Iacobus de Voragine,
Quadragesimale, sermo
16 (Schneyer : 211)">, Sigle de Schneyer : T19/4
<< | >> |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Thema
Quicumque fecerit uoluntatem Patris mei qui in celis est, ipse meus frater et soror et mater est (Matth. 12, 50).
De generatione bonorum duo ostenduntur : (boni)
Superius Dominus egit de generatione malorum, hic agit de generatione bonorum.
De qua duo ostenduntur : primo, quante sint sanctitatis, cum dicitur : Quicumque fecerit uoluntatem, etc. ; secundo, quante sint dignitatis, cum subditur : Ipse meus frater et soror et mater est.
I : Sanctitas eorum, quia Dei uoluntatem faciunt secundum quadruplicem differentiam : uoluntatem (sanctitas, uoluntas Dei, precepta Dei)
Sanctitas igitur illorum qui sunt boni consistit in eo quod Dei faciunt uoluntatem.
Et, sicut in generatione malorum sunt tres differentie qui Dei resistunt uoluntati, scilicet curiosi, duri et recidiuantes, sicut dictum est in sermone superiori, sic in generatione bonorum sunt quattuor differentie qui Dei faciunt uoluntatem.
Hanc assignat apostolus, dicens :
Ut probetis que sit uoluntas Dei, bona et beneplacens et perfecta (Rom. 12, 2).
Quod autem dicit beneplacens includit etiam placens.
Sunt igitur qui faciunt uoluntatem Dei bonam : et isti sunt boni ; alii qui faciunt uoluntatem et placentem : et isti sunt meliores ; alii qui faciunt uoluntatem Dei beneplacentem : et isti sunt optimi ; alii qui faciunt Dei uoluntatem perfectam : et isti sunt peroptimi.
I.A : bonam (boni)
Uoluntas Dei bona consistit in uitando prohibita, id est precepta negatiua, sicut
non occides, non moechaberis, non furtum facies
, etc.
I.B : placentem (meliores)
Uoluntas Dei placens consistit in faciendo precepta affirmatiua, sicut
honora patrem et matrem
,
estote misericordes
,
date et dabitur uobis
(Luc. 6, 37-38).
Et, ad ista implenda, indiget quilibet timore et amore.
Nam timor inducit hominem ad uitandum mala.
Per timorem Domini declinat omnis homo a malo (Prou. 16, 6).
Amor enim incitat hominem ad seruandum Dei precepta.
Si diligitis me, mandata mea seruate (Ioan.14, 15).
I.C : beneplacentem (optimi) (consilia)
Uoluntas Dei beneplacens consistit in conseruando Dei consilia, scilicet consilium paupertatis, castitatis et obedientie.
I.D : perfectam (peroptimi) (paupertas uoluntaria, uirginalis munditia, obedientia)
Uoluntas Dei perfecta consistit in seruando supererogata, sicut quando quis consilio paupertatis superaddit nihil habere I : Sanctitas eorum, quia Dei uoluntatem faciunt secundum quadruplicem differentiam : uoluntatem (dignitas hominis)
II : Dignitas quam homo obtulit (dignitas hominis)
Dignitas autem huius I.A : bonam (boni) (Pater noster, parentela)
II.A : seruando Dei uoluntatem (Pater noster, parentela)
Nam, seruando Dei uoluntatem, efficitur homo frater et soror et mater Christi.
Tunc igitur homo est mater Christi, quando in cordibus aliorum Christum generat.
Talis mater erat qui dicebat :
Filioli mei quos iterum parturio donec formetur in uobis Christus (Gal. 4, 19).
Tunc est frater et soror Christi, quando facit cum Christo eiusdem patris uoluntatem.
Nam Christus facit uoluntatem patris.
Descendi de celo non ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me (Ioan. 6, 38).
Nos etiam petimus ut Dei uoluntatem faciamus.
