim apparent. In loco autem immundo etiam magne immunditie non apparent. Secundum est, quia in ueste alba modica macula statim uidetur : in ueste autem nigra etiam magne macule non uidentur. Tertium est, quia in aere radio solari perfuso, minuti pulueres conspiciuntur, in aere uero non radiato non conspiciuntur ; sed parum prodest maculas recognoscere et eas non lauare, et ideo signanter dicit : abiit et lauit. Qui autem maculas uult lauare, debet ad similitudinem mulieris in speculo respicere, et maculas que sunt in facie eius abluere. Unde dicitur : Fecit labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, etc. (Exod. 38) Dicitur in Historia Scholastica quod labrum aeneum erat uas lauatorium, et in circuitu labii supremi erant specula mulierum, in quibus sacerdos posset uidere, si quas maculas in facie haberet et eas lauare posset, et sic mundus ad sacrificandum Deo accederet. Per illud speculum intelligimus Christum incarnatum. Speculum enim fit de uitro et plumbo ; neque enim uitrum per se, neque plumbum per se potest facere speculum, sed utrumque coniuctum seu commixtum : uitrum enim est lucidum, plumbum uero habet colorem terrenum. Per uitrum enim intelligitur diuina natura ; per plumbum uero humana natura. Homo enim non poterat speculari in diuina natura, propter immensam claritatem. Lucem inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum uidit : sed nec uidere potest in natura humana propter suam impuritatem (I. Tim. 6). Quis potest dicere mundum est cor meum, purus sum a peccato (Prou. 20) ? Ideo coniunctum est uitrum diuinitatis cum plumbo nostre humanitatis, et sic unum speculum est effectum : quia Christus est uerus Deus, et uerus homo. In hoc igitur speculo, omnes maculas possumus speculari, et eas per aquam, id est confessionem mundare et lauare possumus. Superbus ibi speculabitur deformitatem sue superbie, quia ibi uidebit magnam humilitatem. Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. 11). Auarus ibi speculabitur sue auaritie et cupiditatis deformitatem, quia ibi uidebit magnam paupertatem. Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi , quoniam cum diues esset, propter uos egenus factus est (2. Cor.8 ? ). Gulosus ibi speculabitur deformitatem sue uoracitatis, quia ibi uidebit magnam sobrietatem, quia quadraginta diebus et quadraginta noctibus ieiunauit, et numquam carnes legitur comedisse, nisi de agno Paschali propter preceptum legis. Tertium signum est, quod peccator sit illuminatus, quando clare uidet et cognoscit. Ista autem cognitio in duobus consistit. Primo in cognoscendo deum et cognoscendo seipsum ; unde in Libro Soliloquiorum dicit Augustinus ratio : Ora quam breuius potes . Et respondet Augustinus : Deus semper nouerit te, et nouerit me oratum esse . Secundo ista cognitio est cognoscendo Deum in presenti, et suam potentiam, et suam bonitatem : cognitio autem potentie generat in nobis timorem, qui timor facit nos recedere a malo, secundum illud : Per timorem autem Domini declinat omnis a malo (Prou. 16, 6). Cognitio bonitatis generat in nobis amorem, qui quidem amor inducit nos ad bonum, quia sic dicit Gregorius : Non est amor Dei otiosus, operatur enim magna, si est ; si autem operari negligit, amor non est. Cognitio autem nostri generat in nobis humilitatem ; iuxta illud : Humiliatio tua in medio tui (Mich. 6). Humilitas autem est custos omnium uirtutum, quia sic dicit Gregorius : Qui ceteras uirtutes sine humilitate congregat, quasi puluerem in uentum portat. Et sic patet, quod hec duplex cognitio, scil. Dei et nostri, est causa totius nostre salutis : nam cognitio potentie Dei generat timorem, qui facit uitare malum. Cognitio bonitatis Dei generat amorem, qui facit operari bonum. Cognitio autem nostri generat humilitatem, que nos conseruat in uitatione mali, et operatione boni.