Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 48 (Schneyer : 242)">, Sigle de Schneyer : T21/6
<< >>

Feria VI tertie hebdomade quadragesime, 2/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
aqua |   amor mundi |   tria uitia |   libido |   Spiritus sancti amor |   gratia |   conscientia |   contemplatio |   contritio |   lacrime |   memoria mortis |   labor penitentie  
Lister Distinctions (1) Lister Exempla (3) Lister Figurae (16) Lister Matière biblique (1)
Lister Interprétation des noms (1) Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (3) Lister Noms de personnes (4)
Lister Noms de lieux (1)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum (Ioan. 4, 13). Ponit Dominus hic tres differentias aquarum. Una est que facit sitim, cum dicit : Omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum. Secunda est que sitim exstinguit, cum dicit : Qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in eternum (Ioan. 4, 13). Tertia est que in uita eterna fluit, cum subdit : Sed aqua quam ego dabo, fiet in eo fons aque salientis in uitam eternam (Ibidem). Prima aqua significat amorem mundi, scilicet amorem diuitiarum, deliciarum et honorum. Et ideo istam aquam que sitim non exstinguit, sed facit, nullus debet appetere, cum sit turbida et amara : Quid tibi uis in uia Egypti ? Ut bibas aquam turbidam (Ier. 2, 18) ? Superbus enim habet cor turbidum pre continua indignatione et contentiosa emulatione : Inter superbos semper iurgia sunt (Prou. 13, 10). Tange montes et fumigabunt (Psal. 143, 5). Auarus semper habet cor turbidum pre nimia tristitia et solicitudine : In tristitia erit super mensam suam (Eccli. 14, 10). Turbati sunt in mari pre solicitudine, quiescere non potuit (Ier. 49, 23). Libidinosus habet cor turbidum pre nimia concupiscentia et feruore : Ignis est usque ad perditionem deuorans et omnia eradicans genimina (Iob. 31, 12). Non solum autem ista aqua est turbida per effectum, sed etiam in seipsa. Aqua uero turbida non est apta ad bibendum, cum sit amara, nec ad speculandum, cum sit turbulenta, nec ad lauandum, cum sit immunda. Amor mundi eodem modo non est aptus ad bibendum, quia est amarus ; facit enim amaritudinem in conscientia : Nouissima illius amara quasi absinhium (Prou. 5, 4) ; et tandem faciet amaritudinem in pena : Amara erit potatio bibentibus illam (Isai. 24, 9). Similiter, amor mundi non est aptus ad speculandum, cum sit turbulentus. Non enim possumus ibi speculari Deum per contemplationem nec peccata nostra per contritionem. Legitur in uitis patrum quod, cum quidam frater cor plenum anxietatibus et tribulationibus haberet et more solito Deum contemplari non posset, quidam sanctus pater ad quemdam fontem duxit eum et, cum aquam cum quodam baculo perturbasset, dixit ut respiceret si faciem suam uideret ; et, cum non posset uidere, exspectauit quousque aqua clarificata fuit, et tunc uidit. Applicatio huius exempli plana est. Similiter, amor mundi non est aptus ad lauandum, cum sit immundus. Si quis ergo habet cor immundum et illud uult lauare cum amore mundi, magis se inquinabit. Unde Ambrosius in libro De Uirgine Pithagoram reprehendit, dicens : Pithagoras postquam cubitum ierat, tibicinem iubebat molliora canere, ut anxia curis secularibus corda mulceret. Sed ille facit sicut is qui laterem lauat ; secularia secularibus frustra cupiebat abolere : magis enim liniebat se luto quam remedium a uoluptate querebat. Augustinus : Quisquis es qui es in mundo, ad te uenit qui fecit mundum, ut eripiat te de mundo quod, si forte aliqua delectatione te retinet mundus, semper uis esse immundus. Secunda aqua est que sitim exstinguit, et ista est amor Spiritus Sancti, qui exstinguit amorem diuitiarum, deliciarum et honorum. Hoc figuratum est Iudicum 14 in Samsone, de quo dicitur quod spiritus Domini irruit in eum et sic leonem interfecit, et Philisteos expugnauit, et uincula rupit. Per leonem, intelligitur superbia. Per Philisteos, qui interpretantur cadentes, intelligitur auaritia. Sic enim dicitur : Qui confidit in diuitiis suis corruet (Prou. 11, 28). Per uincula, intelligitur carnalis concupiscentia. Quando igitur amor Spiritus Sancti aduenit, superbiam expellit, auaritiam occidit, concupiscentiam tollit. Ista aqua est contraria superiori. Est enim dulcis ad bibendum : Qui bibunt me adhuc sitient (Eccli. 