Iacobus de Voragine,
Quadragesimale, sermo
29 (Schneyer : 224)">, Sigle de Schneyer : T20/4
<< | >> |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Thema et expositio litteralis (contritio / confessio / satisfactio, Passio Christi)
Ascendens
Iesus
Hierosolymam
assumpsit duodecim discipulos suos secreto et ait illis : Ecce ascendimus
Hierosolymam
, etc. (Matth. 20, 17-18).
Sepe Dominus passionem suam et resurrectionem suam discipulis suis predicebat, siue ut ex hoc se Deum esse ostenderet, quia futura preuidebat, siue ut discipulorum animos roboraret, ne scilicet, adueniente passionis tempore, scandalizarentur, quia, sicut dicit Gregorius, minus enim iacula feriunt que preuidentur , siue ut, passionem eius uidentes, resurrectionem eius futuram sperarent.
In hoc euangelio Dominus tria facit :
In hoc ergo Euangelio Dominus tria facit.
Primo, suam passionem predicit, et hoc in principio huius Euangelii.
Secundo, indiscrete petentes redarguit et ista pars incipit ibi :
Tunc accesserunt ad eum mater filiorum
Zebedei
, etc. (Matth. 20, 20).
Tertio, discipulos indignatos ad uiam pacis reducit et ista pars incipit ibi :
Et audientes decem indignati sunt (Matth. 20, 24).
I : suam passionem predicit. Memoria passionis hominem inducit (penitentia quadragesimalis, memoria Passionis Christi, contritio, confessio, satisfactio)
Circa primum, notandum quod, licet modo non sit tempus passionis, Ecclesia tamen in hoc Euangelio de passione mentionem facit, ut ad sustinendam quadragesimalem penitentiam fideles feruentius animentur.
In hac enim Quadragesima, fideles debent habere contritionem cordis, confessionem oris et satisfactionem operis ; et ista satisfactio consistit in tribus, scilicet in ieiunando, in orando et in eleemosynas largiendo.
Memoria autem passionis ad omnia ista hominem inducit.
I.A : ad dolendum (adamans, contritio)
Primo, inducit ad dolendum et conterendum de peccatis suis.
Hoc signatum est in hoc quod, in passione Christi, petre scisse sunt : per quod datur intelligi quod memoria passionis Christi sepe corda lapidea ad contritionem frangit.
Legitur quod est quoddam genus lapidum adamantum qui non possunt frangi, nec per ignis combustionem, nec per mallei percussionem ; franguntur autem per sanguinis calidi infusionem.
Sic etiam multi sunt quos non frangit ad penitentiam nec I.B : ad confitendum (confessio)
Secundo, memoria passionis Christi inducit hominem ad confitendum : in huius significationem, in passione Christi monumenta aperta sunt,
et multa corpora sanctorum qui dormierant exierunt et surrexerunt (Matth. 27, 52).
Momumentum fetidum est cor nostrum in quo tot sunt corpora mortua quot sunt peccata mortalia ; et ideo monumentum tunc aperitur et mortui resurgunt, quando peccator ad memoriam passionis Christi os suum aperit et peccata uicario Domini dicit.
Ideo dicitur :
Surge qui dormis et exurge a mortuis et illuminabit te Christus (Eph. 5, 14).
I.C : ad ieiunandum (ieiunium)
Tertio, inducit ad ieiunandum ; qui enim considerat quod Christus ieiunauit et esuriuit, de facili sua ieiunia sustinebit.
Christus enim tribus uicibus esuriuit.
Primo, quando quadraginta diebus et noctibus ieiunauit, et tunc non habuit ad comedendum, nisi lapides, sicut habetur.
Alia uice esuriuit et sitiuit, scilicet in passione, quando dixit :
Sitio (Ioan. 19, 28) ; et tunc non habuit ad comedendum, nisi fel, et ad bibendum, nisi acetum :
Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potauerunt me aceto (Psal. 68, 22).
