Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 37 (Schneyer : 231)">, Sigle de Schneyer : T21
<< >>

Dominica III quadragesime, 1/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
diabolus |   temptatio |   peccator |   admonitio |   recidiuum peccati |   demones expellere |   officia lingue |   uisio illuminata |   diuisio |   exorcismus |   dona Dei |   tria uitia / peccata |   anima  
Lister Distinctions (6) Lister Exempla (1) Lister Figurae (9) Pas de matière biblique
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (3) Lister Noms de personnes (4)
Lister Noms de lieux (1)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Thema
Erat Iesus eiiciens demonium et illud erat mutum (Luc. 11, 14).
Ecclesia tentationes diaboli admonet esse cauendas. Circa ceci et muti (id est peccatoris) curationem, Christus ostendit (diabolus, temptatio, peccator)
Quia diabolus in isto tempore quadragesimali magis exercet conatus sue tentationis, ideo Ecclesia in duabus dominicis precedentibus et in ista tentationes suas admonet esse cauendas. Eorum enim quos tentat quattuor sunt genera. Quosdam enim tentat, sed nequaquam superat ; isti significantur per tentationem Christi. Alios tentat et superat et per diuersa uitia uexat ; isti significantur per filiam mulieris Chananee, unde dicitur : Filia mea male a demonio uexatur (Matth. 15, 22). Alios tentat et superat, sed tamen postmodum per contritionem expellitur ; isti significantur per istum demoniacum qui curatus fuit. Alios tentat et superat, sed postmodum fugit, sed tandem postmodum ad eos redit ; isti significantur per hoc quod dicitur : Cum immundus spiritus exierit ab homine, etc. (Matth. 12, 43). Iste autem demoniacus non tantum mutus erat, sed etiam cecus : et ideo per eum peccator significatur. Circa eius curationem, Christus ostendit suam potentiam, sapientiam et bonitatem.
I : suam potentiam
Primo quidem, triplex opus magne potentie circa eum ostenditur.
I.A : quia demonium ab eo expellerit tamquam malum pensionarium, qui potest expelli (demones expellere)
Primum est quia demonium ab eo expulit. Peccator enim in domum cordis sui demonium conducit, sed Christus tamquam malum pensionarium de domo expellit. In tribus enim casibus, quis de domo conducta potest expelli.
I.A.1 : quando pensionem non soluit (dona Dei)
Primo quidem, quando pensionem non soluit. Deus enim dedit homini tria de quibus uult pensionem habere, scilicet corpus, animam et res temporales. Nam de corpore requirit ieiunium, de anima requirit orationes, de rebus requirit eleemosynas. Diabolus autem prohibet ieiunium, quia est sibi uenenum. Dicit enim Ambrosius quod sputum hominis ieiuni est serpenti uenenum, per quod datur intelligi quod uenenum serpenti infernali est ieiunium. Prohibet orationes, quia sunt incendium ei : Cordis eius particulam super carbones ponas : fumus eius extricat omne genus demoniorum (Tob. 6, 8). Fumus est oratio que, quando exit a corde inflammato per amorem, fugat omnem demonem. Prohibet eleemosynas, quia sibi sunt iaculum, unde dicitur eleemosyna : Super scutum potentis et super lanceam, aduersus inimicum tuum pugnabit (Eccli. 29, 18).
I.A.2 : quando in prauum usum eam uertit (tria uitia / peccata)
Secundo, potest quis expelli de domo conducta, quando in prauum usum eam uertit. Diabolus enim cor hominis in prostibulum conuertit dum ibi ponit immunditias omnium peccatorum, et ideo debet expelli. Qualiter autem ibi ponat immunditias peccatorum : Facta est Babylon habitatio demoniorum (Apoc. 18, 2) quoad peccatum auaritie, quia auaritia est simulacrorum seruitus ; et custodia omnis spiritus immundi (Ibidem) quoad peccatum luxurie ; et custodia omnis uolucris immunde (Ibid.) quoad peccatum superbie.