24, 29) ; est clara ad speculandum : Nos autem, reuelata facie, gloriam Dei speculantes (II. Cor. 3, 18) ; est munda ad lauandum : Effundam super uos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis uestris (Ezech. 36, 25). Spiritus enim Sanctus quoddam lixiuium in corde hominis generat, per quod omnia peccata lauat. In quo quidem lixiuio ponit lachrymas pro aqua, que habent peccata lauare : Lauabo per singulas noctes lectum meum lachrymis, etc. (Psal. 6, 7). Ponit memoriam mortis pro cinere, que similiter habet animam peccatis mundare : Memorare nouissima tua et in eternum non peccabis (Eccli. 7, 40). Ponit amorem celestem pro igne, qui ipsum lixiuium inflammet. Lixiuium enim frigidum non bene lauat, sed calidum optime lauat. Quando igitur lachryme nostre et memoria mortis ab igne diuini amoris inflammatur, tunc omnis macula et rubigo peccati tollitur : Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. 7, 47). Ubi dicit Gregorius : Incendit plene peccati rubiginem qui ardet ualide per amoris ignem. Quando igitur in tali lixiuio abluitur, quantumcumque fuerit niger, albus efficietur : Lauabis me et super niuem dealbabor (Psal. 50, 9). Si fuerint peccata uestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur (Isai. 1, 18). Istud patet de quadam muliere de qua legitur in uitis patrum. Que, cum per ciuitatem cum nimia ambitione procederet, episcopus quidam sanctus eam uidens ad terram corruit et amarissime flere cepit et, cum interrogaretur cur fleret, respondit : Fleo quia ista mulier plus solicita est placere mundo quam ego Deo. Cum igitur episcopus domum rediisset, pro ea orauit, cuius Dominus preces exaudiuit. Sequenti autem nocte, uisum est sibi quod quedam cornicula nigerrima ad eum ueniret, quam ille accipiens in aquam demersit, et statim in columbam candidam conuersa fuit. Sequenti igitur mane, illa mulier tota in lachrymis resoluta ad pedes eius procidit. Que prius fuerat peccando nigerrima, postmodum, lachrymis baptizata, tota facta est candida. Istam autem aquam spiritualem Deus nobis gratis dare promittit : Omnes sitientes, uenite ad aquas, et qui non habetis argentum : properate, emite et comedite (Isai. 55, 1). Si ergo aliquis istam aquam non habet, culpa est ipsius non recipientis et non Dei offerentis. Si enim offero tibi scyphum aque frigide et tu non uis os aperire ; si porrigo tibi rosam et non uis eam accipere ; si sol ad fenestram uerberat et tu tenes eam clausam ; si pulso ad ostium et non uis mihi aperire, tua culpa est et non mea. Deus aquam sue gratie nobis infundit et nos os cordis claudimus ; rosam gratie sue nobis porrigit et nos accipere negligimus ; radium sue gratie nobis mittit et nos uoluntatem nostram reserare contemnimus ; ad ostium nostri cordis pulsat et nos sibi aperire dissimulamus. Tertia aqua est que in uitam eternam fluit, que ad instar fluuii ibi datur, quia sancti ibi habent in maxima plenitudine abundantiam Spiritus Sancti : Ostendit mihi fluuium aque uiue (Apoc. 22, 1). Aliter enim communicat aquam suam puteus, aliter fluuius. Puteus enim habet aquam absconditam et cum labore hauritur ; fons uero habet aquam patentem et hauritur sine labore ; tamen non diffundit se in magna plenitudine. Fluuius uero habet aquam patentem, et de facili hauritur, et in magna plenitudine se diffundit. Gratia igitur Dei est ad instar putei peccatoribus, quia est eis abscondita, cum non sint digni, et oportet quod cum multo labore penitentie eam hauriant. Est tamen ille labor modicus, respectu gratie quam acquirunt : Modicum laboraui et inueni multam requiem (Eccli. 51, 35). Bonis autem ad instar fontis, quia faciliter possunt haurire, sed tamen in presenti modicum possunt gustare : Sitiuit anima mea ad Deum fontem uiuum (Psal. 41, 3). Beatis autem datur ad instar fluuii, quia in maxima abundantia habent amorem Spiritus Sancti : Inebriabuntur ab ubertate domus tue et torrente voluntatis tue potabis eos (Psal. 35, 9).