Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 52 (Schneyer : 246)">, Sigle de Schneyer : T22
<< >>

Dominica IV quadragesime, 2/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
penitentia |   eucharistia |   uulnera Christi |   Pater noster |   eleemosyna |   ieiunium |   infernus |   mensa Christi in celo |   ordines sanctorum |   sancti  
Pas de distinctions Lister Exempla (1) Lister Figurae (23) Pas de matière biblique
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (3) Lister Noms de personnes (5)
Lister Noms de lieux (1)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Thema
Accepit ergo Iesus panes et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus (Ioan. 6, 11).
Uocatur autem ista Dominica dupliciter, scilicet Dominica de Rosa, et Dominica de panibus
Ista dominica uocatur dominica de rosa et dominica de panibus.
I : Dominica de Rosa
Uocatur autem dominica de rosa triplici ratione.
I.A : ratio litteralis
Prima est litteralis quam ponit Innocentius tertius. Est enim quoddam consolatorium et recreatorium populis ex continuo ieiunio fatigatis ; dicit enim poeta :

Interpone tuis interdum gaudia curis.

Quod caret alterna requie durabile non est. Ideo dicit dictus Innocentius :Ne populus propter asperitatem quadragesimalis obseruancie sub continuo labore deficeret, in hac mediana dominica rose solacium interponitur ut anxietas temperata melius sufferatur.

