Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 45 (Schneyer : 239)">, Sigle de Schneyer : T21/5
<< >>

Feria V tertie hebdomade quadragesime, 1/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
Christus potens // misericors // sapiens |   demones |   sapiens predicatio |   demones expellere |   predicatio demonum |   miracula Christi |   Christi predicatio |   tria uitia |   uiri sancti preces |   conuersio |   peccati pondus |   peccatorum connexio  
Lister Distinctions (1) Pas d'exemplum Lister Figurae (15) Lister Matière biblique (1)
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (6) Lister Noms de personnes (10)
Lister Noms de lieux (2)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)

Liste des distinctions :
  • Christus : Christus tria magna opera fecit : magne patientie ; magne misericordie ; magne sapientie.

  • Thema
    Surgens Iesus de synagoga, intrauit in domum Simonis . Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus (Luc. 4, 38).

      DISTINCTIO - Christus : Christus tria magna opera fecit : magne patientie ; magne misericordie ; magne sapientie.

    I : In presenti euangelio Christus tria magna opera facit : (Christus potens // misericors // sapiens)
    In presenti Euangelio ostenditur quod Christus tria magna opera fecit, scilicet opus magne potentie, opus magne misericordie, opus magne sapientie.
    I.A : opus magne potentie in socrus Simonis curatione
  • magne patientie
  • Opus magne potentie ostenditur in socrus Simonis curatione. Cum enim magnis febrius teneretur, Christus febribus imperauit et illa continuo sanata surrexit. Ostenditur etiam opus magne potentie in hoc quod, cum sol occubuisset, multos sanauit, inter quos fuit multitudo magna infirmorum, unde dicitur : Omnes qui habebant infirmos etc. ; fuit diuersitas morborum, unde dicitur : Uariis languoribus. Fuit facultas cure, unde dicitur quod singulis manus imponens curabat eos (Luc. 4, 40).
    I.B : opus magne misericordie in demonum expulsione (demones expellere, predicatio demonum)
  • magne misericordie
  • Secundo, ponitur opus misericordie, et hoc in demonum expulsione. Magna enim pietas Christi erat quando demones ab obsessis corporibus expellebat. Magna enim Christi misericordia erat in hoc quod demones, qui suspicabantur eum esse Christum, loqui non permittebat, et hoc ideo Christus faciebat ne homines, audientes demonem predicare modo ueritatem, deinceps acquiescerent sibi predicanti falsitatem. Unde dicit Glossa : ideo prohibet loqui, ne, dum aliquis audit demonem uera predicantem, postea sequatur errantem. Improbus enim magister ueris falsa permiscet, ut, sub specie ueritatis, testimonium ueritatis obtegat.
    I.C : opus magne sapientie in sapienti predicatione (miracula Christi, Christi predicatio)
  • magne sapientie
  • Tertio, ponitur opus magne sapientie, et hoc in sapienti predicatione. Unde, cum turbe eum uellent detinere ut inter eos miracula faceret, dixit se non esse missum tantum ad curationem corporum, que fit in miraculorum operatione, sed maxime ad curationem animarum, que fit in uerbi Dei predicatione, et ideo erat predicans in synagogis Galilee (Luc. 4, 44).

