Iacobus de Voragine,
Quadragesimale, sermo
24 (Schneyer : 219)">, Sigle de Schneyer : T20
<< | >> |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Liste des noms de personnes :
Thema (mulier, misericordia Dei)
Ecce mulier Chananea a finibus illis egressa clamabat, dicens ei : Miserere mei, Domine fili
Dauid
(Matth. XU, 21-22).
Si aliquibus uiris in exemplum proponerentur qui precesserunt, forsitan se excusarent et dicerent : Non possumus sanctos imitari, qui tot donis Spiritus Sancti preuenti fuerunt.
Rursus, si proponerentur feminis in exemplum aliqui uiri fortiter Deo seruientes, se excusarent et dicerent : Nos cum simus fragiles, uiros non possumus imitari.
Ablata est enim excusatio in ista muliere Chananea, tam uiris quam feminis.
Si ergo non potes, tu uir, imitari sanctos, uel, tu femina, non potes imitari uiros, saltem uterque imitemini hanc mulierem que tante fidei et orationis existit apud Deum.
In presenti Euangelio de quattuor personis fit mentio: (mulier)
In presenti Euangelio de quattuor personis fit mentio, scilicet de Christo, de muliere Chananea, de filia a demonio male uexata et de discipulis pro ea orantibus.
In Christo autem commendatur magna miseratio, in muliere instans postulatio, in filia a demonio mala uexatio, in discipulis magna compassio.
I : de Christo = magna miseratio (unctio Spiritus sancti, incarnatio, Spiritus sanctus, angelus, mors)
Commendatur igitur in Christo magna miseratio.
I.A : Deus incarnatus factus est magis misericors
Ideo mulier, quamuis sciret Christum habere omnipotentiam per quam filiam suam sanare posset, habere sapientiam per quam sanare sciret, non petit potentiam, non sapientiam, sed tantum misericordiam eius, dicens : Miserere mei domine
I.B : Quattuor dura facta sunt flexibilia
Olim erant quattuor dura et inflexibilia, scilicet celum quod nullum hominem uoluit recipere, angelus qui nullius animam uolebat ad celum portare, Deus qui humanum genus sibi nolebat reconciliare et mors que bonos et malos ad infernum festinabat deducere.
Sed in Christi incarnatione, in tanta abundantia effusa est unctio Spiritus Sancti quod ista quattuor dura facta sunt flexibilia.
Siquidem celum est unctum et sic factum est flexibile quod omnes penitentes suscipit.
Angelus etiam unctus est et sic factus est mansuetus ut animas omnium sanctorum uirorum ac sanctarum mulierum deducat.
Deus autem pater est unctus et factus est in tantum ad misericordiam flexibilis quod peccatorem penitentem ad misericordiam recipit.
Mors est uncta et facta est mansueta, ita quod modo a sanctis desideratur et nulli sancto uiro de cetero dominatur.
I : de Christo = magna miseratio (oratio)
II : de muliere Chananea = instans postulatio; ista mulier petiit (oratio)
Secundo, ponitur persona mulieris Chananee in qua fuit instans petitio : petiit enim utiliter, humiliter, feruenter et sapienter.
I.A : Deus incarnatus factus est magis misericors (fletus / lacrime, obsessio diabolica, educatio filiorum)
II.A : utiliter (fletus / lacrime, obsessio diabolica, educatio filiorum)
Utiliter quidem petiit, petendo scilicet illud quod erat sibi utile et Deo acceptum.
Non enim petiit diuitias, licet omnibus bonis esset a Iudeis expoliata ; non etiam petiit uindictam, licet de terra sua esset expulsa ; non petiit libertatem, licet cum ceteris Chananeis in seruitutem esset a Iudeis subiugata ; sed petiit demonis expulsionem a quo filia sua tenebatur obsessa.
Sed multe sunt matres que plus curant filiis suis congregare diuitias quam demonis expulsionem.
Tales multum flebunt quando filios suos ad infernale patibulum duci uidebunt, et dici poterit eis :
Filie
Hierusalem
, nolite flere super me, sed super uos ipsas flete et super filios uestros (Luc. XXIII, 28).
