Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 25 (Schneyer : 220)">, Sigle de Schneyer : T20/2
<< >>

Feria II secunde hebdomade quadragesime, 1/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
Christi due nature |   Iudei |   Iudei |   peccatores |   Christi due nature |   anima rationalis |   redemptio |   stabilitas Christi |   mutabilitas creature |   eternitas |   securus |   sanctitas |   Passio Christi |   purgatio elementorum |   effusio sanguinis Christi |   idolatria |   sacrificia |   tria uitia |   locus supremus celi |   purgatorium |   infernus |   mors peccatoris  
Lister Distinctions (4) Pas d'exemplum Lister Figurae (5) Pas de matière biblique
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (3) Pas de noms de personnes
Lister Noms de lieux (1)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)

Liste des distinctions :
  • Christus : Christus in quantum filius Dei tres habere dicit : celestem originem ; essentiam inuariabilem ; eternitatem stabilem.
  • Creatura : Creatura est mutabilis ex parte : principii ; medii ; finis.
  • Christus : Christus in quantum filius hominis tria de eo dicuntur : quod fuit ualde securus ; ualde sanctus ; ad patiendum ualde spontaneus.
  • Mors : Alius est mori : pro peccato ; in peccato.

  • Thema (Christi due nature, Iudei)
    Ego uado, et queretis me et in peccato uestro moriemini (Ioan. 8, 21).
    In isto Euangelio Dominus ponit quedam uerba que pertinent ad ipsum et ad Iudeos
    I In isto Euangelio, Dominus ponit quedam uerba que pertinent ad ipsum, in quantum est filius Dei ; quedam que pertinent ad ipsum, in quantum est filius hominis ; et quedam que pertinent ad Iudeos, per quos peccatores intelliguntur.
      DISTINCTIO - Christus : Christus in quantum filius Dei tres habere dicit : celestem originem ; essentiam inuariabilem ; eternitatem stabilem.

    I : ad ipsum in quantum est Filius Dei; in quantum Christus est Filius Dei, tria se habere dicit
    In quantum ergo Christus est filius Dei, tria se habere dicit, scilicet celestem originem, essentiam inuariabilem et eternitatem stabilem.
    I.A : celestem originem : deitatem (quoddam supremum), humanitatem (quoddam infimum), animam rationabilem (quoddam medium) (Christi due nature, anima rationalis, redemptio)
  • celestem originem
  • Primo igitur, habet celestem originem, quod ostendit cum dicit : Ego de supernis sum. Habet quidem Christus quoddam supremum, scilicet deitatem ; quoddam infimum, scilicet humanitatem, quantum ad carnem ; et quoddam medium, scilicet animam rationabilem. Homo enim erat famelicus, captiuus et a Dei uisione exclusus. Quia igitur homo erat famelicus, ideo Christus dedit sibi suum infimum, scilicet suam carnem, in refectione. Caro mea uere est cibus et sanguis meus uere est potus (Ioan. 6, 56). Quia uero erat captiuus, dedit ei suum medium, id est animam, in redemptionem. Animam meam pono pro ouibus meis (Ioan. 10, 15). Quia autem erat a Dei uisione exclusus, dedit ei suum supremum, id est diuinitatem, in fruitionem. Hec est uita eterna, ut cognoscant te solum uerum Deum (Ioan. 17, 3).
    I.B : essentiam inuariabilem; omnis creatura autem mutabilis est ex parte principii, medii, finis (stabilitas Christi, mutabilitas creature)
  • essentiam inuariabilem
  • Secundo, habet Christus essentiam inuariabilem, ideo subditur : Si enim non credideritis quia ego sum. Non dicit quia ego fui uel ero, sed ego sum, ut ostendat suam inuariabilem essentiam. Ego sum, qui sum (Exod. 3, 14). Apud quem non est transmutatio nec uicissitudinis obumbratio (Iac. 1, 17). Omnis enim creatura mutabilis est ex parte principii, quia de nihilo facta est ; et ex parte medii, quia multiplici uanitati subiecta est ; et ex parte finis, quia in terram omnia redigentur. Cuncta subiacent uanitati quoad medium ; de terra facta sunt omnia quoad principium, et in terram pariter reuertuntur (Eccle. 3, 19-20) quoad finem ultimum. In Deo autem nulla est mutatio, sed ipse manens immobilis omnia mouet. Boetius : Stabilis ipse manens, dat cuncta moueri.
    I.C : eternitatem stabilem; habet cum Patre coeternitatem et equalitatem (eternitas)
  • eternitatem stabilem
  • Tertio, habet eternitatem stabilem, ideo dicit : Ego principium, qui et loquar uobis (Ioan. 4, 26). In hoc autem quod uocat se principium, ostendit quod habet cum patre coeternitatem et equalitatem. Eternitatem autem ostendit Augustinus duplici exemplo : primo, exemplo ignis, dicens : Da mihi ignem sine splendore et credam patrem sine filio esse ; secundo, exemplo imaginis et uirgulti, dicens : Ponamus aliquid natum super aquam, ut uirgultum aut herbam ; nonne cum imagine sua nascuntur ? Equalitatem autem eius cum patre ostendit Gregorius duplici ratione, dicens : Quid mirum, si equalis est patri qui prior est matre ? Christum quoque Dei uirtutem et Dei sapientiam esse, apostolo attestante, dicimus ; quis autem homo equanimiter ferret si quis ei diceret : Magnus quidem es, sapientia tua minor est te ?

