Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 44 (Schneyer : 238)">, Sigle de Schneyer : T21/4
<< >>

Feria IV tertie hebdomade quadragesime, 2/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
opera misericordie |   uir sanctus |   seruire Deo |   corporis sensus |   corporis membra |   humilitas |   mundus |   tria tempora mundi |   tria aetates hominis |   conuersio |   peccatum mortale |   penitentia |   tria uitia |   eleemosyna |   memoria mortis  
Lister Distinctions (2) Pas d'exemplum Lister Figurae (26) Pas de matière biblique
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (7) Lister Noms de personnes (3)
Lister Noms de lieux (2)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)

Liste des distinctions :
  • Terra : Terra triplex est : celestis ; mundialis ; infernalis.
  • Peccator : Tria sunt que peccatorem ad conuersionem adducunt : peccatorum suorum cognitio ; elemosinarum largitio ; mortis recordatio.

  • Thema
    Omnis plantatio quam non plantauit Pater meus eradicabitur (Matth. 15, 13).
    I : Homo est sicut planta siue arbor euersa
    Homo dicitur planta siue arbor euersa.
    I.A : habet ramos inferius, ad ostendendum quod non debet fructificare, idest opera misericordie facere, superius in celo, sed inferius in mundo (opera misericordie)
    Habet enim ramos inferius, scilicet manus et bracchia et pedes, ad ostendendum quod non debet fructificare, id est opera misericordie superius facere, sed inferius, id est non debet ea facere in celo, sed in mundo. Nam, sicut Augustinus in Homiliis : in celo misericordie opera non sunt necessaria. Nemo enim induet nudum, quia omnes sunt ibi ueste immortali induti. Nemo ibi hospitabitur peregrinum, quia sunt ciues perpetui. Nemo ibi pascet famelicos, quia omnes ex uisione Dei sunt saturati. Nemo ibi potabit sitibundum, quia omnes uino Spiritus Sancti sunt ebrii. Nemo ibi uisitabit infirmum uel tribulatum, quia omnes sunt ibi sani et consolati. Nemo ibi redimet incarceratum, quia omnes ibi sunt liberi et sanati et soluti. Nemo ibi uadit ad sepulturam, quia omnes immortales effecti sunt. Et ideo ista planta, id est homo, non habet ramos extensos superius, sed inferius, quia non debet homo fructificare in celo, sed in mundo.
    I.B : habet radices superius, ad ostendendum quod non debet plantari inferius in mundo, sed superius in celo
    Habet etiam ista planta radices superius, scilicet capillos, ad innuendum quod non debet plantari inferius, hoc est in mundo, sed superius, hoc est in celo. Radix autem in planta est sicut os in animali, quia per radices humorem attrahit, unde planta nutritur et fructus producuntur. Quando ergo radix est plantata in bona terra, tunc attrahit humorem bonum et facit fructum bonum. Quando uero plantata est in mala terra, tunc corruptum humorem attrahit et malum fructum facit.
    I : Homo est sicut planta siue arbor euersa
    II : Triplex est terra :
    Notandum autem quod triplex est terra, scilicet celestis : Credo uidere bona Domini in terra uiuentium (Psal. 26, 13) ; mundialis : Celum celi Domino, terram autem dedit filiis hominum (Psal. 113, 24) ; infernalis : Terram miserie et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat (Iob. 10, 22). Planta igitur que est in celo plantata, sicut sancti uiri, attrahit humorem pinguem et dulcem, et ideo facit fructum bonum. Sic plantata erat illa planta que dicebat : Nostra conuersatio in celis est (Phil. 3, 20). Planta uero que est plantata in mundo, sicut auari qui sunt sicut terra arida et uacua, nullum attrahit humorem, et ideo nullum fructum facit : Aspexi terram et ecce uacua erat (Ier. 4, 23). Terra autem erat inanis et uacua (Gen. 1, 2). Planta uero que est plantata in terra infernali, sicut sunt peccatores miseri, trahunt humorem uenenatum, et ideo faciunt fructus acerbos et ad nihilum aptos : Fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti.