Flebunt quidem super Christum ut inducant eum ad compassionem.
Flebunt super ipsas, quia non adhibuerunt circa filios suos debitam correctionem.
Flebunt super filios quos uidebunt traditos ad eternam damnationem.
Sed primas lachrymas Dominus remouet, ne scilicet super eum plorent, quia non possent eum ad misericordiam inclinare.
Alias duas concedit eis, quod scilicet plorent super se et super filios suos, ac si dicat Dominus : Nolite flere super me, quia numquam me ad misericordiam inclinabitis, sed flete super uos, quia filios uestros non correxistis, et super filios uestros quos in perpetuo tormento uidetis.
I.B : Quattuor dura facta sunt flexibilia (humilitas)
II.B : humiliter; humilitas orationi coniuncta tria bona facit: (humilitas)
Secundo, petiit humiliter et in tantum humiliauit se quod canem siue catulam se appellauit.
Respexit in orationem humilium (Psal. 101, 18).
Humilitas enim orationi coniuncta tria bona facit.
Unum est quia ipsam in celum deducit.
Secundum est quia usque ad Deum appropinquare facit ; immo non consolatur donec Deo appropinquat.
Tertium est quia, nisi Deus concedat illud quod petiit, non recedit.
Ista tria tanguntur.
Oratio humiliantis se nubes penetrat, ecce primum ; et donec appropinquat, non consolatur, ecce secundum ; et non discedit donec respiciat altissimus (Eccli. 35, 21), ecce tertium.
II.C : feruenter; clamauit maxime corde, alii clamant (clamor)
Tertio, petiit feruenter, quod notatur in clamore.
Non enim clamabat tantum ore, sed maxime corde, iuxta illud :
Clamaui in toto corde meo ; exaudi me, Domine (Psal. 118, 145).
Et bene dixit in toto corde meo.
Cum enim in corde sint duo, scilicet intellectus et affectus, illi clamant in toto corde qui in oratione sua attentionem suam habent et deuotionem, iuxta illud :
Orabo spiritu, orabo et mente (1. Cor. XIU, 15).
Alii clamant cum medio corde, qui scilicet habent attentionem et nullam sentiunt deuotionem.
Diuisum est cor eorum (Osee. 10).
Alii clamant cum nullo corde, qui scilicet nullam habent attentionem nec deuotionem.
Populus autem hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matth. 15, 8).
II.D : sapienter (sapientia, misericordia Christi, allegatio, humana conditio)
Quarto, petiit sapienter, quia sapienter sciuit allegare, dicens :
Nam et catelli edunt de micis
, etc.
Unde Christus respondit ei, ut dicitur Marci UII : Uade, exiit demonium a filia tua.
Allegauit et superius Christi misericordiam, cum dixit : Miserere mei, Domine fili
Dauid
; et suam miseriam, cum dixit : Filia mea, etc.
Ista duo multum inclinant Deum ad nos, sicut dicit propheta.
II.D.1 : inclinat Deum ad miserendum sua paterna misericordia
Primo enim inclinat ipsum ad miserendum sua paterna misericordia, ideo dicit :
Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se (Psal. 102, 13).
II.D.2 : inclinat Deum nostra miseria
Secundo, inclinat eum nostra miseria, ideo subdit : Quoniam ipse cognouit figmentum nostrum (ibidem), ubi ponit miseriam quam habet homo ex parte principii, quia est sicut figmentum de terra formatum, ideo dicit : Quoniam ipse cognouit figmentum nostrum.
Deinde ponit miseriam quam habet ex parte finis, ubi futurus est puluis et cinis, ideo subdit :
Recordatus est quod puluis sumus (Psal. 102, 14).
Tertio, ponit miseriam quam habet ex parte medii, id est uite, quia ad instar herbe uel floris, homo in uita modo florescit in iuuentute, modo arescit in senectute, modo marcescit et putrescit in morte.
Ideo subiungit :
Homo sicut fenum dies, etc. (ibidem).