I.A.3 : quando dominus eius caret habitationem et eam uult habere (anima)
Tertio, de domo conducta expelli quis potest, quando dominus eius caret habitatione et eam uult habere. In anima sunt tres domus in quibus Dominus habitare uult, scilicet memoria, intelligentia et uoluntas ; et ideo diabolus merito debet expelli. In domo quidem memorie uult habitare per suorum beneficiorum recordationem : Memor fui dierum antiquorum ; meditatus sum in omnibus operibus tuis, etc. (Psal. 142, 5). In domo intelligentie uult habitare per peccatorum nostrorum continuam meditationem : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine anime mee (Isai. 38, 15). In domo uoluntatis uult habitare per sui continuam dilectionem, unde postquam Dominus dixit : Si quis diligit me, sermonem meum seruabit, et subdit : et ad eum ueniemus et mansionem apud eum faciemus (Ioan. 14, 23).
I.B : quando muto loquelam restituit. Peccator est mutus (officia lingue)
Secundum opus potentie fuit quando muto loquelam restituit. Licet peccator quandocumque loquatur, tamen mutus est. Deus enim dedit homini linguam ad tria officia, scilicet ut Deum laudet, ut proximum edificet et se de peccatis suis accuset.
I.B.1 : quia Deum non laudet sed blasphemat
Sed peccator est mutus quia Deum non laudat, sed blasphemat : Nomen enim Dei per uos blasphematur inter gentes (Rom. 2, 24). Unde propheta omnes creaturas ad Deum laudandum inuitat, inter ceteras dracones, infernum, serpentes, dicens : Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi (Psal. 148, 7). Item serpentes et uolucres pennatas. Nusquam autem inuitat superbos, auaros et luxuriosos, quia tales non laudant Dominum, sed blasphemant. Ex quo uidetur quod peccatores sunt peiores draconibus, serpentibus et inferno.
I.B.2 : quia proximum non edificet, sed scandalizat
Secundo, peccator est mutus quia proximum non edificat, sed scandalizat. Lingua tertia multos commouit et dispersit eos de gente in gentem (Eccli. 28, 16). Prima lingua est diuina, seu angelica, que est perfectorum. Cuius est loqui ea que sunt ad Dei laudem et edificationem proximi. Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa laudabo eum (Eccli. 51, 30). Secunda lingua est humana, que est lingua imperfectorum. Cuius est loqui de mundo et de his que requirit necessitas humana : Ipsi de mundo sunt et ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit (I. Ioan. 4, 5). Tertia lingua est diabolica, et ista lingua est peruersorum hominum. Cuius est detrahere et mendacium dicere : Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur (Ioan. 8, 44). Qui igitur Deum laudat et proximum edificat, ille loquitur prima lingua, id est angelica, siue diuina. Qui secularia negotia pertractat, ille loquitur lingua secunda, id est humana. Qui proximum scandalizat, ille loquitur lingua tertia, scilicet diabolica.
I.B.3 : quia de suis peccatis se in confessione sua non accusat
Tertio, peccator est mutus quia de suis peccatis se in confessione sua non accusat, cum tamen dicatur : Iustus in principio sermonis accusator est sui (Prou. 18, 17). Peccator enim habet principium, scilicet malam cogitationem ; habet medium, scilicet malum consensum ; habet et finem, scilicet malum opus ; Debet igitur quilibet confiteri non tantum finem, scilicet malum opus, non tantum medium, scilicet malum consensum, sed etiam principium, id est malas cogitationes et delectationes.
I.C : quia sibi lumen restituit, cum peccator uidet retro et ante, a dextris et sinistris (uisio illuminata)
Tertium opus potentie fuit quia sibi lumen restituit. Signum est autem quod peccator est illuminatus quando uidet ante et retro, a dexteris et a sinistris, sicut dicitur de sanctis animalibus, quod plena erant oculis ante et retro et in circuitu (Apoc. 4, 6). Ille uidet retro, qui considerat peccata sua et habet inde dolorem. Ille uidet ante, qui considerat Dei iudicium et inde habet timorem. Ille uidet a dexteris, qui considerat mundi prospera quam sint uana et ad ea non allicitur per amorem. Ille uidet a sinistris, qui considerat aduersa quam sint breuia, et inde non frangitur per desperationem.