    I : ad ipsum in quantum est Filius Dei; in quantum Christus est Filius Dei, tria se habere dicit
    II : ad ipsum in quantum est Filius hominis, tria de eo dicuntur
    Secundo, in quantum fuit filius hominis, tria de eo dicuntur, scilicet quod fuit ualde securus, ualde sanctus et ad patiendum ualde spontaneus.
    I.A : celestem originem : deitatem (quoddam supremum), humanitatem (quoddam infimum), animam rationabilem (quoddam medium) (securus)
    II.A : fuit ualde securus : in uita, in morte et post mortem (securus)
    Primo quidem, fuit ualde securus, quod notatur cum dicitur : Qui me misit mecum est, et non reliquit me solum (Ioan. 8, 29). Homo enim in nullo statu est securus, nec in uita, nec in morte, nec post mortem. Nam in uita potest cadere : Qui stat uideat ne cadat (I. Cor. 10, 12). In morte, diabolus nititur ipsum decipere. Dictum fuit serpenti : Tu insidiaberis calcaneo illius (Gen. 3, 15). Post mortem, diabolus conatur laqueos apponere : In uia hac qua ambulabam, absconderunt superbi laqueum mihi (Psal. 141, 4). Christus autem fuit ualde securus, quia pater eum numquam reliquit, sed semper secum fuit in uita et morte et post mortem. Nam secum fuit in uita, omnia opera faciendo : Pater autem in me manens, ipse facit opera (Ioan. 14, 10). Item, si non facio opera patris mei, nolite mihi credere ; si autem facio et si non uultis mihi credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis, quia ego in patre et pater in me est (Ioan. 10, 37-38). Fuit secum in morte, demones et omnes hostes debellando. Dominus mecum est tamquam bellator fortis : idcirco, qui persequuntur me cadent et infirmi erunt (Ier. 20, 11). Fuit secum post mortem, ipsum resuscitando : Non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem (Psal. 15, 10).
    I.B : essentiam inuariabilem; omnis creatura autem mutabilis est ex parte principii, medii, finis (sanctitas)
    II.B : fuit ualde sanctus (sanctitas)
    Secundo, Christus fuit ualde sanctus, cum uoluntatem Dei semper fecit, quod notatur cum dicitur : Quia que placita sunt ei, facio semper (Ioan. 8, 29). Nemo enim est qui, et si aliquando beneplacita Dei faciat, qui semper faciat. Nemo est qui aliquando non omittat aliqua, uel qui aliquando aliqua negligenter non faciat, uel qui aliquando uenialia non committat. Christus nihil umquam omisit : Quid est quod debui facere uinee mee et non feci (Isai. 5, 4) ? Nihil umquam negligenter, sed sollicite fecit : Exultauit ut gygas ad currendam uiam (Psal. 18, 6). Nullum etiam peccatum commisit : Qui peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius (I. Pet. 2, 22).
    I.C : eternitatem stabilem; habet cum Patre coeternitatem et equalitatem (Passio Christi, purgatio elementorum, effusio sanguinis Christi, idolatria, sacrificia)
    II.C : fuit ad patiendum ualde spontaneus (Passio Christi, purgatio elementorum, effusio sanguinis Christi, idolatria, sacrificia)