II : de muliere Chananea = instans postulatio; ista mulier petiit (a demonio uexatio, peccator)
III : de filia a demonio male uexata (= peccator) = mala uexatio (a demonio uexatio, peccator)
Tertio, fit mentio de filia male a demonio uexata.
Per hoc signatur peccator qui aliquando a demonio uexatur male, aliquando peius, aliquando pessime.
II.A : utiliter
III.A : a demonio uexatur male inter prospera et aduersa
Male uexatur dum est inter prospera et aduersa ; nam inter prospera habet homo intemperantiam, inter aduersa habet impatientiam.
Dicit enim Augustinus quod homo aliquando est bonus inter II.B : humiliter; humilitas orationi coniuncta tria bona facit: (tria uitia)
III.B : a demonio uexatur peius inter peccata (tria uitia)
Peius autem uexatur peccator inter peccata.
Nam, sicut colligitur ex dictis
Salomonis, tria sunt que homini non dant quietem in domo sua, scilicet fumus, stillicidium et uxor mala.
Per fumum intelligitur superbia que ascendit, sed cito euanescit ; et, sicut fumus oculos excecat, sic superbia mentem obscurat.
Per stillicidium intelligitur auaritia que in corde hominis multas anxietates et sollicitudines stillat.
II.C : feruenter; clamauit maxime corde, alii clamant (consuetudo peccati)
III.C : a demonio uexatur pessime in consuetudine longa (consuetudo peccati)
Pessime autem uexatur peccator in consuetudine longa.
Tunc enim a diabolo tenetur et per diuersa uitia uexatur.
Augustinus in libro Confessionum : Suspirabam ad te, ligatus non ferro alieno, sed mea ferrea uoluntate : uelle meum tenebat inimicus, et inde catenam mihi fecerat et constrinxerat me.
Quippe ex uoluntate peruersa perfecta est libido.
Et, dum seruitur libidini, facta est consuetudo et, cum consuetudini non resistitur, facta est necessitas.
Quibus quasi annulis sibimet annexis, unam catenam appellauit ; tenebat me obstrictum dura seruitus.
IV : de discipulis pro ea orantibus = magna compassio; ut orationes petenti prosint quattuor in se debet habere : (oratio, compassio, intercessio)
Quarto, fit mentio de discipulis in quibus fuit magna compassio.
Ideo rogabant pro ea, dicentes :
Dimitte eam, qui clamat post nos.
Ex quo docemur quod, quando aliquid a Deo petere uolumus et nos indignos esse reputamus, ad sanctos uiros accedere debemus.
Ut autem illorum orationes petenti prosint, quattuor in se debent habere, prout ostendit Dionysius in Ecclesiastica Hierarchia.
IV.A : ut illud, quod petit desideranter concupiscat
Primum est ut illud quod petit desideranter concupiscat.
Desiderium pauperum exaudiuit Dominus (Psal.9, 38).
Augustinus : Seruat tibi Dominus quod non cito uult dare, ut tu discas desiderare.
IV.B : ut petitor sit in statu gratie
Secundum est ut sit in statu gratie, quia aliter Deus non exaudiret, si in peccato mortali esset.
Si steterint
Moyses
et
Samuel
coram me, non est anima mea ad populum istum (Ier. 15, 1).
IV.C : ut petitor se insufficienter recognoscat et istum ad quem accedit sufficientem esse credat
Tertium est ut se insufficientem recognoscat et istum ad quem accedit sufficientem esse credat, unde amicis
Iob qui non erant digni exaudiri, precepit Dominus :
Iob
, seruus meus, orabit pro uobis ; faciem eius suscipiam (Iob. 42, 8).
IV.D : ut petitor iusta petat
Quartum est ut iusta petat.
Chrysostomus : Illa pete a Deo que et tibi expediant et illum deceat dare.
Si autem semper petas terrena, aut difficile impetras, aut forte non impetras.
Quomodo enim illa tibi libenter prestabit non habenti que, si haberes, admonet te ut contemnas
?