    I.A : habet ramos inferius, ad ostendendum quod non debet fructificare, idest opera misericordie facere, superius in celo, sed inferius in mundo (uir sanctus, seruire Deo, corporis sensus, corporis membra, humilitas)
    II.A : terra calestis, ubi uir sanctus producit et fructificat, et rami eius fructibus onusti procliues sunt ad terram (uir sanctus, seruire Deo, corporis sensus, corporis membra, humilitas)
    Prima igitur planta, que est in terra celesti, sicut sunt uiri sancti, producit, sicut dicit Chrysostomus, bonas gemmas, id est bonas cogitationes ; bonos flores, id est bonas uoluntates que nascuntur de bonis cogitationibus, sicut flores nascuntur de gemmis. Producit etiam de floribus bona poma, id est bona opera que nascuntur de bonis uoluntatibus, quemadmodum poma nascuntur de floribus. Et sicut planta fructificat in omnibus suis ramis, sic sancti uiri seruiunt Deo de omnibus sensibus et membris sui corporis, sicut dicit Chrysostomus in quadam homilia. Oculus enim Deo prestat obsequium quando a uanitatibus se auertit. Auris, quando uerba Dei libenter audit et uerba detractionis fugit. Os, quando libenter Deum laudat, et mendacia et uana uerba deuitat. Manus, quando homo ad pauperes porrigit et ad rapinas aliquas non extendit. Pedes, quando ad malum non currunt et ad ecclesiam libenter uadunt. Et sicut rami plante, quanto magis sunt fructibus onusti, tanto magis ad terram sunt procliues, sic sancti uiri, quanto sunt bonis operibus fertiliores, tanto magis sunt coram Deo humiliores.
    I.B : habet radices superius, ad ostendendum quod non debet plantari inferius in mundo, sed superius in celo (mundus, tria tempora mundi, tria aetates hominis, conuersio)
    II.B : mundus, ubi homo mundanus nullum humorem attrahit et nullum fructum facit. Sed tria sunt qui plantam infructuosam sepe fructificare faciunt : (mundus, tria tempora mundi, tria aetates hominis, conuersio)
    Secunda planta, que est plantata in mundo, id est in terra arida et uacua, sicut homines mundani, nullum humorem attrahit, et ideo nullum fructum facit. Si aliquis haberet plantam in horto suo circa quam multum laboraret, et nullum reciperet fructum, ipsam plantam prescindere deberet. Talis planta est iste mundus. Ista autem terrena atque mundana, quando ea diligimus , in uita magnum habent laborem, iuxta illud : Est homo qui diebus et noctibus somnum oculis non capit (Eccle. 8, 16). Item : Laborauit diues in congregatione substantie (Eccli. 31, 3). In morte uero habent magnum dolorem, quia non possunt sine magno dolore dimitti que cum magno amore possessa sunt : Diuitie conseruate in malum domini sui pereunt in afflictione pessima (Eccle. 5, 12-13). Habent enim afflictionem malam quia eas dimittunt ; peiorem quia secum portare non possunt ; pessimam quia uident quod causa sue perditionis fuerunt. Post uero mortem, dant uacuitatem : Diues cum dormierit, nihil secum auferet, aperiet oculos suos et nihil inueniet (Iob. 27, 19). E conuerso autem, bona spiritualia habent in uita delectationem : Cantabiles mihi erant iustificationes tue, etc. (Psal. 118) ; in morte, dant securitatem : Si dormieris, non timebis, quiesces et quietus erit somnus tuus (Psal. 3, 24) ; post mortem, dant securitatem et satietatem : Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. 16, 15). Quia igitur iste mundus est talis planta que in uita dat laborem, in morte dolorem, post mortem uacuitatem, ideo esset penitus prescindendus, id est amor eius penitus relinquendus. Ista est illa planta infructuosa de qua dicitur : Ecce anni tres sunt ex quo uenio, querens fructum in ficulnea hac, et non inuenio. Succide ergo illam, ut quid etiam terram occupat (Luc. 13, 7) ? Et dixit cultor uinee ad patrem familias : Domine, dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora ; et si quidem fecerit fructum, sin autem in futurum succides eam (Luc. 13, 8-9). Ista ficus infructuosa est iste mundus, id est amator mundi. Tres anni sunt tria tempora, scilicet tempus ante legem, tunc non fecit fructum ; tempus sub lege, tunc etiam fructum non fecit ; et tempus gratie, sub quo etiam multi sunt qui fructum non faciunt. Uel tres anni sunt tres etates hominum, scilicet adolescentia, iuuentus et matura etas. Sunt autem qui fructum non faciunt bonum nec in adolescentia sua nec in sua matura etate. Et Christus, qui habet curam de peccatoribus, rogat patrem ut adhuc expectet usque ad quartum annum, id est usque ad senectutem, et hoc sepe facit Deus, iuxta illud : Usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo. Ego feci et ego feram, ego portabo et saluabo (Isai. 46, 4). Sunt autem tria que plantam infructuosam sepe fructificare faciunt, scilicet fossio, irrigatio et fimi appositio. Et hoc quod subditur : Usquequo fodiam circa illam ? etc. Tria etiam sunt que peccatorem sepe ad conuersionem adducunt.
