Iacobus de Voragine,
Quadragesimale, sermo
42 (Schneyer : 236)">, Sigle de Schneyer : T21/3
<< | >> |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Liste des exempla :
Thema
Si peccauerit in te frater tuus, uade et corripe eum inter te et ipsum solum (Matth. 18, 15).
Prelati debent subditos corrigere et subditi debent correctionem in magna reuerentia habere. (correctio, compassio, prelatus, peccator)
Quia sepe fit peccatorum commissio, ideo sepe debet fieri fraterna correctio :
Corripe amicum, sepe enim fit commissio (Eccli. 19, 15).
Ne autem ista correctio prelatorum despiciatur, ostenditur quante sit auctoritatis cum dicitur :
Amen dico uobis, quecumque alligaueritis super terram, etc. (Matth. 18, 18).
Ex his duobus habetur quod prelati debent subditos corrigere et quod subditi eorum debent correctionem in magna reuerentia habere.
I : Correctio a prelatis :
Circa primum, notandum quod sunt multi qui peccant et peccatum suum non intelligunt ; quidam qui intelligunt et tamen peccare non desinunt.
I.A : utilitas correctionis
Alii sunt qui peccatum suum negant et confiteri erubescunt : ideo utilis est correctio ut ex hoc ille qui peccat peccatum suum cognoscat et cognitum confiteri non renuat, et sic iterare non presumat.
Ista talis sententia tangitur :
Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat : Non feci , aut, si fecerit, ne iterum addat facere.
Corripe proximum, ne forte iteret (Eccli. 19, 13).
I.B : correctio spectat ad prelatos ex debito officii
Istud autem preceptum spectat ad omnes ex debito charitatis ; maxime autem spectat ad prelatos ex debito officii.
I.C : correctio debet coercere spiritu lenitatis
Ideo apostolus prelatos admonet, dicens :
Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spirituales estis huiusmodi, instruite in spiritu lenitatis (Gal. 6, 1).
Non dicit in uerbo lenitatis nec in opere lenitatis¸ sed in spiritu lenitatis.
Quidam enim sunt obiurgandi in sermone asperitatis ; alii sunt reprehendendi in disciplina seueritatis ; omnes tamen in spiritu lenitatis, ut numquam fiat aliqua reprehensio cum mentis perturbatione, sed cum cordis compassione, ut dicit quidam glossator super Ioel
. Laudatur illud Archite Tarentini, qui cum uillico suo iratus esset, ait : O infelix anima, te occiderem, si iratus non essem.
Bene ergo, dicit apostolus, in spiritu lenitatis : quantumcumque sonat asperitas in uoce, quantumcumque exhibeatur seueritas in correctione, semper tamen debet esse lenitas in mente.
I.D : quinque considerationes seruande :
Ille autem qui alium uult corrigere quinque considerationes debet seruare.
Quarum tres ponit Augustinus super illud :
Hypocrita, eiice primum trabem de oculo, etc. (Matth. 7, 5).
Reliquas duas ponit Gregorius in Moralibus
.
I.D.1 : si est ei similis (peccatum notorium)
Primo namque, qui alium uult corrigere debet considerare si est ei similis, id est in eodem peccato, uel equali, uel maiori ; et tunc, maxime si peccatum est notorium, non debet eum corrigere, sed se et ipsum ad penitentiam commonere debet.
Alias posset sibi dici illud :
Qui alium doces, teipsum non doces ; qui predicas non furandum, furaris (Rom. 2, 21).
Gregorius : Durum est ut qui nescit tenere moderamina uite sue, iudex fiat uite aliene.
I.D.2 : si aliquando fuit similis
Si autem non est ei similis, debet secundo uidere si aliquando fuit similis ; et tunc, sicut nolebat despici, sed compassionem sibi impendi, sic nec ipse fratrem peccantem et penitentem debet despicere, sed compassionem et misericordiam exhibere :
Ne despicias hominem auertentem se a peccato, neque improperes ei : memento quoniam omnes in correptione sumus (Eccli. 8, 6).
Eiusdem :
Intellige que sunt proximi tui ex teipso (Eccli. 31, 18).
I.D.3 : quia potest esse similis
Si autem non est ei similis nec aliquando fuit similis, tunc debet tertio cogitare quia potest esse similis, et ideo, ratione talis dubii, non debet superbire, sed delinquentibus condescendere :
Ne glorietur accinctus eque ut discinctus (III. Reg. 20, 11).
Qui se existimat stare uideat ne cadat (I. Cor. 10, 12).
Augustinus : Nemo est qui securus esse possit in hac uita, que tota tentatio nominatur, ut qui potuit fieri ex deteriori melior, non possit fieri ex meliori deterior.
I.D.4 : si iste qui sit reprehensibilis in aliquo alio est commendabilis
Si autem non est ei similis nec umquam fuit similis, et de Dei bonitate confidit quod numquam erit similis, tunc debet quarto uidere si iste qui sit reprehensibilis in aliquo alio est commendabilis : si iste qui tot habet defectus habeat aliquos profectus ; et tunc, ratione illorum bonorum que habet, debet supportari in his que minus habet.