    I : In presenti euangelio Christus tria magna opera facit :
    II : Circa primum opus, tria sunt uidenda :
    Circa primum opus, scilicet potentie, per quam curauit socrum Simonis, tria sunt uidenda, scilicet infirmitatis genus, curandi modus et curationis effectus.
    I.A : opus magne potentie in socrus Simonis curatione (tria uitia)
    II.A : infirmitatis genus, quod est febris, id est peccatum mortale (tria uitia)
    Genus siue species infirmitatis erat magna febris, per quam mortale peccatum significatur. Inter cetera autem incommoda que patitur febricitans, est quia habet palatum inordinatum, propter quod dulcia sibi uidentur amara et insipida, et e conuerso. Eodem modo, sic habet inordinatum peccator palatum anime, quod omnia spiritualia sibi uidentur amara et insipida. Et hoc ostendit Chrysostomus super Mattheum per tria exempla. Primum est quod, si leoni ostendatur pratum uirens, non excitatur eius appetitus, quia de natura sua non est comedere herbas uirentes, sed carnes. Secundum exemplum est quod si pluuia cadit super lapidem, lapis quidem foris balneatur, intus autem siccus manet. Tertium exemplum est quia si in aliquo uase pleno aceto gutta mellis infunditur, et mel perditur et acetum non dulcoratur. Primum exemplum pertinet ad luxuriosos, quibus si ostendantur herbe uirentes, id est si predicentur eis celestes amenitates, non excitantur eorum uoluntates ad eas desiderandum, quia non est de natura sua desiderare celestes amenitates, sed carnales uoluptates, quia, sicut dicitur, animalis homo non percipit ea que sunt Spiritus Dei ; et Audiuit luxuriosus, scilicet uerbum castitatis, et displicebit ei et proiiciet illud post dorsum suum (Eccli. 21, 18). Secundum exemplum pertinet ad superbos, qui habent cor lapideum ita quod, si Deus dat pluuiam gratie sue uel inspirationes interne immiserit eis, cor eorum exterius potest tangere, sed interius nihil potest intrare ; et ideo remanent aridi et sicci ab omni humore gratie : Cor eius indurabitur quasi lapis (Iob. 41, 15). Magna enim misericordia Dei est quando tale cor durum mollificat ut gratia Dei intrare ualeat : Auferam cor lapideum de carne uestra et dabo uobis cor carneum et spiritum meum ponam in medio uestri (Ezech. 36, 26-27). Tertium exemplum pertinet ad auaros, qui habent cor acetosum et multis amaritudinibus repletum. Habent enim amaritudinem laboris in acquirendo, timoris in custodiendo et doloris in amittendo. Et ideo diuitie uocantur spine, ex eo quod cor totaliter pungunt. Si igitur mel, id est uerbum celeste uel inspiratio diuina, in talium corda immititur, et uerbum perditur et cor eorum non mutatur ; et ideo faciendum est quod dicit Augustinus : Disce non diligere mundum, ut diligas Deum ; diffunde, ut implearis ; auerte, ut conuertaris.
    I.B : opus magne misericordie in demonum expulsione (uiri sancti preces)
    II.B : modus curandi, quod est ad preces discipulorum, id est uirorum sanctorum (uiri sancti preces)
    Secundo, notatur modus curandi cum dicitur : Et rogauerunt eum pro illa, et stans super illam imperauit febri et dimisit illam (Luc. 4, 38-39). Ex quo habetur quod Dominus ad preces discipulorum eam sanauit. Per quod datur intelligi quod aliquando Deus ad preces uirorum sanctorum alicui peccatori salutem anime concedit. Peccator enim est immundus, Dei inimicus et claudus. Quia enim est immundus, non audet coram Deo apparere, quia Deus tales abominatur. Uirum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus (Psal. 5, 7). Quia est Dei inimicus, nihil potest a Deo impetrare : Scimus quia peccatores Deus non audit (Ioan. 9, 31) ; et ideo talibus Deus indignatur potius quam placatur : Cognoscetur manus Domini seruis eius et indignabitur inimicis suis (Isai. 66, 14). Gregorius : Cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora prouocatur. Quia uero est claudus, non potest ad Deum accedere. Quamuis enim habeat pedem fidei, non tamen habet pedem boni operis. De talibus dicitur : Usquequo claudicatis in duas partes ? etc. (III. Reg. 18, 21). Ideo peccator indiget auxilio sanctorum uirorum, quia ipsi sunt mundi. Ambulans in uia immaculata, hic mihi ministrabat (Psal. 100, 6). Ipsi sunt amici Dei. In animas sanctas se transfert (Sap. 7, 27). Amicos Dei et prophetas constituit. Ipsi sunt sani et recti : Rectos gressus facite pedibus ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur (Hebr. 12, 13).
