Iacobus de Voragine,
Quadragesimale, sermo
27 (Schneyer : 222)">, Sigle de Schneyer : T20/3
<< | >> |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Liste des noms de personnes :
Thema (prelati, subditi, regula uite)
Super cathedram
Moysi
sederunt scribe et pharisei ; omnia ergo quecumque dixerint uobis seruate et facite (Matth. 23, 2-3).
In presenti uita Dominus uoluit quosdam oprelatos et quosdam subditos, et utrisque tres regulas dedit :
In presenti uita Dominus esse uoluit quosdam prelatos et quosdam subditos, et utrisque certas regulas dedit.
I : Prelatis (prelatus)
Prelatis namque dedit tres regulas.
Prima est ut subditos uerbis et exemplis instruant.
Secunda est quod sibi fortia et subditis leuiora imponant.
Tertia est quod de potestate sibi collata non glorientur nec superbiant.
Contra primam regulam faciunt uerbosi ; contra secundam, superstitiosi ; contra tertiam, ambitiosi prelati.
I.A : ut subditos uerbis et exemplis instruant; sed si sunt uerbosi (bona multa dicunt, sed nulla bona faciunt), subditi non deberent despicere uerba propter opera
Est igitur prima regula prelatorum ut subditos uerbis et exemplis instruant, sed contra hanc regulam faciunt prelati uerbosi qui bona multa dicunt, sed nulla bona faciunt, quos Dominus reprehendit, dicens : Super cathedram
Moysi
, etc.
Omnia ergo quecumque, etc.
Sequitur : Secundum opera eorum nolite facere (Ibidem) : dicunt enim et non faciunt.
Monet igitur subditos ut, quando sunt aliqui prelati qui habent bona uerba, sed mala opera, non despiciant uerba propter opera, sed relinquant uitam et accipiant doctrinam.
Et illud dicit Chrysostomus super
Mattheum triplici exemplo, dicens : Ecce uilis terra pretiosum aurum ducit.
Numquid propter uilem terram pretiosum aurum contemnitur ?
Aurum eligitur et terra relinquitur.
Sic et uos, doctrinam accipite et mores relinquite.
Secundum exemplum ponit, dicens : Apibus herbe non sunt necessarie, sed flores colligunt et herbas relinquunt.
Sic et uos, flores doctrine colligite et conuersationem relinquite.
Potest addi tertium exemplum quia spine lilia producunt et tamen homo lilia odorat et spinas uitat.
Sic etiam, quilibet debet uitare uitam spinosam prelati et accipere Dei doctrinam odoriferam.
I.A.1 : prelati immundi
Primum exemplum pertinet ad prelatum immundum, qui est sicut lutum habens aurum.
Est enim lutum propter immundam uitam, et ideo de plateis celestis Hierusalem expurgabitur et in cloacam infernalem proiicietur.
Ut lutum platearum delebo eos (Psal. 17, 43).
In isto luto aurum inuenitur quando doctrina sana ab eo profertur.
Uerba enim Dei dicuntur aurum, quia, sicut aurum est incorruptibile, sic uerba Dei conseruant hominem a putrefactione peccati.
In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. 118).
I.A.2 : prelati superbi
Secundum exemplum pertinet ad prelatum superbum.
Est enim sicut herba habens florem amenum.
Sicut enim herba uiret et cito arescit, sic superbus cito extollitur et subito deiicitur.
Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat ; uespere decidat, induret et arescat (Psal. 89, 6).
Per mane intelligitur iuuentus, siue sanitas, siue uita.
Per uespere, e conuerso, intelligi potest senectus, uel infirmitas, siue mors.
Et huic triplici statui respondent tria uerba que sequuntur, scilicet decidat, induret et arescat.
Est ergo sensus quod superbus uiget in mane sanitatis, sed decidit in lutum in uespere infirmitatis.
Floret in mane iuuentutis, sed induratur in uespere senectutis.
Uiret in mane presentis uite, sed arescit in uespere mortis.
Ista herba florem producit quando prelatus superbus uerba Dei proponit ; et dicuntur uerba Dei flos, quia, sicut flos producit fructum, sic uerba Dei faciunt hominem generare opus suum bonum :
Uoluntarie enim genuit nos uerbo ueritatis (Iac. 1, 18).
I.A.3 : prelati auari
Tertium exemplum pertinet ad prelatum auarum, quia est sicut spina habens lilia.
Diuitie enim spine uocantur, sicut habetur :
Quod autem in spinas cecidit hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus et diuitiis et uoluptatibus uite euntes suffocantur (Luc. 8, 14).