    II.B.1 : fossio, id est peccatorum suorum cognitio (tria uitia)
    Primum est peccatorum suorum cognitio, et ista est fossio. Auarus enim peccata sua operit terra, superbus lapide duro, luxuriosus luto, et ideo peccata sua non possunt aspicere. Et ideo fodienda est terra auaritie, lapis superbie, lutum luxurie. Et tunc uidebit abominationem peccatorum suorum et inde plurimum erubescet, iuxta illud : Quem ergo fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis (Rom. 6, 21) ? Ideo dicitur : Fili hominis, fode parietem et uide abominationes pessimas quas isti faciunt hic (Ezech. 8, 8-9).
    II.B.2 : irrigatio, id est elemosynarum largitio (eleemosyna)
    Secundum est eleemosynarum largitio et ista est irrigatio. Eleemosyna enim est ab Eli quod est Deus, et moys quod est aqua, quasi aqua Dei. Ista eleemosyna peccatorem disponit ad gratiam, tum quia intercessores sibi acquirit, iuxta illud : Facite uobis amicos de Mammona iniquitatis (Luc. 16, 9) ; tum quia peccata exstinguit : Ignem ardentem exstinguit aqua et eleemosyna resistit peccatis (Eccli. 3, 33) ; tum quia diabolum uincit, unde dicit Glossa super illud Psalmi Misericordia mea et refugium meum (Psal. 143, 2) : De nulla re sic uincitur diabolus sicut de misericordia.
    II.B.3 : stercoris uel fimi appositio, id est mortis recordatio (memoria mortis)
    Tertium est mortis recordatio, et ista est stercoris siue fimi appositio. In morte enim, homo stercus efficitur et putredo : Et a uerbis uiri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius uermis et stercus est (I. Macch. 2, 62). Ipsa enim mortis memoria a peccato preseruat : Memorare nouissima tua et in eternum non peccabis (Eccli. 7, 40). In bono opere sollicitat. Gregorius : Ualde enim se sollicitat in bono opere, qui semper cogitat de fine et gratiam Dei conseruat. Sicut enim cinis conseruat ignem, sic memoria mortis conseruat gratiam spiritualem, ideo dicitur : Quid superbis terra et cinis (Eccli. 10, 9) ? Talem cinerem se recognoscebat Abraham, dicens : Loquar ad Dominum meum, cum sim puluis et cinis (Gen. 18, 27).
    II.C : terra infernalis, ubi homo in peccato mortali facit aliquando mortiferos fructus, id est peccata mortalia (peccatum mortale, penitentia)
    Tertia planta, que plantata est in terra infernali, sicut sunt illi qui sunt in peccato mortali, attrahit corruptum humorem, ideo facit aliquando mortiferos fructus, id est peccata mortalia. Ista planta est similis illis plantis que nascuntur in loco ubi Sodoma subuersa fuit et Gomorra, que faciunt poma exterius pulchra, intus autem fetida. De talibus dicitur : Arbores autumnales, infructuose, bis mortue (Iude. 1, 12). Sicut enim arbores bis moriuntur, scilicet in foliis et fructibus, sic et isti habent uerba uenenata et opera mortifera. Aliquando uero, si ista planta facit fructus id est opera de genere bonorum, tamen inutiles sunt quantum ad meritum uite eterne. Dicit enim Aristoteles quod arbores siluestres aliquando plus fructificant quam hortenses, sed fructus hortenses sunt meliores. Sepe enim contingit quod illi qui sunt in peccato mortali multas eleemosynas et ieiunia faciunt, sed tamen una eleemosyna cum gratia facta, cum sit fructus hortensis, multo plus ualet quam multe facte in mortali, cum sint fructus plante siluestris. Aliquando uero, nimia uetustate in peccatis, ista planta sic arida facta est quod nullum bonum desiderium uel propositum habere potest. In quorum persona dicit propheta : Aruit tamquam testa uirtus mea (Psal. 21, 16). Sicut enim testa, ab igne exsiccata, facta est arida, sic tales, igne concupiscentie exsiccati, ab humore bone cognitionis facti sunt aridi, pre nimia uetustate peccati. Dicit enim Aristoteles quod, cum amigdalus est uetus, debet perforari, et tunc humor in medulla depurabitur et fertilis efficietur. Eodem modo, quando quis est uetustus in peccato, faciat tria foramina in corde suo, scilicet dolorem contritionis, pudorem confessionis et laborem satisfactionis. Et tunc ista planta renouabitur et bonum fructum faciet.