Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 19 (Schneyer : 214)">, Sigle de Schneyer : T19/6
<< >>

Feria VI prime hebdomade quadragesime, 1/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
contritio / confessio / satisfactio |   sanatio |   honorare parentes |   predicator |   peccatum |   penitentia |   ecclesia |   uisitatio infirmorum |   medicus |   peccatum |   morbus |   sanctitas |   penitentia |   mortificatio carnis |   memoria Passionis Christi |   Passio Christi |   sanguis Christi |   lignum crucis |   motus anime |   angelus |   contritio |   confessio |   satisfactio |   membra corporis  
Lister Distinctions (1) Lister Exempla (2) Lister Figurae (19) Lister Matière biblique (4)
Lister Interprétation des noms (1) Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (2) Lister Noms de personnes (8)
Lister Noms de lieux (4)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Thema et expositio litteralis euangelii (contritio / confessio / satisfactio, sanatio, honorare parentes, predicator, peccatum, penitentia, ecclesia, uisitatio infirmorum, medicus)
Erat dies festus Iudeorum et ascendit Iesus Hierosolymam (Ioan. 5, 1).
Cum esset festum Pentecostes, Dominus ad templum iuit. Erat tunc iuxta templum quedam congregatio aque que dicebatur probatica piscina. Dicebatur autem probatica a probaton , quod est ouis, quia oues que Deo immolabantur ibidem lauabantur. Piscina autem per contrarium dicebatur, quia piscibus carebat. Ibidem autem erant quinque porticus in quibus iacebant multi egroti qui exspectabant aque motum qui fiebat per angelum. Dominus igitur, tamquam bonus filius, sepe ibat ad templum ut patrem honoraret et eundi libenter ad ecclesiam exemplum daret. Tamquam predicator sollicitus, sepe ibat ad festa, ubi conueniebant multi, ut multos lucrifaceret. Tamquam benignus medicus, sepe infirmos uisitabat ut ipsos sanaret, sicut hic quia infirmos in porticibus iacentes uisitauit et unum sanauit. Alii autem forte de nouo uenerant ; iste autem multo tempore fuerat ibi commoratus. Uel forte aliis expediebat ut haberent illam infirmitatem corporis, ut sanaretur infirmitas mentis in eis. Uel forte, secundum Glossam, unum sanauit ut unitatem commendaret. Debet enim quilibet esse unitus cum Deo per fidem, cum proximo per charitatem et sibi ipsi per cordis integritatem.
Circa infirmos iacentes in porticibus piscine probatice duo sunt uidenda :
Circa istos infirmos de quibus hic fit mentio, duo sunt uidenda, scilicet diuersitas et grauitas morbi, et modus curandi.
I : diuersitas et grauitas morbi (peccatum, morbus, sanctitas)
Diuersitas et grauitas morbi notatur in hoc quod dicitur, quod ibi erat multitudo languentium magna, cecorum, claudorum et aridorum. Omne peccatum aut fit per inertiam, aut per ignorantiam, aut per infirmitatem humanam, aut per certam malitiam, aut per consuetudinem longam.
I.A : languidi = peccant per inertiam et desidiam
Illi qui peccant per inertiam et desidiam sunt languidi et languent propter defectum et propter inopiam gratie. Oculi mei languerunt pre inopia (Psal. 87, 10). Iste languor, quando est recens, cito potest curari ; sed, quando homo longo tempore in desidia perseuerat, cum difficultate curatur. Languor prolixior grauat medicum ; breuem languorem precidit medicus. (Eccli. 10, 11-12).
I.B : ceci = peccant per ignorantiam
Illi qui peccant per ignorantiam intelliguntur per cecos. Cui non presto sunt hec, cecus est, et manu tentans obliuionem, accipiens purgationes ueterum suorum delictorum (II. Pet. 1, 9).
I.C : claudi = peccant per infirmitatem
Illi qui peccant per infirmitatem humanam intelliguntur per claudos qui non habent firmum gressum. Usquequo claudicatis in duas partes (III. Reg. 18) ?