Tunc autem ista spina producit lilium quando prelatus auarus profert Dei uerbum.
Et dicitur uerbum Dei lilium, quia, sicut ad odorem lilii serpentes fugiunt et homines attrahuntur, sic homines serpentini uerbum Dei fastidiunt :
Omnem escam abominata est anima eorum (Psal. 106, 18).
Boni autem dulciter appetunt :
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua (Psal. 118) !
I.B : quod sibi fortia et subditis leuiora imponant; sed aliqui sunt superstitiosi, penitentias nimis graues imponunt, quod non debet fieri (penitentia, penitentie nimis fortes, allegatio, misericordia Dei)
Secunda regula prelatorum est ut sibi fortia et subditis leuiora imponant.
Contra istam regulam faciunt prelati superstitiosi, quos Dominus reprehendit, dicens :
Alligant onera grauia et importabilia et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea mouere (Matth. 23, 4).
Et istud est contra sacerdotes qui penitentias nimis graues imponunt, quod tamen non debet fieri tribus de causis, secundum Chrysostomum.
I.B.1 : propter maius periculum
Prima est propter maius periculum, quia sepe talis homo penitentiam sibi datam proiicit et tamquam desperatus ad peccata redit.
Et ponit exemplum, dicens : Si enim pondus super humeros adolescentis posueris quod non possit portare, necesse habet ut aut pondus reiiciat, aut sub pondere confringatur ; sic homini cui graue pondus penitentie ponis, necesse est ut aut penitentiam deiiciat, aut suscipiens dum ferre non potest scandalizetur et amplius peccet.
I.B.2 : propter uitandum Dei iudicium
Secunda ratio est propter uitandum Dei iudicium, unde subditur : Denique fiet ramus, modicam penitentiam imponentes.
Nonne melius est propter misericordiam dare rationem quam propter crudelitatem ?
Iudicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam (Iac. 2, 13).
Talis poterit dicere Deo : Domine, sicut feci aliis, facias mihi : aliis fui misericors et tu esto mihi misericors.
Istam allegationem facit propheta, dicens :
Non abscondi misericordiam tuam et ueritatem tuam a concilio multo.
Domine, ne longe facias miserationes tuas a me (Psal. 39, 11-12), ac si dicat : Sicut aliis misericordiam meam non abscondi, sic et tuam a me non abscondes.
I.B.3 : propter liberalem Dominum
Tertia ratio est propter liberalem Dominum.
Chrysostomus :
ubi paterfamilias largus est, dispensator non debet esse tenax.
Si Deus est benignus, ut quid sacerdos eius austerus ?
Deus quidem adeo largus est quod peccatum dimittit aliquando tribus syllabis, sicut patet quando
Dauid dixit :
Peccaui (II. Reg. 12, 13) ; aliquando cum paucis lachrymis, sicut patet in
Petro qui, egressus foras, fleuit amare ; aliquando cum solo proposito cordis, iuxta illud prophete :
Dixi, id est firmiter deliberaui : confitebor aduersus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. 31, 6).
I.C : quod de potestate sibi collata non glorientur nec superbiant; sed aliqui sunt ambitiosi. Uana gloria difficile uinci potest duplici de causa (uana gloria)
Tertia regula prelatorum est quod de sua potestate non superbiant.
Contra quam regulam faciunt prelati ambitiosi, quos Dominus reprehendit cum dixit :
Omnia uero opera sua faciunt ut uideantur ab hominibus ; dilatant enim phylacteria sua, etc. (Matth. 23, 5).
Illud uitium uane glorie I.C.1 : uana gloria non habet aliquod bonum per quod superetur (uirtus, psychomachia)
Prima causa est quia omnia uitia habent bona contraria per que uincuntur, sicut fornicatio uincitur per castitatem, superbia per humilitatem, iracundia per mansuetudinem.
Sola autem uana gloria non habet aliquod bonum per quod superetur.
I.C.2 : ex aliquo bono opere nascitur uana gloria, que ipsum opus inficit
Secunda causa est quam ibidem Chrysostomus assignat, quia ex omni re nascitur quod eam exterminet :
sicut ex ligno nascitur uermis qui ipsum corrodit, ex uestimento nascitur tinea que ipsum exterminat, ex oleribus nascitur aeruca que olera corrumpit, sic ex aliquo bono opere nascitur uana gloria que ipsum opus inficit.
Et, quoniam uana gloria de bono opere nascitur, ideo non exstinguitur per bonum, sed magis nutritur.
Postea subdit Chrysostomus : nullum ergo remedium potest esse contra uanam gloriam, nisi oratio sola ; et adhuc ipsa uanitatem habebit, nisi caute effusa fuerit.