Alia uice esuriuit, et tunc non habuit ad manducandum, nisi folia fici : sed Christus nec lapides uoluit comedere, nec folia manducare, nec acetum bibere, quia ipse non incorporat homines lapideos, nec duros et obstinatos, nec habentes tantum folia, scilicet uerbosos tantum ; nec homines acetosos per odia et rancores amaros.
I.D : ad orandum (oratio Christi, fletus / lacrime, lacrime, sanguis Christi)
Quarto, inducit ad orandum.
Multum enim inducitur homo ad orandum quando considerat quod Christus in cruce taliter orauit.
Nam orauit uerbis pietatis :
Dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt (Luc. 23, 34).
Orauit lachrymis :
in diebus carnis sue, id est passionis sue, preces supplicationesque ad eum qui posset illum saluum facere a morte cum clamore ualido et lachrymis offerens (Hebr. 5, 7).
Orauit effusione sanguinis :
Accessistis ad sanguinis aspersionem melius loquentem quam
Abel
(Hebr. 12, 24), quia sanguis Abel petebat uindictam, sanguis uero Christi misericordiam.
I.E : ad eleemosynarum largitionem (eleemosyna, Christus largus / liberalis in cruce)
Quinto inducit nos ad eleemosynarum largitionem.
Non enim debet homo esse auarus quando considerat quod Christus in passione sua fuit tam largus.
Ipse quidem largus fuit in largiendo, quia latroni paradisum dedit ; largus in parcendo, quia persecutoribus suis totaliter indulsit ; largus in redimendo, quia non guttam, sed totum sanguinem pro nobis dedit et effudit.
I : suam passionem predicit. Memoria passionis hominem inducit (mulier, dextera Dei, uerborum discretio, petitio iusta, uetula, sepulchrum beati Iohannis, humilitas, corpus sanctorum, beatitudo)
II : indiscrete petentes redarguit (mulier, dextera Dei, uerborum discretio, petitio iusta, uetula, sepulchrum beati Iohannis, humilitas, corpus sanctorum, beatitudo)
Secundo, indiscrete petentes redarguit.
Iacobus et Ioannes, mediante matre, petierunt quod unus sederet ad dexteram et alius ad sinistram.
Non enim hoc petere uoluerunt per se, quia petere primatum pro aliquo ignorante tolerabile est ; ipso uero sciente et consentiente, reprehensibile est ; pro se uero, uerecundum et uituperabile.
Dominus autem, II : indiscrete petentes redarguit (pax, humilitas, proprietates corporum, pacificatio)
III : discipulos indignatos ad pacem reducit (pax, humilitas, proprietates corporum, pacificatio)
Tertio, Christus discipulos indignatos ad pacem reduxit, eos ad humilitatem deducendo et seipsum in exemplo prebendo.
Sciebat enim quod humilitas est causa pacis, sicut e conuerso superbia est diuisionis, iuxta illud :
Inter superbos semper iurgia sunt : qui autem omnia agunt cum consilio reguntur sapientia (Prou. 13, 10).
Uidemus enim quod duo corpora plana possunt ad inuicem applicari.
Corpus autem sphericum et concauum possunt ad inuicem conuenire, quia concauum recipit sphericum intra suam concauitatem.
Duo autem spherica non possunt applicari, nisi in puncto.
Eodem modo, duo homines plani et mansueti uiuunt pacifice et iucunde :
Audiant mansueti et letentur (Psal. 33, 2).
Unus superbus et unus mansuetus conuenire possunt, quia mansuetus intra concauitatem sue humilitatis recipit tumorem illius elationis :
Cum his qui oderunt pacem eram pacificus, etc. (Psal. 119, 7).
Duo autem superbi non possunt conuenire nec applicari, nisi in puncto.
Pungere quidem se possunt, pacificari uero non possunt, et ideo bene dicit Salomon : Inter superbos semper sunt iurgia.