Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 46 (Schneyer : 240)">, Sigle de Schneyer : T21/5
<< >>

Feria V tertie hebdomade quadragesime, 2/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
febris |   peccatum mortale |   peccatorum genera |   peccata uenialia |   gula |   ira |   angeli dolor |   ratio |   inuidia |   satisfactio |   auarus |   usurarius |   superbia |   luxuria |   peccati consuetudo |   tristitia  
Lister Distinctions (3) Lister Exempla (2) Lister Figurae (23) Lister Matière biblique (1)
Lister Interprétation des noms (1) Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (7) Lister Noms de personnes (13)
Lister Noms de lieux (2)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)

Liste de la matière biblique :
  • Inuidia Saulis Dauid - I Reg 18

  • Thema
    Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus (Luc. 4, 38).
    Per febrem significatur peccatum mortale, et per diuersas febrium species, diuersa genera peccatorum : (febris, peccatum mortale, peccatorum genera)
    Per febrem significatur peccatum mortale, quia, sicut febricitans modo patitur frigus, modo estum, sic peccator modo patitur timorem qui est frigus anime, modo cupiditatem que est calor anime. Unde Augustinus, super Psalmum Incensa igni et suffossa (Psal. 79, 17), quod omnia peccata due res faciunt, scilicet timor et cupiditas Timor facit fugere omnia que sunt carni molesta. Cupiditas facit appetere omnia que sunt carni suauia. Sicut autem diuerse sunt species febrium, sic etiam sunt diuersa genera peccatorum.
    I : Prima febris est quotidiana et significat peccata uenialia, uel gulam (peccata uenialia, gula)
    Prima febris est quotidiana et significat peccata uenialia que quotidie agimus. Que, secundum Augustinum, assimilantur guttis aque, arene et scabiei. Guttis aque assimilantur, quia feruorem charitatis remittunt ; arene, quia sepe ab omnibus bonis operibus animam sterilem faciunt ; scabiei, quia decorem anime diminuunt. Et dicit ibidem Augustinus quod, sicut multe gutte naui faciunt naufragium, et multa grana arene faciunt onus ponderosum, et multitudo scabiei reddit hominem corruptum, sic peccata uenialia, quando contemnuntur, sepe sua multitudine, grauitate et deformitate disponunt animam ad mortale. Uel febris quotidiana potest esse gula propter exactionem quotidianam : Uenite, sumamus uinum et impleamur ebrietate, et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius (Isai. 56, 12). Gulosus enim si hodie bene comedat, cras melius appetit comedere. Ideo assimilatur sanguisuge : Sanguisuge due filie sunt dicentes : Affer, affer (Prou. 30, 15), quia gulosus post unum ferculum dicit : Affer aliud !
    I : Prima febris est quotidiana et significat peccata uenialia, uel gulam (ira, angeli dolor, ratio)
    II : Secunda febris est ephemera et significat subitum ire motum (ira, angeli dolor, ratio)
    Secunda febris est effimera, et dicitur ab effimero pisce marino qui eo die quo nascitur, moritur ; et significat subitum ire motum qui debet finiri ante occasum solis : Sol non occidat super iracundiam uestram (Eph. 4, 26). Talis enim motus subitus quasi omnes inuadit, quia, sicut dicit Hieronymus, qui nulla animi perturbatione mouetur aut Deus est, aut lapis. Dicit tamen Gregorius Nazianzenus quod tres sunt qui non possunt moueri : duo in celo, scilicet Deus et angelus, tertius in terra, scilicet christianus philosophus . Quamuis enim Deus dicatur irasci, tamen, secundum Augustinum, non dicitur irasci propter aliquem turbulentum affectum, scilicet propter uindictam. Angeli etiam, quamuis de perditione peccatorum dolere dicantur, tamen nullam sentiunt passionem, sed dicuntur dolere quia ad modum dolentium se habent. Christianus autem philosophus appellatur ille qui in Dei amore est perfectus. Talis enim, licet aliquando perturbationem patiatur, tamen ex hoc eius ratio non obnubilatur, quia talem perturbationem tenet sub dominio rationis.
    II : Secunda febris est ephemera et significat subitum ire motum (inuidia)
    III : Tertia febris est erratica et significat inuidiam (inuidia)
    Tertia febris est erratica, que non accidit certis horis, et significat inuidiam que, quando aliquis laudatur, accedit ; quando uituperatur, recedit. Non habet horam determinatam, sed, quotiescumque renouantur laudationes, toties renouantur accessiones.   Hoc patet de Saul, qui inuidebat Dauid. Cum enim diceretur : Saul percussit mille et Dauid decem millia (I. Reg. 18, 7), tunc Saul passus est magnas accessiones et, quoties audiebat de sua probitate, tunc laborabat toties illa accessione. Quando autem Dauid canem et pulicem mortuum se esse nominabat, tunc ista accessio recedebat. Ideo inuidus significatur per Heli, de quo dicitur quod non poterat uidere lucernam Dei antequam exstingueretur (I. Reg. 3, 2-3). Accensa lucerna lucet, sed extincta fetet. Lucerna igitur accensa sunt uiri uirtuosi ; extincta, peccatores fetidi. Inuidus igitur non potest sine magna afflictione sustinere ut uideat uiros uirtuosos ; libenter autem uiros miseros et abiectos. Ideo dicit Socrates : Utinam inuidi in omnibus ciuitatibus oculos et aures haberent, ut de cunctorum felicitatibus torquerentur !