I : Prelatis (subditi, audire, officium docendi)
II : Subditis (subditi, audire, officium docendi)
Secundo, Christus ponit in Euangelio regulas subditorum, que sunt tres.
I.A : ut subditos uerbis et exemplis instruant; sed si sunt uerbosi (bona multa dicunt, sed nulla bona faciunt), subditi non deberent despicere uerba propter opera
II.A : ut sibi non assumant officium docendi
Prima est ut sibi non assumant officium docendi, unde ait :
Uos autem nolite uocari rabbi, etc. (Matth. 23, 8).
Officium enim subditorum non est docere, sed audire.
Sicut enim in corpore aliud est officium oculi, aliud auris et aliud ceterorum membrorum, sic Ecclesia aliud habet officium ad prelatos, aliud ad subditos.
Prelatus enim ad instar oculi habet illuminare, subditus uero ad instar auris habet audire.
Sicut ergo confusio esset in corpore si omnia membra essent oculi, sic confusio esset in Ecclesia si omnes fideles uellent docere.
Si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore , non ideo non est de corpore.
Si totum corpus oculus, ubi auditus ?
Si totum auditus, ubi odoratus (I. Cor. 12, 16-17)?
I.B : quod sibi fortia et subditis leuiora imponant; sed aliqui sunt superstitiosi, penitentias nimis graues imponunt, quod non debet fieri (auis, colores)
II.B : ut non appetant esse filii terreni, sed filii Dei; sunt tria signa per que cognoscuntur filii Dei (auis, colores)
Secunda regula subditorum est ut non appetant esse filii terreni, sed filii Dei, et ideo subdit :
Patrem nolite uocare uobis super terram ; unus enim est pater uester qui in celis est.
Sunt enim tria signa per que cognoscuntur filii Dei et filii terreni.
I.B.1 : propter maius periculum (appetitus celestium)
II.B.1 : respiciunt ad celum (appetitus celestium)
Primum est quia filii Dei respiciunt ad celum, celestia desiderando, dicentes :
Pater noster qui es in celis (Matth. 6, 9) ; filii autem mundi respiciunt ad terram, terrena desiderando :
Ipsi de mundo sunt, et ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit (I Ioan. 4, 5).
Isto modo probat aquila pullos suos : nam illos quos uidet respicere ad celos tamquam proprios nutrit ; illos autem quos uidet ad terram respicere tamquam degeneres abiicit.
I.B.2 : propter uitandum Dei iudicium (albus, niger, color)
II.B.2 : sunt albi per puritatem (albus, niger, color)
Secundum signum est quia filii Dei sunt albi per puritatem ; filii autem terreni nigri sunt per impuritatem.
Dicit enim Glossa super illud :
Pullis coruorum inuocantibus eum (Psal. 146, 9), quod pulli coruorum, quamdiu habent pennas albas, pascuntur a Deo, sed, postquam incipiunt nigrescere, pascuntur a coruis.
Per quod datur intelligi quod Deus pascit illos tamquam filios qui sunt albi per munditiam, diabolus autem pascit illos qui sunt nigri per malitiam.
I.B.3 : propter liberalem Dominum (decalogus, honorare parentes)
II.B.3 : parentes suos honorant (decalogus, honorare parentes)
Tertium signum est quia filii Dei parentes suos honorant et nutriunt, filii autem terreni e conuerso eos despiciunt.
Legitur quod ciconie parentes suos, cum senuerint, in nido collocant et usque ad mortem eos ibi nutriunt, filii autem uiperarum uentrem matris lacerant et occidunt.
Illi ergo sunt filii Dei qui parentes honorant et fouent :
Qui timet Dominum honorat parentes (Eccli. 3, 8).
Illi autem qui eos despiciunt non sunt filii Dei, sed uipere et ideo maledicti : est
maledictus a Deo, qui exasperat matrem (Eccli. 3, 18).
I.C : quod de potestate sibi collata non glorientur nec superbiant; sed aliqui sunt ambitiosi. Uana gloria difficile uinci potest duplici de causa (grauitas corporis, anime sanctorum, humilitas, sancti in uita)
II.C : quod non debent exaltari, sed humiliari (grauitas corporis, anime sanctorum, humilitas, sancti in uita)
Tertia regula subditorum est quod non debent exaltari, sed humiliari, imo subditur :
Qui autem se exaltauerit humiliabitur, etc. (Matth. 23, 12).
Sunt enim quedam leuia et quedam grauia et quedam media.
Nam leuium est sursum eleuari et grauium est deiici