Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 22 (Schneyer : 217)">, Sigle de Schneyer : T19/S
<< >>

Sabbato prime hebdomade quadragesime, 2/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
mater |   Uirginis Marie amor erga Christum |   filiatio Christi |   Christi amor erga Uirginem Mariam |   Christi cura de matre |   figura circularis |   uirginitas |   Passio Christi |   fides |   educatio filiorum |   opera penitentie  
Lister Distinctions (1) Pas d'exemplum Lister Figurae (3) Lister Matière biblique (4)
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (3) Lister Noms de personnes (4)
Lister Noms de lieux (1)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Thema (Uirginis Marie amor erga Christum, filiatio Christi)
Hic est filius meus dilectus in quo mihi bene complacui (Matth. XUII, 5).
Christus habet in celo patrem sine matre et in terra habet matrem sine patre. Quamuis autem pater propositum uerbum dixit, nihilominus tamen et matri conuenire potest, ut dicit : Hic est filius meus dilectus. Prout igitur matri conuenit, tria de filio dixit. Primo, quod ipsum tamquam uera mater filium genuit, cum dixit : Hic est filius meus. Secundo, quod ipsum singulari amore dilexit, cum ait : Dilectus. Tertio, quod sibi semper in omnibus complacuit, cum subiunxit : In quo mihi bene complacui.
I : Beata Uirgo tanquam uera mater Christum filium genuit; beata Uirgo tota mater est propter tria : (mater)
Circa primum, notandum quod ipsa fuit Christi uera mater et tota mater. Alie matres, et si sint uere matres, non sunt tote matres, quia pater in generatione filii partem habet. Ipsa autem tota mater fuit, quia tota substantia corporis Christi de suis uisceribus sumpta existit. Ideo dicitur : Creauit Dominus nouum super terram : femina circumdabit uirum (Ier. 31). Quod tribus modis exponi potest.
I.A : in eius utero nihil de alieno fuit
Primo, sic solet homo circumdare quod est suum proprium, non quod est alienum : cetere matres puerum in utero non circumdederunt, quia caro pueri non fuit tota propria ipsarum, sed est ibi de alieno, scilicet de semine paterno. Sola autem Uirgo Maria in utero circumdedit filium suum, quia in eius utero nihil de alieno fuit, sed totum Uirginis existit.
I.B : generatio Christi facta de una linea tantum (figura circularis)
Secundo, potest aliter sic exponi : nam, sicut dicit Augustinus, cetere figure diuersis lineis clauduntur, sola autem linea seu figura circularis una tantum linea clauditur. Caro autem ceterorum puerorum ex diuersis lineis perficitur, quia ex semine amborum parentum generatur. Generatio autem Christi dicitur circumdatio, quia facta est tantum de una linea, id est de carne uirginea.
I.C : ante partum, in partu et post partum clausa permansit (uirginitas)
Tertio, exponitur sic : illud est circumdatum quod ex omni parte est clausum : nam, si in aliqua parte apertum fuerit, circumdatio non erit. Beata igitur Uirgo Christum circumdedit quia ante partum et in partu et post partum clausa permansit.
I : Beata Uirgo tanquam uera mater Christum filium genuit; beata Uirgo tota mater est propter tria :
II : Beata Uirgo Christum singulari amore dilexit
Secundo, beata Uirgo singulari amore Christum dilexit. Secundum enim Bernardum, debemus diligere Deum dulciter, ne caro nos alliciat ; fortiter ne aduersitas mundi nos frangat ; et sapienter, ne diaboli astutia nos decipiat. Istis tribus modis beata Uirgo Christum dilexit.
I.A : in eius utero nihil de alieno fuit
II.A : dulciter
Primo, dulciter eum dilexit, quia pre nimia dulcedine tota liquefacta fuit. Sicut enim aurum liquescit ad ardorem ignis, sic eius anima tota liquefacta fuit ad ardorem diuini amoris. Anima mea liquefacta est (Cant. 5, 6). Tam dulciter dilexit quod amor eius in ea extasim facebat. Fecerat quidem amor extasim in filio quando, in cruce existens, sua uulnera obliuioni tradebat et matris memor erat. Sic et extasim fecerat in matre que in medio interfectorum manebat nec ipsos expauescebat.