    IV : Quarta febris est tertiana, qua laborant illi qui de peccatis suis nolunt satisfacere (satisfactio)
    V : Quinta febris est continua et significat auari et maxime usurarii (satisfactio)
    Quarta febris est tertiana. Qua laborant illi qui de peccatis suis nolunt satisfacere. Habent enim contritionem et confessionem, sed nolunt habere satisfactionem. Unde dicitur quod, cum quidam demoniacus ad quemdam uirum sanctum fuisset ductus et ille demonem adiuraret ut recederet et nomen suum ei diceret, ille ait : Nos sumus tres fratres qui habemus nostra officia determinata. Ego enim uocor claudens cor, alius uocatur claudens os, alius uocatur claudens marsupium. Officium enim meum est cor peccatoris indurare, ne possit contritionem habere ; et, si forte conteritur, laborat frater meus, scilicet claudens os, ut a confessione impediatur ; et, si forte confessus fuerit, laborat frater meus, scilicet claudens marsupium, ne satisfaciat, ne male ablata restituat.
    V : Quinta febris est continua et significat auari et maxime usurarii (auarus, usurarius)
    Quinta febris est continua. Ista laborant auari et maxime usurarii. Ceteri peccatores interpolationem faciunt in peccatis, usurarius uero continuo peccat, scilicet die et nocte et qualibet hora, quolibet momento et quolibet festo. Ideo uidetur esse peior Iuda Iscariothe. Ille enim uendidit Christum, iste uendit Christum, beatam Mariam et omnes sanctos et sanctas Dei, quia ipsorum festiuitates computat in usuris. Et quia usurarius similis est Iude, immo peior in culpa, ideo similis erit ei in pena. Iudas enim in aere interiit, qui est habitatio demonum, ad innuendum quod non debebat stare in celo cum angelis nec in terra cum hominibus, sed in aere cum demonibus. Eodem modo, usurarius non habitabit in celo, quia Deum et beatam Uirginem et omnes sanctos offendit ; nec in mundo, quia homines conturbauit ; sed in inferno, cum demonibus quos per auaritiam adorauit, iuxta illud : Auaritia, que est simulacrorum seruitus (Col. 3, 5). Ista febris continua, scilicet auaritia, cito exstinguit hominem, quia tollit tria que sunt causa uite, scilicet cibum, somnum et quietem. Auarus enim non potest comedere : Non satiabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam (Eccli. 14, 10) ; non potest dormire : Cuncti dies eius doloribus et arumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit (Eccle. 2, 23) ; nec potest quietem habere : Pre solicitudine quiescere non potuit (Ier. 49, 23).
    I : Prima febris est quotidiana et significat peccata uenialia, uel gulam (superbia, luxuria, peccati consuetudo)
    VI : Sexta febris est quartana et significat superbiam, uel luxuriam, uel consuetudinem longam peccandi, et difficiliter curatur. (superbia, luxuria, peccati consuetudo)
    Sexta febris est quartana et significat superbiam propter quattuor species superbie, de quibus dicit Gregorius : quattuor sunt species tumoris, scilicet cum quis bonum quod habet a se habere existimat ; uel pro suis meritis datum sibi putat ; uel cum iactat se habere quod non habet ; uel cum, despectis ceteris, appetit singulariter uideri habere quod non habet. Uel potest significare luxuriam que per corpus expletur, quod ex quattuor elementis componitur. Uel potest significare consuetudinem longam peccandi ; ut prima dies sit mala suggestio, secunda malus consensus, tertia malum opus, quarta mala consuetudo. Ista triplex species quartane difficulter curatur. Superbia enim difficulter curatur, quia semper est in ascensu : Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper (Psal. 73, 23). Luxuria difficulter curatur, quia in corpore radicatur, quia tunc totum corpus inflammatur : Ignis est usque ad perditionem deuorans (Iob. 31, 12) ; ipsum uulnerat : Conuulnerauit lumbos meos (Ibidem 16, 14) ; ipsum corrumpit et fedat : Computruerunt iumenta in stercore suo (Ioel. 1, 17). Mala autem consuetudo difficulter curatur, quod signatum est in Lazaro quattriduano quem Dominus cum quadam difficultate uoluit resuscitare, scilicet cum oratione, cum clamore, sui conturbatione et cum lachrymarum effusione.
    II : Secunda febris est ephemera et significat subitum ire motum (tristitia)
    VII : Septima febris est hectica et significat tristitiam (tristitia)
    Septima febris est hectica. Que radicatur in medullis et naturalem humiditatem consumit ; et significat tristitiam illam de qua dicitur : Seculi tristitia mortem operatur (II. Cor. 7, 10). Spiritus tristis exsiccat ossa (Prou. 17, 22), id est robur uirtutum. Sunt tamen quedam ossa que non tantum sunt exsiccanda, sed etiam incineranda : Incenderit ossa regis Idumee usque ad cinerem (Amos. 2, 1). Idumea interpretatur sanguinea et significat diabolum qui sanguinem nostrum sitit. Eius ossa sunt nostra peccata per que contra nos diabolus assumit robur. Sunt igitur quidam qui ossa habent integra, qui scilicet de suis peccatis non conteruntur. Alii sunt qui illa ossa in grossas partes frangunt, qui scilicet superficialiter conteruntur. Alii uero sunt qui ista ossa incinerant, scilicet qui precordialiter conterunt, et istam contritionem facit salubris tristitia, de qua dicitur : Que enim secundum Deum tristitia est per penitentiam in salutem stabilem operatur (II. Cor. 7, 10).