I.D : aridi = peccant per malitiam
Illi qui peccant per malitiam intelliguntur per aridos, de quibus dicitur : Aruit tamquam testa uirtus mea (Psal. 21, 16). Tales enim arefacti sunt ab omni humore gratie et uoluntatis bone. Ideo dicit : Aruit tamquam testa uirtus mea. Tales enim uix aut numquam ueniunt ad confessionem. Ideo subdit : Et lingua mea adhesit faucibus meis. Tales enim in suis malitiis sepe moriuntur. Ideo subdit : Et in puluerem mortis deduxisti me.
I.E : infirmus qui triginta octo annos in infirmitate sua habet = peccat per consuetudinem
Illi qui peccant per consuetudinem inueteratam intelliguntur per illum infirmum qui triginta octo annos in infirmitate sua habebat. In quorum persona dicit propheta : Inueteraui inter omnes inimicos meos (Psal. 6, 8). Quid est Israel , quod in terra inimicorum es ? Inueterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in lacum inferni (Bar. 3, 10-11). Ideo autem potius sanauit istum inueteratum quam aliquem languidum, cecum, claudum uel aridum. Ad innuendum quod, si Deus aliquando iustificat hominem qui peccauit per consuetudinem longam, non debet desperare aliquis qui peccauit per desidiam, ut languidus ; per ignorantiam, ut cecus ; aut per infirmitatem humanam, ut claudus ; aut per malitiam, ut aridus.
I : diuersitas et grauitas morbi (penitentia)
II : modus curandi est per immersionem in piscinam (= penitentiam); ista piscina uirtutem curandi a tribus habet : (penitentia)
Secundo, ponitur modus curandi, qui erat per immersionem in piscinam, quia qui prius descendebat post motionem aque saluus fiebat. Istam autem uirtutem ista piscina a tribus habebat. Primo, ab hostiis sacratis que ibi lauabantur et postea Deo sacrificabantur. Secundo, a ligno crucis ; dicitur enim in historia scholastica quod regina Saba inuenit in domo saltus quoddam lignum, de quo dixit Salomoni quod in illo ligno quidem suspendendus erat ille per cuius mortem regnum Iudeorum deleri debebat. Ideo Salomon illud lignum in profundum terre, in uisceribus abscondi fecit. Postea uero ibi probatica piscina facta est. Tempore uero passionis Christi, predictum lignum supernatauit et illud Iudei acceperunt et crucem de eo parauerunt. Tertio, habebat illam uirtutem a motu angeli descendentis. Per illam igitur piscinam intelligitur penitentia, in qua lauantur omnia peccata : Erit fons patens domui Dauid et habitantibus in Hierusalem , in ablutionem peccatoris et menstruate (Zach. 13, 1). Iste fons penitentie olim erat occultus, quia nullus tantam penitentiam facere poterat quod regnum celeste acquireret, sed modo omnibus est patens. Ideo dicitur : Erit fons patens. In isto etiam fonte lauantur a negligentia uiri actiui, qui intelliguntur per Dauid qui interpretatur manu fortis. Lauantur etiam et uiri contemplatiui, qui intelliguntur per habitantes in Hierusalem. Omnes enim, tam actiui quam contemplatiui, sepe aliquas negligentias committunt et ideo lauari indigent. In isto etiam fonte lauant peccatores omnia peccata mortalia, siue sint spiritualia (ideo dicit: in obliuione peccatorum), siue sint carnalia (ideo subdit: et menstruate) . Tunc autem iste fons et piscina penitentie est uirtuosa ad sanandum omnia peccata, quando in ea inuenitur hostia salutaris, lignum crucis et motus angeli descendentis, ut supra dictum est.
I.A : languidi = peccant per inertiam et desidiam (mortificatio carnis)
II.A : ab hostiis sacratis (mortificatio carnis)
Per hostiam salutarem intelligitur mortificatio carnis. Exhibeatis corpora uestra hostiam uiuentem sanctam, Deo placentem (Rom. 12, 1). Gregorius : hostia quippe et immolatur et uiua est, quando homo ab hac uita non deficit et tamen se carnalibus desideriis occidit ; et ad illam mortificationem nos monet apostolus, dicens : Mortificate membra uestra que sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam que est simulacrorum seruitus (Col. 3, 5).