    Tertio, Christus fuit uoluntarie passus, quod notatur per hoc quod in suis persecutoribus passionem suam manifestabat, dicens : Cum exaltaueritis filium hominis , etc. Uocat autem exaltationem suam passionem, eo quod Christus non sub tecto uoluit pati, sed in aere uoluit eleuari. Patiebatur enim non tantum ut homines redimeret, sed etiam ut elementa purgaret. Infecta quidem fuerat terra ex innocentis sanguinis effusione ; infecta fuerat aqua ex hostiarum idololatrarum oblatione ; infectus fuerat aer ex immolatorum thurificatione ; infectus ignis ex sacrificiorum concrematione ; sed Christus mundauit terram quando triginta tribus annis super eam ambulauit ; mundauit aquam quando in flumine Iordanis baptizari uoluit ; mundauit aerem quando in aere crucifixus fuit ; mundauit ignem quando Spiritus Sanctus in specie ignis descendit.
    II : ad ipsum in quantum est Filius hominis, tria de eo dicuntur (Iudei, peccatores)
    III : ad Iudeos, per quos peccatores intelliguntur; de istis Christus dixit tria : (Iudei, peccatores)
    Tertio, Christus dixit quedam que spectant ad Iudeos, per quos intelliguntur peccatores. De quibus tria dixit.
    II.A : fuit ualde securus : in uita, in morte et post mortem (tria uitia)
    III.A : habent uiam contrariam uite Christi, i.e. uiam superbi, auari et immundi (tria uitia)
    Primo, quod habent uiam contrariam uie Christi, cum dicit : Quo ego uado, uos non potestis uenire. Christus enim ibat per uiam humilitatis et ipsi erant superbi ; per uiam paupertatis et ipsi erant auari ; per uiam puritatis et ipsi erant immundi. Sicut exaltantur celi a terra, sic exaltate sunt uie mee a uiis uestris et cogitationes mee a cogitationibus uestris (Isai. 55, 9).
    II.B : fuit ualde sanctus (locus supremus celi, purgatorium, infernus)
    III.B : habituri sunt regionem infimam (= infernum) (locus supremus celi, purgatorium, infernus)
    Secundo, dixit quod habituri sunt regionem infimam, cum ait : Uos de deorsum estis. Est enim post hanc uitam quidam locus supremus, scilicet celum, ad quem ituri sunt uiri perfecti ; quidam medius, scilicet purgatorium, ad quem ituri sunt uiri imperfecti qui secum portauerunt lignum, fenum et stipulam ; quidam est locus infimus, scilicet infernus, ad quem ituri sunt peccatores et mali de quibus dicitur hic : Uos de deorsum estis, etc. De hoc triplici loco dicitur : Calix in manu Domini, uini meri plenus mixto, et inclinauit ex hoc in hoc ; uerumtamen fex eius non est exinanita, bibent omnes peccatores terre (Psal. 74, 9). Calix plenus uino mero est regio beatorum ubi pura gloria percipietur. Calix plenus uino mixto est regio purgandorum ubi post admixtionem pene dabitur gloria. Calix plenus fece est regio damnandorum ubi ira Dei usque ad feces bibetur, iuxta illud : Bibisti de manu calicem ire eius et potasti usque ad feces (Isai. 51, 17).
    II.C : fuit ad patiendum ualde spontaneus (mors peccatoris)
    III.C : habent mortem periculosam (mors peccatoris)
    Tertio, Christus dixit de malis quod habent mortem periculosam, cum ait : Moriemini in peccato uestro. Circa quod, sciendum quod aliud est mori pro peccato, aliud mori peccato , aliud mori in peccato. Pro peccato autem non est mortuus nisi unus, scilicet Christus, qui pro peccatis nostris mortuus est, Christus pro peccatis nostris mortuus est , iustus pro iniustis (I. Pet. 3, 18). Peccato autem moriuntur uiri sancti : Peccatis mortui, iustitie uiuamus (I. Pet. 2, 24). In peccato autem moriuntur scelerati de quibus dicitur hic : Moriemini in peccato uestro .