Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 26 (Schneyer : 221)">, Sigle de Schneyer : T20/2
<< >>

Feria II secunde hebdomade quadragesime, 2/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
crux |   Christus docens |   pietas filiorum erga parentes |   oratio pro mortuis |   uirtus |   articulus mortis |   clamor Christi |   Christus speculator |   tres inimici hominis |   oratio |   Christi fletus / lacrime |   sanguis Christi |   cor |   reclamatio auis |   sanguis Christi |   peccator |   cura anime |   tempus mortis |   angeli |   uita actiua |   prelatus |   uita contemplatiua  
Lister Distinctions (5) Lister Exempla (4) Lister Figurae (11) Lister Matière biblique (1)
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (1) Lister Noms de personnes (5)
Pas de noms de lieux
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)

Liste des exempla :
  • ThEMA Moeurs des oiseaux de chasse : ils reviennent à leur maître quand il leur montre un morceau de viande.
  • ThEMA Pour dompter le lion on bat un chien devant lui ; le chien est d'autant mieux dressé si l'on frappe un lion devant lui.
  • ThEMA Pour apprendre à parler aux oiseaux, les enfants leur font boire du vin.
  • ThEMA Quand les anciens retrouvaient une chose perdue, ils la suspendait à un pieu. Il en est de même pour les anges, actifs, les prélats, les contemplatifs qui furent perdus et retrouvés par le Christ qui les suspendit à la croix.