Unde uolens Dominus reprehendere episcopum Ephesi, primo ponit quoddam uitium quod habebat, dicens :
Habeo aduersum te, quia charitatem tuam primam reliquisti (Apoc. 2, 4).
Sed tamen statim ponit quoddam bonum quod habebat, dicens :
Sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum que et ego odi (Ibidem 2, 6).
Sic uolens reprehendere episcopum Sardis, primo ponit quemdam suum defectum, dicens :
Non enim inuenio opera tua plena coram Deo meo (Ibid. 3, 2).
Deinde ponit statim quemdam suum profectum, dicens :
Sed habes pauca nomina in
Sardis
, qui non inquinauerunt uestimenta sua (Ibid. 3, 4).
Ecce Dominus, postquam ponit illa in quibus ipsi erant reprehensibiles, statim subiunxit illa in quibus erant commendabiles, ad innuendum quod, si aliquis propter aliquod uitium est reprehendendus, si tamen habet aliquod bonum, est supportandus.
I.D.5 : quia iste qui uidetur esse malus forte in conspectu Dei est sibi in merito preponendus
Hoc dato quod aliquis omnino uideatur esse malus nec habet aliquid propter quod est supportandus seu tolerandus, tunc debet cogitare quia ille qui sic uidetur esse malus forte in conspectu Dei est sibi in merito preponendus.
Et ponit exemplum Gregorius de Stephano et Paulo in 23 de Moralibus super illo uerbo :
Audi igitur
Iob
eloquia mea
¸ dicens : Nam cum Stephanus, consentiente Paulo et adiuuante, lapidaretur, tunc Stephanus omnino erat bonus et Paulus omnino uidebatur esse malus ; et tamen, in conspectu Dei, Paulus qui sic erat malus erat Stephano in merito et in premio preponendus.
I : Correctio a prelatis :
II : Reuerentia subditorum, quia prelatorum sententias Deus approbat et confirmat :
Secundo, subditi debent correctionem prelatorum in magna reuerentia habere, quia eorum sententias Deus approbat et confirmat, unde dicit :
Amen dico uobis, quodcumque ligaueritis super terram erit ligatum et in celis (Matth. 16, 19).
Unde notandum quod in celo sunt omnes soluti, in inferno omnes ligati ; in mundo uero quidam sunt ligati, quidam soluti.
I.A : utilitas correctionis (conditio sanctorum, amicus)
II.A : in celo omnes sunt soluti (conditio sanctorum, amicus)
Primo igitur, in celo omnes sunt soluti.
In presenti etiam uita, sancti uiri habent ligatum intellectum, quia non possunt Deum libere ac clare uidere.
Habent ligatam potentiam affectiuam, quia non possunt Deum ex toto corde et ex tota mente, seu anima, diligere.
Habent ligatam I.B : correctio spectat ad prelatos ex debito officii (infernus)
II.B : in inferno omnes sunt ligati (infernus)
In inferno uero, omnes erunt ligati, iuxta illud :
Ligatis manibus et pedibus, mittite eum in tenebras exteriores (Matth. 22, 13).
Habent enim ligatam potentiam operatiuam, quia nullum bonum meritorium poterunt I.C : correctio debet coercere spiritu lenitatis (uir perfectus, penitens, peccator obstinatus)
II.C : in mundo quidam sunt soluti, alii sunt ligati, alii sunt ex parte soluti et ex parte ligati (uir perfectus, penitens, peccator obstinatus)
In mundo autem, quidam sunt soluti, sicut uiri perfecti, quia edificant aurum et argentum et lapides pretiosos.
Tales nullum habent uinculum culpe, nec obligati sunt pene eterne, nec obligati sunt alicui pene satisfactorie.
Alii sunt ligati, sicut peccatores obstinati.
Tales habent uinculum culpe et hoc figuratur cum dicitur :
Ligauerunt
Samsonem
duobus nouis funibus (Iud.
15, 13).
Duo funes sunt, nexus culpe et pene.
Alii sunt ex parte soluti et ex parte ligati, sicut sunt penitentes qui soluti sunt uinculo culpe, sed ligati sunt funibus pene satisfactorie.
In huius significatione dicitur :
Extraxerunt
Ieremiam
funibus et eduxerunt eum de lacu (Ier. 38, 6).
I.D : quinque considerationes seruande :
II.D : Potestas igitur prelati tantum habet locum in mundo
Potestas igitur ligandi et soluendi quam prelati habent non extenditur in celum, quia omnes ibi ita sunt soluti quod non possunt ligari ; nec extenditur in infernum, quia omnes ibi sunt ligati, quia numquam possunt solui, sed tantum habet locum in mundo ubi peccatores penitentes possunt ligari per penam satisfactoriam ; et possunt absolui a culpa qui habent contritionem ueram et confessionem puram et satisfactionem integram.
Possunt etiam ligari per excommunicationis uinculum et solui per absolutionis beneficium.