    I.C : opus magne sapientie in sapienti predicatione (conuersio, peccati pondus, peccatorum connexio)
    II.C : curationis effectus, quod est surrectio continuus, id est conuersio continua (conuersio, peccati pondus, peccatorum connexio)
    Tertio, ponitur curationis effectus cum dicitur : Et continuo surgens ministrabat illis (Luc. 4, 39). Naturaliter, ut dicit Glossa, homo febricitans, incipiente sanitate, consueuit lacessere, sed ista continuo surrexit et Christo ministrauit. Per quod datur intelligi quod peccator non debet diu stare in peccato, sed continuo surgere ; alioquin de peccato in peccatum cadit. Et hoc accidit propter tres causas. Prima est propter peccati ponderositatem. Peccatum enim est ualde onerosum. Iniquitates mee supergresse sunt caput meum et sicut onus graue grauate sunt super me (Psal. 37, 5). Et ideo peccatum quod per penitentiam cito non diluitur, mox sua ponderositate ad aliud trahit. Secunda causa est propter peccatoris cecitatem et ponit exemplum Chrysostomus de Samsone. Cui cum capilli, in quibus erat uirtus sua, detruncati essent, Philistei ipsum ligauerunt, et sibi oculos eruerunt, et ipsum molere fecerunt , quia, quando peccator perdit robur uirtutum suarum, mox demones ipsum funibus peccatorum ligant, oculo fidei ipsum excecant, de uitio in uitium eum currere procurant. Tertia causa est propter quamdam connexionem. Nam auaritia trahit ad rapinam et furtum et ad multa mendacia. Gula trahit ad ebrietatem et luxuriam. Superbia trahit ad multas iniurias inferendas et ad multas ambitiones appetendas. Unde dicitur : Qui fugerit a uoce formidinis cadet in foueam ; et qui se explicauerit de fouea tenebitur laqueo (Isai. 24, 18). Per formidinem intelligitur auaritia, quia auarus semper est in timore. Per foueam intelligitur luxuria : Fouea profunda est meretrix (Prou. 23, 27). Per laqueum intelligitur superbia, que omnes illaqueat. Sepe autem contingit quod, quando auarus dimittit auaritiam et dat se inertie, cadit in luxuriam. Et quando luxuriosus uincit omnem concupiscentiam, cadit in uanam gloriam et superbiam.
    II : Circa primum opus, tria sunt uidenda : (demones)
    III : Circa secundum opus, demones habent (demones)
    II.A : infirmitatis genus, quod est febris, id est peccatum mortale
    III.A : magnam potentiam
    Circa secundum opus, scilicet misericordie, quo Christus demones fugauit, notandum quod demones habent magnam potentiam : Non est potestas super terram que comparetur ei (Iob. 41, 24).
    II.B : modus curandi, quod est ad preces discipulorum, id est uirorum sanctorum
    III.B : magnam astutiam
    Habent magnam astutiam : Timeo autem ne, sicut serpens Euam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus uestri et excidant a simplicitate que est in Christo Iesu (II. Cor. 11, 3).
    II.C : curationis effectus, quod est surrectio continuus, id est conuersio continua
    III.C : magnam seuitiam
    Habent magnam seuitiam : Aduersarius uester, tamquam leo rugiens, circuit, querens quem deuoret (I. Pet. 5, 8). Magna ergo misericordia Dei est, quando a uobis expellit aduersarium tam potentem et tam astutum et tam seuientem. Nihilominus enim eius potentiam uincimus : Resistite diabolo et fugiet a uobis (Iac. 4, 7). Eius astutiam uincimus dum ad Deum per orationem reuertimur : Cum ignoremus quod agere debeamus, hoc solum residui habemus ut oculos nostros dirigamus ad te (II. Para. 20, 12). Eius seuitiam frangimus nosipsos macerando, quia, quando nosipsos maceramus, hostem prosternimus : Omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet ; ego sic curro non quasi in incertum (I. Cor. 9, 25-26).
    IV : Circa tertium opus, Christus ibat sapienter predicando (sapiens predicatio)
    Circa opus sapientie, id est predicationem Christi, notandum quod Christus ibat sapienter predicando.
    IV.A : sine expensis
    Ibat enim predicando sine expensis, usque ad esuriem : Cum exirent a Bethania , esuriuit (Marc. 11, 12).
    IV.B : sine equis
    Ibat sine equis usque ad lassitudinem : Iesus fatigatus ex itinere (Ioan. 4, 6).
    IV.C : sine clientibus
    Ibat sine clientibus usque ad captionem, unde dixit Pilato : Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudeis (Ioan. 18, 36). Predicator qui aliter iret insipienter iret, si uidelicet iret aut constipatus equis, aut diuitiis suffarcinatus, aut seruitoribus aut domicellis uallatus.