Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 28 (Schneyer : 223)">, Sigle de Schneyer : T20/3
<< >>

Feria III secunde hebdomade quadragesime, 2/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
superbia |   humilitas |   humilitas |   gratia |   gratia |   affectus et intellectus |   appetitus excellencie |   appetitus scientie |   scientia |   sapientia |   iniuria |   pena infernalis |   persecutiones  
Lister Distinctions (1) Lister Exempla (9) Lister Figurae (19) Pas de matière biblique
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (7) Lister Noms de personnes (13)
Lister Noms de lieux (2)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Thema (superbia, humilitas)
Qui se exaltauerit humiliabitur et qui se humiliauerit exaltabitur (Matth. 23, 12).
Postquam Dominus scribas et phariseos de superbie ambitione reprehendit, consequenter discipulos ad humilitatem reducit, quia, sicut dicit Chrysostomus, infructuosum uerbum est in quo sic alter confunditur ut alter non erudiatur : nam Deus, inquit, quod non propter malos castigationem super terram transmittit, sed propter bonos ; scit enim quia malos flagella non corrigunt, sed malos castigat ut corrigat bonos, quia, nisi bonus admonitus fuerit, per negligentiam euanescit.
Ponit Dominus in uerbis thematis duas uias et duos fines uiarum
Ponit autem Dominus in uerbis predictis duas uias et duos fines uiarum. Prima est uia superbie, que est lata et spatiosa et ducit ad perditionem. Secunda est uia humilitatis, que est arcta et angusta et ducit ad saluationem.
I : uia superbie ; existunt tres species superbie :
Superbia autem est quoddam triuium, eo quod habet tres uias, id est tres species superbie. Prima est superbia in affectu et ista ortum habuit in celo. Secunda est in intellectu, que ortum habuit in paradiso. Tertia est in actu et ista est sparsa per totum mundum.
I.A : superbia in affectu (affectus et intellectus, appetitus excellencie)
Prima igitur, scilicet superbia, est in affectu, que consistit in appetitu excellentie : et istam habuit Lucifer in celo, qui uoluit dominari et usque ad celum exaltari : In celum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, etc. (Isai. 14, 13). Et, quia superbia est nature celestis ex eo quod in celo orta fuit, ideo sepe uiros spirituales et celestes inuadit, sicut inuasit apostolos : Intrauit autem cogitatio in eos, quis eorum esset maior (Luc. 9, 46). Accesserunt ad Iesum Iacobus et Ioannes et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua (Marc. 10, 37).
I.B : superbia in intellectu (appetitus scientie, scientia, sapientia)
Secunda superbia est in intellectu, que consistit in appetitu uane et mundane scientie, et ista ortum habuit in paradiso, quando primi parentes uoluerunt habere scientiam Dei : Eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. 3, 5). Ista superbia multos inuadit, quia multi sunt in suo sensu sapientes. Ideo dicitur : Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo uerbo dominari permittas (Tob. 4, 14). Ue qui sapientes estis in oculis uestris et coram uobismetipsis prudentes (Isai. 5, 21). Tales non appetunt sapientiam Dei, sed mundi : Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Prudentia carnis mors est (Rom. 8, 6).
I.C : superbia in actu (iniuria)
Tertia superbia est in actu, que consistit in irrogatione iniurie, et ista sparsa est in toto mundo, quia mali et potentes bonos opprimunt et persequuntur : Opprimanus pauperem iustum et non parcamus uidue, nec ueterani reuereamur canos multi temporis. Sit autem fortitudo nostra lex iustitie (Sap. 2, 10). Impius preualet aduersus iustum. Quare respicis super iniqua agentes et taces deuorante impio iustiorem se, et facies homines quasi pisces maris (Habac. 1, 4 et 13-14)? Sed nunc uideamus ad quos fines uie iste perducunt.
