Iacobus de Voragine,
Quadragesimale, sermo
28 (Schneyer : 223)">, Sigle de Schneyer : T20/3
Feria III secunde hebdomade quadragesime, 2/2
Texte de base :
Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760
Mots-clés :
superbia | humilitas | humilitas | gratia | gratia | affectus et intellectus | appetitus excellencie | appetitus scientie | scientia | sapientia | iniuria | pena infernalis | persecutiones
Qui se exaltauerit humiliabitur et qui se humiliauerit exaltabitur (Matth. 23, 12).
Postquam Dominus scribas et phariseos de superbie ambitione reprehendit, consequenter discipulos ad humilitatem reducit, quia, sicut dicit Chrysostomus, infructuosum uerbum est in quo sic alter confunditur ut alter non erudiatur : nam Deus, inquit, quod non propter malos castigationem super terram transmittit, sed propter bonos ; scit enim quia malos flagella non corrigunt, sed malos castigat ut corrigat bonos, quia, nisi bonus admonitus fuerit, per negligentiam euanescit.
Ponit autem Dominus in uerbis predictis duas uias et duos fines uiarum.
Prima est uia superbie, que est lata et spatiosa et ducit ad perditionem.
Secunda est uia humilitatis, que est arcta et angusta et ducit ad saluationem.
Superbia autem est quoddam triuium, eo quod habet tres uias, id est tres species superbie.
Prima est superbia in affectu et ista ortum habuit in celo.
Secunda est in intellectu, que ortum habuit in paradiso.
Tertia est in actu et ista est sparsa per totum mundum.
Prima igitur, scilicet superbia, est in affectu, que consistit in appetitu excellentie : et istam habuit Lucifer in celo, qui uoluit dominari et usque ad celum exaltari :
In celum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, etc. (Isai. 14, 13).
Et, quia superbia est nature celestis ex eo quod in celo orta fuit, ideo sepe uiros spirituales et celestes inuadit, sicut inuasit apostolos :
Intrauit autem cogitatio in eos, quis eorum esset maior (Luc. 9, 46).
Accesserunt ad Iesum
Iacobus et Ioannes et dixerunt :
Da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua (Marc. 10, 37).
Secunda superbia est in intellectu, que consistit in appetitu uane et mundane scientie, et ista ortum habuit in paradiso, quando primi parentes uoluerunt habere scientiam Dei :
Eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. 3, 5).
Ista superbia multos inuadit, quia multi sunt in suo sensu sapientes.
Ideo dicitur :
Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo uerbo dominari permittas (Tob. 4, 14).
Ue qui sapientes estis in oculis uestris et coram uobismetipsis prudentes (Isai. 5, 21).
Tales non appetunt sapientiam Dei, sed mundi :
Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.
Prudentia carnis mors est (Rom. 8, 6).
Tertia superbia est in actu, que consistit in irrogatione iniurie, et ista sparsa est in toto mundo, quia mali et potentes bonos opprimunt et persequuntur :
Opprimanus pauperem iustum et non parcamus uidue, nec ueterani reuereamur canos multi temporis.
Sit autem fortitudo nostra lex iustitie (Sap. 2, 10).
Impius preualet aduersus iustum.
Quare respicis super iniqua agentes et taces deuorante impio iustiorem se, et facies homines quasi pisces maris (Habac.
1, 4 et 13-14)?
Sed nunc uideamus ad quos fines uie iste perducunt.
Prima est uia superbie, que perducit ad profunditatem infimam, unde dictum fuit Lucifero dicenti
In celum ascendam
, etc.
: Uerumtamen ad infernum detraheris in profundum laci.
(Isai. 14, 13-15).
Legitur quod quidam dixit Alexandro superbo : Quamuis leo sit rex animalium, tamen fit sepe cibus formicarum ; et arbor procera cito eradicatur a uiolentia uentorum.
Sic et tu, quamuis sis rex hominum, tamen cito eris cibus uermium ; quamuis sis altus, tamen cito eris depressus.
Secunda superbia ducit ad eternam ignorantiam.
Legitur quod Aristoteles post mortem suam cuidam discipulo suo apparuit, dicens se totam scientiam suam amisisse nec aliquid scire, nisi penam suam.
Nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos (Eccle. 9, 10).
Tertia superbia perducit ad infernalem cruciationem.
Mali enim persequuntur bonos in persona, aliquando usque ad sanguinem persequendo ; aliquando in terrena substantia, bonis omnibus spoliando ; aliquando in fama, falsa crimina imponendo.
Sed illi qui in persona usque ad sanguinem alios persecuti sunt sanguine ire Dei inebriabuntur :
Sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt : et sanguinem dedisti eis bibere, digni enim sunt (Apoc. 16, 6).
Hic bibet de uino ire Dei (Apoc. 14, 10).
Legitur quod
Thamaris regina caput Cyri regis in utrem sanguine plenum misit, dicens : Satiare sanguine quem sitisti.
Illi qui persequuntur alios in terrena substantia in uentre scindentur et in auro liquefacto concremabuntur :
Diuitias quas deuorauit euomet et de uentre illius extrahet eas Deus (Iob. 20, 15).