  • Thema (crux)
    Cum exaltaueritis filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum (Ioan. 8, 28).
    Quia homo in terra iacebat et sursum ascendere non poterat, ideo Christus ad terram uenit ut ascensum homini prepararet et ad celum per eum ascendere posset. Si igitur Christus in celo semper mansisset, nimis fuisset in loco alto nec homo ad ipsum se erigere potuisset. Si uero in terra stetisset, nimis fuisset in loco depresso. Ideo Christus uoluit pati in loco medio, id est in aere, ut homo ad ipsum posset ad celum ascendere. Et hoc est quod dicit : Exaltate filium hominis, scilicet in aere ipsum crucifigendo, tunc cognoscetis quia ego sum, scilicet mediator, uos Deo reconciliando.
    Christus in cruce uoluit exaltari
    Notandum autem est quod Christus in cruce uoluit exaltari, tamquam in cathedram unde nos doceret ; tamquam in speculam unde nos ab hostibus conseruaret ; tamquam in spectaculum unde nos reuocaret ; tamquam in paxillum unde perditos recuperaret.
    I : tanquam in cathedram, unde nos doceret quattuor lectiones (Christus docens, pietas filiorum erga parentes, oratio pro mortuis, uirtus, articulus mortis)
    Primo igitur, exaltari uoluit in cruce, tamquam in cathedram unde nos doceret : Augustinus super Ioannem : Lignum illud in quo fixa erant membra morientis, et cathedra fuit magistri docentis. Docuit autem Christus de cathedra crucis quattuor lectiones.
    I.A : magne pietatis
    Prima fuit lectio magne pietatis, quando scilicet matrem Ioanni commendauit, dicens : Ecce mater tua (Ioan. 19, 27). Per quod datur intelligi quod filii tante debent esse pietatis ad parentes quod non tantum in uita debent eis curam agere, sed etiam, quando moriuntur, debent pro eis orare.
    I.B : charitatis
    Secunda lectio est charitatis, quando dixit : Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. 23, 34). Ecce quanta charitas, quia illi eum occidebant et ipse pro ipsis orabat !
    I.C : magne compassionis
    Tertia lectio est magne compassionis, quando dixit : Deus meus, ut quid dereliquisti me (Matth. 27, 46)? Ecce quanta compassio, quia dereliquerant eum noti et proximi seu propinqui ! Dereliquerant eum discipuli ; derelictus uidebatur a patre ; mater eum non dereliquerat, que iuxta crucem semper stabat.
    I.D : magne deuotionis (cura anime, tempus mortis)
    Quarta lectio fuit magne deuotionis, quando dixit : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. 23, 46). Ecce quanta deuotio, quoniam totus uulneratus erat ! Inter uulnera sue anime memor erat ! Per quod datur intelligi quod in articulo mortis existens omnia alia debet mittere et curam sue anime debet habere.
    I : tanquam in cathedram, unde nos doceret quattuor lectiones (clamor Christi, Christus speculator, tres inimici hominis, oratio, Christi fletus / lacrime, sanguis Christi, cor)
    II : tanquam in speculam, unde nos ab hostibus conseruaret (clamor Christi, Christus speculator, tres inimici hominis, oratio, Christi fletus / lacrime, sanguis Christi, cor)
    Secundo, Christus in cruce exaltari uoluit, tamquam in speculam unde possit nos ab hostibus conseruare. Solent homines speculam erigere et homines speculatores ibi ponere, ut uiatoribus ibi clament, ut ab hostibus se obseruent. Ambulantibus uero per uiam mundi, multa pericula imminent tam a mundo qui uult frangere per impatientiam, quam a carne que uult allicere per concupiscentiam, quam etiam a diabolo qui uult decipere per astutiam. Ideo Christus in speculam crucis ascendit et clamat ne dimittamus nos a mundo frangi, nec a carne allici, nec a diabolo decipi. Clamauit autem multipliciter in cruce. Primo, orationibus deuotis. Secundo, lachrymis amaris. De his duobus habetur : Qui in diebus carnis sue preces supplicationesque ad eum qui possit illum saluum facere a morte, cum clamore ualido et lachrymis offerens, etc. (Hebr. 5, 7). Tertio, clamauit sanguine, etc : Accessistis ad sanguinis aspersionem, melius loquentem quam Abel (Hebr. 12, 24). Quarto, clamauit corde. Nam ipsum cor homini manifestauit quando latus suum aperiri uoluit et talis apertio fuit maxima amoris clamatio.
    II : tanquam in speculam, unde nos ab hostibus conseruaret (reclamatio auis, sanguis Christi, peccator)
    III : tanquam ad spectaculum, unde nos reuocaret; triplici de causa homines ad Deum non redeunt (reclamatio auis, sanguis Christi, peccator)
    Tertio, ascendit in crucem, tamquam ad spectaculum unde nos reuocaret.
      EXEMPLUM : Moeurs des oiseaux de chasse : ils reviennent à leur maître quand il leur montre un morceau de viande. ( ==> fiche ThEMA )
    Qando enim aues ad dominos suos redire nolunt, solent aliqui ad spectaculum ascendere et, ostenso aliquo frusto carnis, assibilare et sic eas reuocare non cessant.
    Homo auis contumax a Deo auolauerat. Ephraim quasi auis auolauit (Osee. 9, 11). Ideo Christus, crucis spectaculum ascendens, totum corpus suum cruentauit, ut ad se fugitiuos homines reuocaret. Sed notandum quod triplici de causa aues ad dominos suos redire nolunt : aut quando sunt nimis replete, aut quando in deuoratione prede sunt occupate, aut quando non sunt bene domestice. Ista triplici de causa, homines ad Deum non redeunt, sed potius fugiunt.
    III.A : quando diuitiis sunt repleti nimis
    Primo, quando diuitiis sunt repleti nimis : Incrassatus est dilectus et recalcitrauit : incrassatus, impinguatus dereliquit factorem suum et recessit a Deo salutari suo (Deut. 32, 15).
    III.B : quando spurcitiis peccatorum sunt dediti
    Secundo, quando spurcitiis peccatorum sunt dediti. Tales similes sunt coruo quem Noe de arca emisit, qui deuorationi cadauerum se dedit et ideo ad arcam non rediit.
    III.C : quando non sunt bene domestici
    Tertio, quando non sunt bene domestici. Dicitur de leone quod, quando coram leone flagellatur canis, leo domesticatur. Multo autem fortius domesticatur canis, si ante ipsum flagellaretur leo. Pueri etiam uolentes domesticare aues et ad loquendum docere dant eis uinum bibere. Nullum est animal ita siluestre quod ex beneficiis non efficiatur mansuetum et lene. Et tamen multi sunt ita siluestres quod domesticari non possunt : nec ex flagellatione leonis, id est Christi ; nec ex potu sui sanguinis ; nec ex collatis beneficiis.
    IV : tanquam in paxillum, unde perditos recuperaret
    Quarto, ascendit in crucem, tamquam in paxillum, ut inde perditos recuperaret. Consuetudo fuit antiquis quod res perdite, quando inueniebantur, in paxillo suspendebantur.
    IV.A : angelos (angeli)
    Olim, perditi erant angeli quantum ad sui numeri diminutionem.
    IV.B : actiuos (uita actiua)
    Erant perditi actiui, quia non poterant facere aliqua meritoria opera.
    IV.C : prelatos (prelatus)
    Erant perditi prelati, quia non poterant subditos instruere per aliquam salutiferam exhortationem.
    IV.D : contemplatiuos (uita contemplatiua)
    Erant perditi contemplatiui, quia non poterant Deo uacare per aliquam dulcem inspirationem. Sed ista omnia et que erant perdita per Christum sunt inuenta et in paxillo crucis suspensa. Et hoc est quod dicitur : Figam illum paxillum in loco fideli, etc. et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius. Uasorum diuersa genera. Omne uas paruulum, a uasis creaturarum usque ad omne uas musicorum (Isai. 22, 23-24). Et hoc quod dicitur, suspendent super illum omnem gloriam patris eius, refertur ad angelos qui sunt gloria domus Dei. Hoc quod dicitur, omne uas paruulum, refertur ad subditos et actiuos. Hoc quod dicitur, a uasis creaturarum, refertur ad prelatos qui uino sacre Scripture alios habent imbuere. Hoc quod dicitur, usque ad omne uas musicorum, refertur ad contemplatiuos qui habent in cordibus suis decantare Domino.