I.A : superbia in affectu
II.A : ad profunditatem infimam
Prima est uia superbie, que perducit ad profunditatem infimam, unde dictum fuit Lucifero dicenti In celum ascendam , etc. : Uerumtamen ad infernum detraheris in profundum laci. (Isai. 14, 13-15). Legitur quod quidam dixit Alexandro superbo : Quamuis leo sit rex animalium, tamen fit sepe cibus formicarum ; et arbor procera cito eradicatur a uiolentia uentorum. Sic et tu, quamuis sis rex hominum, tamen cito eris cibus uermium ; quamuis sis altus, tamen cito eris depressus.
I.B : superbia in intellectu
II.B : ad eternam ignorantiam
Secunda superbia ducit ad eternam ignorantiam. Legitur quod Aristoteles post mortem suam cuidam discipulo suo apparuit, dicens se totam scientiam suam amisisse nec aliquid scire, nisi penam suam. Nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos (Eccle. 9, 10).
I.C : superbia in actu (pena infernalis, persecutiones)
II.C : ad infernalem cruciationem (pena infernalis, persecutiones)
Tertia superbia perducit ad infernalem cruciationem. Mali enim persequuntur bonos in persona, aliquando usque ad sanguinem persequendo ; aliquando in terrena substantia, bonis omnibus spoliando ; aliquando in fama, falsa crimina imponendo. Sed illi qui in persona usque ad sanguinem alios persecuti sunt sanguine ire Dei inebriabuntur : Sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt : et sanguinem dedisti eis bibere, digni enim sunt (Apoc. 16, 6). Hic bibet de uino ire Dei (Apoc. 14, 10). Legitur quod Thamaris regina caput Cyri regis in utrem sanguine plenum misit, dicens : Satiare sanguine quem sitisti. Illi qui persequuntur alios in terrena substantia in uentre scindentur et in auro liquefacto concremabuntur : Diuitias quas deuorauit euomet et de uentre illius extrahet eas Deus (Iob. 20, 15). Legitur quod Nero imperator, qui fuit alienarum rerum raptor, uisus est apud inferos balneare se in auro liquefacto, et, cum uidisset cuneos aduocatorum, dixit eis : Uenite ad me, uenale genus hominum, et mecum balneamini, quia uobis optimam partem reseruaui. Ille qui persequitur alios in fama, falsa crimina imponendo, omnia sua crimina in collo suo imponentur et ab omnibus cognoscentur : Uigilauit iugum iniquitatum mearum, et in manu Domini conuolute sunt et imposite collo meo (Thren. 1, 14). Reuelabo pudenda tua in facie tua et ostendam cunctis gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam (Naum 3, 5).
II : iste uie ducunt : (humilitas, gratia)
III : uia humilitatis. Per istam uiam : iuit Christus; iuit beata Uirgo; iuerunt omnes sancti tam maiores quam minores (humilitas, gratia)
Secunda uia est humilitas et per istam uiam iuit Christus : Humiliauit semetipsum, factus obediens usque, etc. (Phil. 2, 8) ; iuit beata Uirgo : Respexit humilitatem ancille (Luc. 1, 48) ; iuerunt omnes sancti, tam maiores quam minores : Omnis mons et collis humiliabitur (Isai. 40, 4). Finis autem uie humilitas est, quia ducit ad gratiam in presenti : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Iac. 4, 6) ; et ducit ad gloriam in futuro : Qui humiliatus fuerit erit in gloria (Iob. 22, 29).
IV : uia humilitatis ducit : (gratia)
Ipsa quidem humilitas meretur gratie impletionem, implete augmentationem, augmentate conseruationem, conseruate glorificationem.
IV.A : gratie impletionem
Primo namque, meretur gratie impletionem : Qui emittis fontes in conuallibus, id est gratiam suam prestat humilibus, inter medium montium pertransibunt aque (Psal. 103, 10). Duo montes sunt due species superbie, quarum una nascitur ex re temporali, alia ex re spirituali. Inter istos duos montes, est uallis humilitatis non declinans ad aliquam speciem superbie ; et in isto medio pertransibunt aque gratiarum.
