Iacobus de Voragine,
Quadragesimale, sermo
15 (Schneyer : 210)">, Sigle de Schneyer : T19/4
<< | >> |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Liste des noms de lieux :
Thema
Accesserunt ad
Iesum
scribe et pharisei, dicentes : Magister, uolumus a te signum uidere.
Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum querit, etc. (Matth. 12, 38-39).
Semper a mundi principio fuit duplex generatio, scilicet malorum et bonorum.
Et iste due generationes adinuicem current usque ad diem iudicii.
Post iudicium autem, omnes boni erunt per se in celo, omnes mali per se erunt in inferno.
Duplex generatio malorum et bonorum a principio mundi usque ad diem iudicii. Mala generatio habet tres differentias hominum peruersorum :
Prima igitur generatio, scilicet mala, habet tres differentias hominum peruersorum.
Quidam enim sunt curiosi ad sciendum et inquirendum.
Alii sunt duri ad conuertendum.
Alii sunt recidiuantes in peccatum.
I : curiosi ad sciendum et inquirendum; nolunt credere nisi uideant mirabilia. In primitiua ecclesia mirabilia fiebant triplici de causa : (scientia, miracula, curiositas)
Primi, scilicet curiosi, sunt illi qui dixerunt : Magister, uolumus a te signum uidere.
Tales enim nolunt credere nec ad Deum conuerti nisi uideant mirabilia.
Sed, sicut dicit Augustinus : Si quis adhuc prodigia, ut credat, inquirit, magnum prodigium est qui, mundo credente, non credit.
In primitiua Ecclesia, mirabilia frequentius fiebant quam modo, et hoc triplici de causa.
I.A : ecclesia tunc erat introducenda (fides)
Prima est quia erat tunc Ecclesia introducenda, sed, postquam est introducta, iam miracula non sunt necessaria.
Sicut I.B : ecclesia tunc non erat fide roborata
Secundo, quia Ecclesia tunc non erat in fide roborata : modo autem quia roborata est, mirabilia necessaria non sunt.
Et ponit Gregorius exemplum de planta cui tamdiu aquam infundimus quoadusque ipsam in terra conualuisse uideamus ; et postquam radices firmauerit, inundatio necessaria non erit.
I.C : ecclesia nunc est in meritis cumulanda
Tertio, quia Ecclesia modo est in meritis cumulanda.
Sed, sicut dicit Gregorius, fides non habet meritum cui humana ratio prestat experimentum.
I : curiosi ad sciendum et inquirendum; nolunt credere nisi uideant mirabilia. In primitiua ecclesia mirabilia fiebant triplici de causa : (obstinatio)
II : duri ad conuertendum (obstinatio)
Secundi de genere malorum sunt duri qui nullo modo uolunt conuerti, nec per efficaciam passionis dominice, nec per uerba diuine sapiente, nec per exempla sanctitatis et uite.
I.A : ecclesia tunc erat introducenda (Passionis Christi memoria)
II.A : nec per efficaciam dominice passionis (Passionis Christi memoria)
Non enim uolunt conuerti per efficaciam dominice passionis, quod notatur cum dicitur :
Generatio praua et adultera signum querit, et signum non dabitur ei, nisi signum
Ione prophete
(Matth. 12, 39), quasi dicat : Istud sit uobis signum ut credatis.
Sicut enim Ionas fuit in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, I.B : ecclesia tunc non erat fide roborata (uerbum Dei, predicatio ueritatis)
II.B : nec per uerba diuine sapientie et sacre scripture (uerbum Dei, predicatio ueritatis)
Secundo, nolunt conuerti per uerba diuine sapiente et sacre Scripture, et tamen Niniuite ad predicationem Ione conuersi fuerunt : ideo,
Niniuite surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam
, operatione scilicet facti, quia illi crediderunt simplici prophete, isti autem nolunt credere Domino prophetarum.
Tales hodie sunt multi qui nolunt conuerti ad predicationem ueritatis, sed ipsa uerba Dei aut fastidiunt, iuxta illud :
Omnem escam abominata est anima eorum (Psal. 106, 18) ; aut in memoriam non recondunt :
Qui merces congregauit, id est uerba Dei que sunt merces uite eterne, misit eas in sacculum pertusum (Agg. 1, 6) ; aut certe operibus complere contemnunt :
Estote factores uerbi et non auditores tantum, fallentes uosmetipsos (Iac. 1, 22).
I.C : ecclesia nunc est in meritis cumulanda (sanctitas, paupertas, humilitas, puritas, tria uitia, fama Christi, cadauer)
II.C : nec per odorem sanctitatis et uite (sanctitas, paupertas, humilitas, puritas, tria uitia, fama Christi, cadauer)
Tertio, nolunt conuerti per odorem sanctitatis et uite.
Fama enim sanctitatis Christi tanta fuit quod ad se omnes conuertere debuit.
Si enim fama sapientie Salomonis
reginam Austri ad se traxit, multo fortius fama Christi, qui fuit sapientior et sanctior Salomone, omnes ad se trahere debuit.
Ideo dicit :
Regina Austri
surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia uenit a finibus terre audire sapientiam
Salomonis
; et ecce plus quam
Salomon
hic.
Odor quidem fame Christi assimilatur odori cedri, myrrhe et uinee.
Quasi cedrus exaltata sum in
Libano.
Ibidem :
Quasi myrrha electa dedi suauitatem odoris.
Ibidem :
Ego quasi uitis fructificaui suauitatem odoris (Eccli. 24, 20-23).
II : duri ad conuertendum (recidiuum peccati, septem uitia, opera bona)
III : Recidiuantes in peccatum. Tria sunt necessaria cuilibet penitenti : bonorum operum exercitatio, cordis purificatio, honesta conuersatio (recidiuum peccati, septem uitia, opera bona)
Tertii de genere malorum sunt illi qui recidiuant sepe.
Sepe enim contingit quod homo ad penitentiam redit et tunc immundus spiritus ab eo recedit.
Ille autem circuit per corda sanctorum, si forte in eis habitare possit.
Et hoc est quod dicit :
Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa, etc. (Luc. 11, 24).
Diabolus enim non habitat nisi in umbroso et uacuo et humido, iuxta illud :
Sub umbra eius dormit in secreto calami et in locis humentibus (Iob. 40, 16).
Corda autem sanctorum non sunt umbrosa, sed fulgida claritate uirtutum ; non sunt uacua, sed plena abundantia bonorum operum ; non humida, sed arida ab humore deliciarum.
Et ideo redit ad primos unde exiuit.
Sed tamen inuenit domum cordis illorum uacuam, scopis mundatam et ornatam.
Tria namque sunt necessaria cuilibet penitenti, scilicet bonorum operum exercitatio, cordis purificatio et honesta conuersatio.
Quando igitur quis habuerit ista, diabolus non inuenit qua parte intrare possit, sed, si aliquod foramen inuenit, mox intrare conatur.
Sepe igitur contingit quod penitens domum conscientie sue mundat scopis confessionis et conuersationem exteriorem ornat moribus honestis, sed tamen uacat ab operibus bonis : et hoc est quod dicit :
Inuenit eam uacantem et scopis mundatam et ornatam.
Et quia foramen inuenit, ideo septem spiritus, id est septem peccata mortalia secum assumit et in domum illius intrat : et sic homo periculosissime recidiuat et hoc est quod dicit :
Et fiunt nouissima hominis illius peiora prioribus
.