I.B : ceci = peccant per ignorantiam (memoria Passionis Christi, Passio Christi, sanguis Christi, lignum crucis)
II.B : a ligno crucis (memoria Passionis Christi, Passio Christi, sanguis Christi, lignum crucis)
Per lignum crucis signatur memoria passionis Christi. Talis enim est in tantum uirtuosa quod sanat omnes infirmitates predictas, scilicet languidos, cecos, claudos et aridos et inueteratos. Sanat enim omnem desidiam, et hoc signatur quod in passione Christi terra mota fuit, quia meditatio passionis Christi desidiosos mouet ad solicitudinem et feruorem, quod signatum est. Dicitur quod elephantibus ostenderunt sanguinem uue et mori ad acuendos eos in prelium. Christus enim uua est in torculari crucis compressa unde multum sanguinis emanauit ; fuit et morum, quia in morte denigratus fuit. Huius igitur uue sanguis debet nos acuere ut simus feruentes ad preliandum contra demones et peccata. Secundo, passio Christi cecos sanat, id est peccata facta per ignorantiam, quod signatum est in Longino qui, cum clare non uideret, gutta sanguinis Christi in eius oculos cecidit et clare uidit statim. Est enim sanguis Christi collirium quod sanat omnem infirmitatem et cecitatem oculorum. Collirio inunge oculos tuos ut uideas (Apoc. 3, 18). Tertio, sanat claudos, id est peccata facta per infirmitatem humanam, sicut patet in Petro qui, ex humano timore, Christum in sua passione negauit, sed Christus ipsum respexit et eum sanauit. Quarto, sanat aridos, id est peccata que fiunt per malitiam, sicut patet in latrone qui erat a dexteris eius, qui multa mala commisit, et tamen Christus sibi pepercit et regnum celeste sibi dedit. Quinto, sanat peccata que fiunt per consuetudinem longam, in quibus homines putrescunt. Hoc signatum est in passione Christi, quia multa corpora sepulta et iam putrida surrexerunt.
I.C : claudi = peccant per infirmitatem (motus anime, angelus, contritio, confessio, satisfactio, membra corporis)
II.C : a motu aque per angelum descendentem (motus anime, angelus, contritio, confessio, satisfactio, membra corporis)
Per motum aque qui fiebat per angelum, signatur motus anime, quia ipsa anima ministerio angelorum, quantum ad omnes suas potentias, scilicet memoriam, intelligentiam et uoluntatem, debet in penitentia moueri. Memoria debet quidem moueri ad recogitandum et dolendum de omnibus peccatis suis. Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine anime mee (Isai. 38, 15). De isto motu dicitur : Ipsi uidentes, scilicet sua peccata, sic admirati sunt de Dei potentia, conturbati sunt per magnam contritionem, commoti sunt ad se curandum per satisfactionem ueram ; tremor apprehendit eos (Psal. 47, 6-7), propter penam eternam cui se obligauerant. Intelligentia debet moueri sapienter et discrete ad confitendum et cognoscendum et ad intelligendum circumstantias peccatorum. De isto motu potest intelligi quod dicitur in Psalmis : Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius , etc. Sicut enim ebrius, illud quod bibit cum delectatione, postea reiicit cum dolore, sic et penitens peccata que fecit cum delectatione, debet uomere per confessionem et ruborem. Uerba congregantis filii uomentis (Prou. 30, 1). Peccata enim que peccator congregauit male operando, debet uomere confitendo ; et sicut ebrius nullum tenet secretum, sic nec peccator debet sacerdoti aliquod celare peccatum. Uoluntas debet moueri ad satisfaciendum. De isto motu potest intelligi illud : Commoueatur a facie eius uniuersa terra (Psal. 95, 9). Terra est caro nostra de terra formata, a qua maxime satisfactio est assumenda, iuxta illud : Sicut exhibuistis membra uestra seruire immunditie et iniquitati ad iniquitatem, ita tunc exhibete membra uestra seruire iustitie in sanctificationem, etc. (Rom. 6, 19). Et dicit uniuersa : quia omnia que sunt in nostro corpore debent satisfacere, scilicet oculi, lachrymando ; aures, uerba Dei diligenter audiendo ; os, Deum laudando et orando ; manus, eleemosynas largiendo ; pedes, ad ecclesiam properando.