IV.B : gratie implete augmentationem; hoc ostenditur per tria exempla
Secundo, humilitas meretur gratie implete augmentationem et hoc potest ostendi per tria exempla.
IV.B.1 : exemplum pupille
Primo, per exemplum pupille, quia, secundum Gregorium, quanto pupilla est nigrior et minor, tanto est lucidior : sic et homo, quanto est despectior coram se ipso tanto est maior coram deo : Nigra sum, scilicet reputatione mei, et ideo formosa in conspectu Dei (Cant. 1, 4).
IV.B.2 : exemplum candele
Secundo, per exemplum candele que, quanto plus inclinatur, tanto magis accenditur : sic et homo, quanto plus coram Deo inclinat se per humiliationem, tanto plus inflammatur in Dei charitate.
IV.B.3 : exemplum aque
Tertio, per exemplum aque que, quanto plus descendit, tanto magis ascendit. Augustinus : Descendite ut ascendatis ad Deum ; cecidistis enim, ascendendo contra eum . Sic et homo, quanto plus descendit per humilitatem, tanto plus ascendit per gratiam.
IV.C : gratie augmentate conseruationem; hoc ostenditur per tria exempla
Tertio, humilitas meretur gratie augmentatae conseruationem et hoc ostenditur per tria exempla.
IV.C.1 : exemplum cineris
Primo, per exemplum cineris : sicut enim cinis ignem conseruat, sic humilitas conseruat gratiam spiritualem. Taliter conseruanda docetur : Quid superbis terra et cinis (Eccli. 10, 9) ? Taliter conseruabat qui dicebat : Loquar ad Dominum meum, cum sim puluis et cinis (Gen. 18, 27) ?
IV.C.2 : exemplum arboris
Secundo, per exemplum arboris : rami enim arboris qui sunt in imo positi sunt securi, sed qui sunt in alto sepe franguntur a uiolentia uenti. Ideo Lucifer corruit quia in imo stare noluit.
IV.C.3 : exemplum pulueris
Tertio per exemplum pulueris : uirtutes enim sine humilitate sunt sicut puluis ; sed cum humilitate, sunt sicut terra firma et solida. Gregorius : Qui sine humilitate uirtutes congregat est quasi qui puluerem ante uentum portat.
IV.D : gratie conseruate glorificationem; hoc ostenditur per tria exempla
Quarto, humilitas meretur gratie augmentate glorificationem et hoc ostenditur per tria exempla.
IV.D.1 : exemplum turris
Primo, per exemplum turris, dicens : Cogitas magnam fabricam construere in altitudine, de fundamento cogita humilitatis. Qui enim uolet turrem construere per quam ascendat ad celi celsitudinem, ponat pro fundamento humilitatem. Illud fundamentum ponit apostolus, dicens : Dei edificatio estis ; ut sapiens architectus, fundamentum posui (I. Cor. 3, 9-10).
IV.D.2 : exemplum arboris
Secundo, per exemplum arboris, unde dicit : Arborem attendite ; figit radicem in humili, uerticem tendit ad celum, sine radice auras petit ; ruina est, non incrementum. Qui igitur figit in imo humilitatis facit fructum sursum celestis societatis : Quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda, mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum (IU. Reg. 19, 30).
IV.D.3 : exemplum etatis
Tertio, per exemplum etatis. Uis magnus esse, a minimo incipe. Homo enim prius est paruus et postmodum per etatem crescit et fit magnus. Ideo dicitur : Nonne cum paruulus esses in oculus tuis, caput factus es in tribubus Israel (I. Reg. 15, 17) ? Ideo dicitur : Aduocans Iesus paruulum, statuit eum in medio eorum et dixit : Quicumque humiliauerit se sicut paruulus iste, hic maior est in regno celorum (Matth. 18, 4).