Legitur quod Nero imperator, qui fuit alienarum rerum raptor, uisus est apud inferos balneare se in auro liquefacto, et, cum uidisset cuneos aduocatorum, dixit eis : Uenite ad me, uenale genus hominum, et mecum balneamini, quia uobis optimam partem reseruaui.
Ille qui persequitur alios in fama, falsa crimina imponendo, omnia sua crimina in collo suo imponentur et ab omnibus cognoscentur :
Uigilauit iugum iniquitatum mearum, et in manu Domini conuolute sunt et imposite collo meo (Thren. 1, 14).
Reuelabo pudenda tua in facie tua et ostendam cunctis gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam (Naum 3, 5).
Secunda uia est humilitas et per istam uiam iuit Christus :
Humiliauit semetipsum, factus obediens usque, etc. (Phil. 2, 8) ; iuit beata Uirgo :
Respexit humilitatem ancille (Luc. 1, 48) ; iuerunt omnes sancti, tam maiores quam minores :
Omnis mons et collis humiliabitur (Isai. 40, 4).
Finis autem uie humilitas est, quia ducit ad gratiam in presenti :
Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Iac. 4, 6) ; et ducit ad gloriam in futuro :
Qui humiliatus fuerit erit in gloria (Iob. 22, 29).
Ipsa quidem humilitas meretur gratie impletionem, implete augmentationem, augmentate conseruationem, conseruate glorificationem.
Primo namque, meretur gratie impletionem :
Qui emittis fontes in conuallibus, id est gratiam suam prestat humilibus, inter medium montium pertransibunt aque (Psal. 103, 10).
Duo montes sunt due species superbie, quarum una nascitur ex re temporali, alia ex re spirituali.
Inter istos duos montes, est uallis humilitatis non declinans ad aliquam speciem superbie ; et in isto medio pertransibunt aque gratiarum.
Secundo, humilitas meretur gratie implete augmentationem et hoc potest ostendi per tria exempla.
Primo, per exemplum pupille, quia, secundum Gregorium, quanto pupilla est nigrior et minor, tanto est lucidior : sic et homo, quanto est despectior
coram se ipso tanto est maior coram deo
:
Nigra sum, scilicet reputatione mei, et ideo formosa in conspectu Dei (Cant. 1, 4).
Secundo, per exemplum candele que, quanto plus inclinatur, tanto magis accenditur : sic et homo, quanto plus coram Deo inclinat se per humiliationem, tanto plus inflammatur in Dei charitate.
Tertio, per exemplum aque que, quanto plus descendit, tanto magis ascendit.
Augustinus : Descendite ut ascendatis ad Deum ; cecidistis enim, ascendendo contra eum
.
Sic et homo, quanto plus descendit per humilitatem, tanto plus ascendit per gratiam.
Tertio, humilitas meretur gratie augmentatae conseruationem et hoc ostenditur per tria exempla.
Primo, per exemplum cineris : sicut enim cinis ignem conseruat, sic humilitas conseruat gratiam spiritualem.
Taliter conseruanda docetur :
Quid superbis terra et cinis (Eccli. 10, 9) ?
Taliter conseruabat qui dicebat :
Loquar ad Dominum meum, cum sim puluis et cinis (Gen. 18, 27) ?
Secundo, per exemplum arboris : rami enim arboris qui sunt in imo positi sunt securi, sed qui sunt in alto sepe franguntur a uiolentia uenti.
Ideo Lucifer corruit quia in imo stare noluit.
Tertio per exemplum pulueris : uirtutes enim sine humilitate sunt sicut puluis ; sed cum humilitate, sunt sicut terra firma et solida.
Gregorius : Qui sine humilitate uirtutes congregat est quasi qui puluerem ante uentum portat.
Quarto, humilitas meretur gratie augmentate glorificationem et hoc ostenditur per tria exempla.
Primo, per exemplum turris, dicens : Cogitas magnam fabricam construere in altitudine, de fundamento cogita humilitatis.
Qui enim uolet turrem construere per quam ascendat ad celi celsitudinem, ponat pro fundamento humilitatem.
Illud fundamentum ponit apostolus, dicens :
Dei edificatio estis ; ut sapiens architectus, fundamentum posui (I. Cor. 3, 9-10).
Secundo, per exemplum arboris, unde dicit : Arborem attendite ; figit radicem in humili, uerticem tendit ad celum, sine radice auras petit ; ruina est, non incrementum.
Qui igitur figit in imo humilitatis facit fructum sursum celestis societatis :
Quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda, mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum (IU. Reg. 19, 30).
Tertio, per exemplum etatis.
Uis magnus esse, a minimo incipe.
Homo enim prius est paruus et postmodum per etatem crescit et fit magnus.
Ideo dicitur :
Nonne cum paruulus esses in oculus tuis, caput factus es in tribubus Israel
(I. Reg. 15, 17) ?
Ideo dicitur :
Aduocans Iesus paruulum, statuit eum in medio eorum et dixit : Quicumque humiliauerit se sicut paruulus iste, hic maior est in regno celorum (Matth. 18, 4).