I.B : ratio spiritualis
Secunda ratio est spiritualis. In ipsa enim rosa sunt tria ; est enim facta de auro, intus uero ponitur muscus et balsamum. Et ideo significat Christum in quo sunt tres substantie, scilicet caro incorrupta, que significatur per aurum, anima odore omnium uirtutum plena, que significatur per muscum, et deitas preciosissima, que significatur per balsamum. Qui ergo uult penitentiam quadragesime leuiter ferre debet hanc rosam in corde suo portare.
I.C : ratio moralis
Tertia ratio est moralis. Per hoc enim datur intelligi quod per ieiunium et penitentiam spine uitiorum conuertuntur in rosas uirtutum, ita quod qui prius erat libidinosus efficitur castus, qui prius erat superbus efficitur humilis et mansuetus, qui prius gulosus efficitur sobrius.
In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur uiror calami, et iunci (Isai. 35) : quia in cordibus peccatorum, in quibus habitant dracones, qui demones dicuntur per presentiam uitiorum, oritur per penitentiam uiror uirtutum.
I : Dominica de Rosa
II : Dominica de panibus
Secundo hec Dominica uocatur de panibus, ex eo, quod Christus quinque millia hominum de quinque panibus saturauit. Sicut autem tunc satiauit de quinque panibus corporaliter, sic quotidie reficit fideles de quinque panibus spiritualiter.
I.A : ratio litteralis (penitentia)
II.A : panis penitentialis (penitentia)
Primus est panis penitentialis, et iste conficitur de tribus farinis, quarum una est tota amara, alia tota est dulcis, tertia est et amara, et dulcis. Uerus enim penitens debet habere timorem et spem. Timorem quidem debet habere de consideratione pene eterne, et ista est farina amara : Panem tuum in conturbatione comede (Ezech. 12). Multum enim penitens debet timere et conturbari, quando considerat horribiles penas inferni : Quando recordatus fuero pertimesco, et concutit carnem meam tremor (Iob. 21). Secundo penitens debet habere amorem de consideratione celestis glorie, et ista farina est tota dulcis : nihil enim dulcius, quam Dei gloriam mente conspicere, et ipsam desiderare. Psalm.30 : Quam magna multitudo dulcedinis tue Domine. De illo pane dicitur : Beatus, qui manducabit panem in regno Dei (Luc. 14). Tertio penitens debet habere spem de consideratione peccatorum, et uenie, et ista farina est dulcis, et amara : amara, quando considerat peccatorum multitudinem : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine anime mee (Isai. 38). Dulcis uero, quando habet spem de uenia obtinenda. Cor quod nouit amaritudinem anime sue : ecce quanta amaritudo pro culpa ; in gaudio eius non miscebitur extraneus : ecce gaudium pro uenia (Prou. 14).
I.B : ratio spiritualis (eucharistia, uulnera Christi)
II.B : panis sacramentalis (eucharistia, uulnera Christi)
Secundus panis est Sacramentalis, quem in festo Pasche recepturi sumus, et iste panis formatus fuit in arca uteri uirginalis de farina eterna, id est deitate sempiterna ; de farina antiqua, id est de carne ab Adam traducta ; et de farina noua, id est de nouo creata. Iste panis sic formatus triplici igne fuit excoctus, scilicet igne amoris, de quo igne dicitur : Ignem ueni mittere in terram (Luc. 12) ; isto igne amoris fuit inflammatus quia propter amorem nostrum fuit passus : Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Ioan. 15, 13). Igne doloris : O uos omnes, qui transitis per uiam, attendite et uidete, si est dolor similis sicut dolor meus (Thren. 1). Igne passionis Psalm. : Igne me examinasti, etc. (Psal. 16) Item idem : Ossa mea sicut cremium aruerunt (Psal. 101). Iste panis sic formatus et sic decoctus, in quinque partibus uulnerum fuit incisus. Primum uulnus, ut patrem reconciliaret. Secundum, ut celestem ianuam aperiret. Tertium, ruinam angelicam repararet. Quartum, ut sanctos de limbo educeret. Quintum, ut demones subiugaret.
I.C : ratio moralis (Pater noster, eleemosyna, ieiunium)
II.C : panis materialis (Pater noster, eleemosyna, ieiunium)
Tertius panis est materialis quem quotidie petimus in oratione, dicentes : Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Istum panem pauperibus debemus communicare, si uolumus, quod ieiunia nostra Deo sint accepta et grata, unde postquam dixit Dominus : Nonne hoc est magis ieiunium, quod elegi. Et subdit : Frange esurienti panem tuum, etc. (Isai. 58) Dicit enim Petrus Ravennas Quod eleemosyna conuenit ieiunio, sicut oleum lucerne, sicut sol diei, et sicut anima corpori. Sicut enim lucerna exstinguitur, cum oleum deficit, sic ieiunii meritum perditur, cum eleemosyna subtrahitur. Gregorius : Talia sunt sine charitate ieiunia, qualis est sine oleo lucerna ; fumigare quidem et fetere potest, lucere non potest. Est etiam sicut sol diei : sicut enim sol nubes expellit et glaciem soluit, sic eleemosyna peccatum exstinguit. Eleemosyna enim patris non erit in obliuione. Et sicut in sereno glacies soluentur peccata tua (Eccli. 3, 15-17). Est etiam eleemosyna ieiunio, sicut anima corpori. Sicut enim anima corpus uiuificat, sic eleemosyna ieiunium gratificat : et sicut corpus moritur, quando anima recedit, sic ieiunii meritum perditur, cum eleemosyna deficit.
II.D : panis infernalis (infernus)
Quartus panis est infernalis, qui conficitur ex peccatis : Comedunt panem impietatis, et uinum iniquitatis bibunt (Prou. 4). Nihil enim prodest a cibo abstinere, et pane materiali, nisi abstineatur ab isto pane peccati, unde dicitur : Nonne hoc est magis ieiunium quod elegi ? Dissolue colligationes impietatis, solue fasciculos deprimentes (Isai. 58). Quidam habent impietates colligatas ; quia ex mala cogitatione cadunt in delectationem, et de delectatione in consensum, et de consensu in opus, et de opere in consuetudinem, et de consuetudine in necessitatem peccandi. Habent etiam fasciculos peccatorum deprimentes ; quia cum deberent de isto fasciculo diminuere, semper uolunt peccata peccatis addere ; sicut legitur in uitis Patrum, quod Sanctus Arsenius ostendente sibi Angelo, uidit tres uiros. Unus in nemore faciebat fascem lignorum, et semper ligna addebat, donec ferre non posset. Alius infundebat aquam in cisternam perforatam, que tota effluebat. Alius quamdam trabem non in longum, sed transuersum in quamdam Ecclesiam ducere uolebat. Et exposuit Angelus sibi, quod primi sunt qui peccata peccatis addunt, cum deberent minuere : Precare ante faciem Domini, et minue offendicula (Eccli. 17, 22). Secundi sunt, qui habent cor suum per diuersa crimina perforatum ; ita quod si aliqua opera de genere bonorum faciunt, omnia perdunt. Qui merces congregauit, misit eas in saccum pertusum (Aggei. 1). Tertii sunt superbi, qui nolunt ire recti, sed transuersi ; nolunt se inclinare, sed eleuare ; et ideo cum porta sit angusta, in domum celestem intrare non possunt : Angusta porta et arcta uia est, que ducit ad uitam (Matth. 7).
II.E : panis celestis (mensa Christi in celo, ordines sanctorum, sancti)
Quintus panis est celestis, quem sancti manducabunt in mensa Christi. Ecce ego dispono uobis regnum, sicut disposuit mihi Pater meus, etc. Sequitur : Super mensam meam (Luc. 22). Ex quibus uerbis habetur, quod illud conuiuium habebit ministrantis nobilitatem, cum dicit : ego, non aliquis Angelus, non Petrus Apostolus, non aliquis alius Sanctus, sed ipse Christus : ‘ Amen dico uobis, quod precinget se, et faciet eos discumbere’, et transiens ministrabit illis. Habebit conuiuii ordinabilitatem, cum dicit : dispono uobis, id est in diuersis mensis pono. Nam in una mensa erunt Patriarche, in alia Prophete, in alia Apostoli, in alia Martyres, in alia Confessores, in alia Uirgines ; Beata autem Uirgo habebit unam mensam per se a dexteris filii collocatam : In domo Patris mei mansiones multe sunt (Ioan. 14). Habebunt plenam societatem, ideo dicit : Ut edatis et bibatis, etc. Comedite amici, bibite, et inebriamini carissimi (Cant. 5). Habebunt mense nobilitatem, quia sedebunt in eadem mensa cum Deo ; ideo dicit : Super mensam meam. Psalm. : Filii tui sicut nouelle oliuarum, etc. (Psal. 127) Habebunt loci amenitatem, ideo dicit : In regno meo. Pulchra tabernacula tua Iacob , et tentoria tua Israel , ut ualles numerose, ut horti iuxta fluuios irrigui (Num. 24, 5).