I.B : generatio Christi facta de una linea tantum (Passio Christi, fides)
II.B : fortiter (Passio Christi, fides)
Secundo, dilexit eum fortiter : nam, tempore passionis Christi, quidam fuerunt fortes in amore, sed debiles in associatione et fide, sicut apostoli qui ipsum uiuum dilexerunt ; sed tamen ab ipso recesserunt et fidem perdiderunt. Alii fuerunt fortes in associatione et in amore, sed tamen debiles in fide, sicut deuote mulieres que Christum mortuum dilexerunt et ab eius cruce non recesserunt, sed tamen fidem perdiderunt. Beata autem Uirgo fuit fortis in amore, quia filium semper dilexit ; immo, facilius fuisset ei mori quam ab eius dilectione separari : Fortis est ut mors dilectio (Cant. 8, 6) ; fortior in associatione, quia iuxta crucem immobilis stetit. Stabant iuxta crucem Iesu , mater eius, etc. (Ioan. XIX, 25) ; fuit fortissima in fide, quia fides in ipsa sola remansit nec tempore passionis exstingui potuit, ideo bene dicitur de ea : Non exstinguetur in nocte, id est tribulatione passionis, lucerna eius (Prou. 31, 18), id est fides eius, que totum mundum illuminat.
I.C : ante partum, in partu et post partum clausa permansit (educatio filiorum, opera penitentie)
II.C : sapienter (educatio filiorum, opera penitentie)
Tertio, dilexit eum sapienter, quod patet per tria signa.
II.C.1 : filium suum ad festiuitates ducebat
Primum est, quantumcumque filius suus esset puer delicatus, tamen in his que Dei erant sibi parcere nolebat, sed ad festiuitates eum ducebat.
II.C.2 : filium suum nunquam dissuadere uoluit quin crucem ascenderet
Secundum est quod, quantumcumque eum diligeret, tamen numquam sibi dissuadere uoluit quin crucem ascenderet et mortem pro humano genere sustineret.
II.C.3 : filium suum nunquam dissuadere uoluit quin crucem descenderet
Tertium est quod, quamuis sciret filium suum in cruce positum grauissimos dolores pati, tamen numquam sibi suasit ut de cruce descenderet et a doloribus sibi parceret. Ex quo instruuntur parentes quod filios suos a pueritia bonis studiis debent assuefacere, nec a bonis propositis et operibus penitentie eos retrahere, nec ut penitentiam assumptam deserant debent eis persuadere.
II : Beata Uirgo Christum singulari amore dilexit (Christi amor erga Uirginem Mariam, Christi cura de matre)
III : Christus beate Uirgini semper in omnibus complacuit : (Christi amor erga Uirginem Mariam, Christi cura de matre)
Tertio, Christus matri semper complacuit. Ille filius matri complacet qui de matre curam sollicitam habet. Christus curam de matre habuit
II.A : dulciter
III.A : in sua infantia
in sua infantia, quia sigilla pudoris sibi illibata seruauit ;
II.B : fortiter
III.B : in sua pueritia
in sua pueritia, quia in omnibus sibi subditus fuit : Descendit et uenit Nazareth et erat subditus illis (Luc. II, 51) ;
II.C : sapienter
III.C : in sua iuuentute
in sua iuuentute, quia, inuitatus ad nuptias, ad preces matris aquam in uinum mutauit ;
III.D : in sua passione
in sua passione, quia de cruce ipsam Ioanni commendauit ;
III.E : post suam resurrectionem
post suam resurrectionem, quia, sicut dicit Sedulius, Christus resurgens primo Marie apparuit ;
III.F : post suam ascensionem
post suam ascensionem, quia ad eius mortem uenit, in anima et corpore ipsam assumpsit et ad sue maiestatis dexteram collocauit.