Fiat uoluntas tua sicut in celo, et in terra (Matth. 6, 10).
I.B : placentem (meliores) (conformitas nature cum Christo)
II.B : habendo propter eamdem nature conformitatem cum Christo. Est inter Deum et hominem (conformitas nature cum Christo)
Secundo, homo acquisiuit istam dignitatem ut scilicet uir dicatur frater Christi et mulier soror Christi propter eamdem nature conformitatem.
Propter quod, Christus uocat suos fratres, dicens :
Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. 21, 23).
Ex quo uidetur quod inter Deum et homines est maior fraternitas et maior affinitas et maior consanguinitas quam inter Deum et angelum.
II.B.1 : fraternitas (fraternitas)
Est enim fraternitas maior, quod patet ex hoc quod fraternitas que causatur ex altero parentum est magna ; que autem causatur ex utroque parentum est maior.
Angelus est frater Christi tantum ex parte patris celestis, qui est pater Christi per eternam generationem et angelorum scilicet per creationem.
Homo uero est frater Christi ex parte patris, sicut et angelus, et ex parte matris, quia Uirgo beata est mater Christi et nostra.
II.B.2 : affinitas (incarnatio, affinitas)
Secundo, inter Deum et hominem est maior affinitas quam inter Deum et angelum.
Affinitas autem que causatur dando tantum aut recipiendo tantum est magna.
Sed que contrahitur utroque modo, dando scilicet et recipiendo, est maior.
Sed Deus filiam, scilicet imaginem suam et similitudinem, angelo dedit, quando ipsum ad similitudinem suam creauit.
Homini uero et imaginem suam dedit et insuper sororem nostram, scilicet humanam naturam, filio suo accepit.
In charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans (Ier. 31).
II.B.3 : consanguinitas (consanguinitas inter Deum et hominem)
Tertio, inter Deum et hominem est maior consanguinitas quam inter Deum et angelum.
Pertinere uni ex una linea est magna consanguinitas, ex duabus lineis est maior.
Quando Deus angelum ad imaginem suam creauit, tunc ipsum de progenie sua quodammodo fecit.
Hominem uero et de suo genere fecit, iuxta illud :
Ipsius enim genus sumus (Act. 17, 28) ; et insuper de nostro genere fecit :
Qui factus est de semine
Dauid
secundum carnem (Rom. 1, 3).
I.C : beneplacentem (optimi) (parentela)
II.C : Ideo talis parentela erit homini (parentela)
Quia igitur inter Deum et hominem est tanta fraternitas, affinitas, consanguinitas, ideo talis parentela erit homini ad magnam securitatem in iudicio et ad magnam felicitatem in regno.
II.C.1 : ad magnam securitatem in iudicio (iudicium universale)
Primo quidem, erit ei ad magnam securitatem in iudicio : ualde enim homo iustus securus esse potest in iudicio, qui fratrem suum iustum iudicem esse uidebit.
Bernardus : Puto quia iam me spernere non poterit os ex ossibus meis et caro de carne mea.
Demones quidem in iudicio uidebunt Christum tamquam iudicem punientem ; angeli uidebunt ipsum tamquam Dominum presidentem ; sed homines uidebunt ipsum tamquam fratrem hominem de sua progenie descendentem, quia, sicut dicitur :
Nusquam angelos apprehendit, sed semen
Abrahe
apprehendit (Hebr. 2, 16).
II.C.2 : ad magnam felicitatem in regno (angeli, refectio beatorum, sensus corporis)
Secundo, ista talis fraternitas et parentela erit homini ad magnam felicitatem in regno.
Legitur quod Ioseph in conuiuio suo dedit maiorem partem Beniamin qui erat frater suus ex utroque parente, quam ceteris qui erant fratres sui ex altera parentela.
Christus enim angelis, qui erant fratres sui ex parte patris celestis, dat unam partem, scilicet refectionem in sua deitate.
Homini