I : suam potentiam
II : suam sapientiam in calumniatorum confutatione, per quattuor rationes
Secundo, Christus ostendit suam sapientiam in calumniatorum confutatione. Dicebant enim Christus expellere demonia in Beelzebub principe demoniorum, sed Christus ostendit per quattuor rationes non esse uera que dicebant.
I.A : quia demonium ab eo expellerit tamquam malum pensionarium, qui potest expelli (diuisio)
II.A : a parte demoniorum (diuisio)
Prima assumitur a parte demoniorum et talis est : si enim in aliqua diuisio oritur, oportet quod ad nihilum redigatur. Si ergo demones mutuo se expellerent, sibi inuicem contrarii essent, et ideo iam ad nihilum redacti essent, et in malorum cordibus non regnarent, quod tamen uerum non est : immo regnant, quod ideo diuisi non sunt. Ista ratio adiuuatur per hoc quod dicit Hieronymus : Concordia parue res crescunt, discordia maxime dilabuntur.
I.B : quando muto loquelam restituit. Peccator est mutus (exorcismus)
II.B : a parte iudeorum et apostolorum (exorcismus)
Secunda ratio sumitur ex parte Iudeorum et apostolorum, et est talis : filii uestri, id est apostoli mei de uobis progeniti, expellunt demones uirtute nominis mei uel filii uestri, id est exorciste uestri, expellunt demones uirtute exorcismi. Si igitur illorum eiectionem Deo attribuatis, meam quoque similiter attribuere Deo debetis. Ista ratio adiuuatur per illud quod dicitur in Historia Scholastica, quod Salomon fecit quosdam exorcismos per quos exorciste Iudeorum demones expellebant.
I.C : quia sibi lumen restituit, cum peccator uidet retro et ante, a dextris et sinistris
II.C : a parte Christi et ipsius diaboli
Tertia ratio sumitur ex parte Christi et ipsius diaboli, et est talis : diabolus tamquam fortis mundum tamquam castrum suum pacifice possidebat, sed ego fortior ipsum uici et ligaui. Ex quo igitur ego sum fortior et ipsum uici et ligatum teneo, eius auxilio non indigeo. Ista ratio adiuuatur per illud quod dicitur : A quo quis superatus est, huius et seruus est (II. Pet. 2, 19).
II.D : a parte Christi et ipsorum demonum
Quarta ratio sumitur ex parte Christi et ipsorum demonum, et est talis : ego et diabolus habemus contrariam uoluntatem, quia qui non est mecum contra me est. Ego enim uolo omne bonum, ille omne malum ; ego humilitatem, ille superbiam ; habemus enim contrariam operationem, quia qui non colligit mecum dispergit. Ego enim colligo omnes ad fidei ueritatem, ille dispergit per errorem ; ego colligo ad uirtutes, ille dispergit ad uitia. Ista ratio adiuuatur per illud quod dicitur : Que conuentio Christi ad Belial ? Aut que societas lucis ad tenebras (II. Cor. 6, 14-15) ?
II : suam sapientiam in calumniatorum confutatione, per quattuor rationes (admonitio, recidiuum peccati)
III : suam bonitatem in sua benigna admonitione ut recidiuum caueamus, et potest intelligi (admonitio, recidiuum peccati)
Tertio, ostendit Christus suam bonitatem, et hoc in sua benigna admonitione qua nos admonet ut recidiuum caueamus, cum dicit : Cum immundus spiritus exierit ab homine , et
II.A : a parte demoniorum
III.A : de Iudeis
potest intelligi de Iudeis, ut sit sensus : Uos dicitis quod ego eiicio demonia in principe demoniorum, sed ego possem dicere de uobis quod prius, scilicet ante legem, habebatis unum demonem qui uos faciebat idololatrare ; sed modo habetis septem, id est omnes, quia per septenarium numerum uniuersitas designatur ; qui scilicet uobis suadent ut me debeatis occidere.
II.B : a parte iudeorum et apostolorum
III.B : de recidiuantibus
Uel potest intelligi de recidiuantibus, ut sit sensus : Quamuis diabolum uicerim et ligauerim, tamen nullus de se confidat, quoniam, quando ab alio expellitur, uadit ad perfectos ; et inueniens eos sine humore uitiorum, redit ad primos ; et assumens omnes modos tentandi, tam nequiter eos tentat quod sepe eos uincit et superat.