Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 13 (Schneyer : 208)">, Sigle de Schneyer : T19/3
<< >>

Feria III prime hebdomade quadragesime, 1/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
contritio / confessio / satisfactio |   contritio |   confessio |   satisfactio |   peccator |   gratia |   iudex |   prelatus |   contritio |   attritio |   confessio |   tria uitia |   status peccatoris |   obstinatio |   acedia |   remissio peccatorum |   purgatorium |   gloria  
Lister Distinctions (3) Pas d'exemplum Lister Figurae (18) Pas de matière biblique
Lister Interprétation des noms (2) Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (1) Lister Noms de personnes (1)
Lister Noms de lieux (8)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Thema et expositio litteralis euangelii (contritio / confessio / satisfactio, contritio, confessio, satisfactio, peccator, gratia, iudex, prelatus)
Cum intraret Iesus Hierosolymam , commota est uniuersa ciuitas, etc. (Matth. 21, 10).
Sicut patet in superioribus, illud quod in isto Euangelio legitur factum fuit in dominica in ramis palmarum, quando scilicet Dominus cum magno honore fuit receptus, sed, propter exhibitam reuerentiam, non dimisit iustitiam, quia mox templum intrauit et omnes uendentes et ementes inde eiecit ; nec propter seueram iustitiam omisit suam misericordiam, quia cecos et claudos sanauit, per quod datur intelligi quod iudex et prelatus propter impensum sibi fauorem non debet dimittere iustitie rigorem ; nec propter rigorem iustitie debet dimittere dulcedinem misericordie.
Christus tria loca intrauit, per que signatur mens humana
In serie autem huius Euangelii notatur quod Christus tria loca intrauit : scilicet Hierusalem, templum et Bethaniam. Per que loca signatur mens humana, quia debet esse pacifica et tunc erit Hierusalem, que interpretatur uisio pacis. Debet esse Dei habitatio grata et tunc est templum. Uos estis templum Dei uiui (II. Cor. 6, 16). Debet esse ad obediendum prompta et tunc est Bethania, que interpretatur domus obedientie. In auditu auris obediuit mihi (Psal. 17, 45).
I : Ierusalem = (mens) pacifica = Dominus intrans per gratiam preuenientem, commouendo per contritionem (contritio, attritio)
Ingrediente autem Domino primum locum, scilicet Hierusalem, tota ciuitas commota est : ita intrante Domino animam per gratiam preuenientem, omnes potentie anime debent commoueri per dolorem et contritionem peccati. Commouisti terram et conturbasti eam : sana contritiones eius, quia commota est (Psal. 59, 4). Sed notandum est quod quidam sunt duri, scilicet qui nullo modo commouentur ; alii qui cordialiter commouentur, alii qui precordialiter commouentur Sunt enim quidam duri, quidam attriti, quidam contriti.
I.A : duros (obstinatio)
Duri sunt obstinati qui ad penitentiam non possunt frangi, de quibus dicitur : Secundum duritiam tuam et impenitens cor tuum, thesaurizas iram in die ire et reuelationis iusti iudicii Dei (Rom. 2). Cor durum male habebit in nouissimo et qui amat periculum in illo peribit (Eccli. 3, 27).
I.B : attritos
Alii sunt attriti, qui scilicet de suis peccatis leuiter et superficialiter commouentur ; in istis est attritio, id est quedam leuis penitudo ; et ista attritio, licet sit bona, tamen non sufficit : non enim paruum, sed magnum dolorem de peccatis Deus requirit, qui dicit : Luctum unigeniti fac tibi planctum amarum (Ier. 6, 26).
I.C : contritos
Alii sunt qui precordialiter commouentur, qui scilicet omnia peccata sua dolendo minutim conterunt et in minutas partes frangunt, dolendo profunde de peccatis magnis et paruis et peccatorum circumstantiis, et non tantum de omnibus in communi, sed etiam de quolibet in speciali : et talis dolor uocatur contritio, id est simul tritio, quando scilicet cor simul omnibus ueribus anime minutim omnia peccata terit. Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies, etc. (Psal. 50, 19). Minus dicit et plus significat, id est multum diliget. Ista tria, scilicet obstinationem, attritionem et contritionem uidere possumus per tria exempla. Primum est quia semen iactum in terram duram et non scissam et grossam non crescit ; iactum uero in terram scissam in grossas partes, paruum fructum reddit ; iactum autem in terram cultam et minutim tritam, multum fructum affert. Cor obstinatum est tamquam terra dura que nullum fructum facit ; cor attritum est tamquam terra in grossas partes scissa, que paruum fructum reddit ; cor contritum est terra minutim trita, que multum gignit. Secundum exemplum est quia species aromatica, si est integra, redolet parum ; si frangitur, multum redolet ; si conteratur, redolet plurimum. Sic etiam cor hominis integrum et durum coram Deo non redolet, sed fetet. Scissum uero per quamdam attritionem, redolet, sed parum ; contritum uero per uehementem dolorem, redolet multum. Tertium exemplum est quia de grano integro non potest fieri panis ; de grano uero grosso modicum trito, fit panis, sed non sapidus ; de grano autem minutatim trito fit panis sapidus et delicatus Eodem modo de corde integro et duro non potest fieri panis Dei, sed panis diaboli. De corde autem attrito etsi panis fiat, tamen non multum sapidus. De corde autem contrito, fit panis Deo sapidus, angelis delicatus et penitentium nutritiuus. Cibabis nos pane lachrymarum (Psal. 79 , 6).
I : Ierusalem = (mens) pacifica = Dominus intrans per gratiam preuenientem, commouendo per contritionem (confessio, tria uitia, status peccatoris)
II : Templum = (mens) grata = Dominus intrans per gratiam proficientem, purgando per confessionem (confessio, tria uitia, status peccatoris)
Secundo, intrauit in templum et eiecit inde uendentes et ementes et mensas nummulariorum, et cathedras uendentium columbas euertit.
I.A : duros (acedia)
II.A : eiiciendo columbas, nummularios, boues, oues (acedia)
Et est intelligendum : et eiecit de templo uendentes et ementes oues et boues, prout dicitur in alia eiectione. Postquam Christus intrauit cor hominis per gratiam preuenientem, mouendo ipsum ad contritionem, tunc intrat per gratiam proficientem, purgando illud per confessionem, eiiciendo inde oues et boues, nummularios et columbas. Per columbam que est auis libidinosa, significatur peccatum luxurie. Per nummularios, signatur peccatum auaritie. Per boues qui cornibus uentilant, peccatum superbie signatur. Per oues, signatur peccatum acedie et inertie. Omnia ista a templo cordis per confessionem sunt abiicienda. Uel potest dici quod, per illos qui uendunt columbas, signantur simoniaci qui uendunt dona Spiritus Sancti, quod est peccatum clericorum. Per nummularios, intelliguntur cupidi et auari, quod est peccatum mercatorum. Per boues signantur superbi, quod est peccatum magnatorum et prelatorum. Per oues signatur peccatum hypocritarum, quod est peccatum religiosorum, iuxta illud : Attendite a falsis prophetis qui ueniunt ad uos in uestimentis ouium, etc. (Matth. 7, 15).
I.B : attritos (remissio peccatorum)
II.B : curat dando indulgentie remissionem infirmis, cecis, claudis (remissio peccatorum)
Purgato autem corde per confessionem, Christus illum sanat, dando indulgentie remissionem. Unde subditur quod accesserunt ad eum infirmi, ceci et claudi et curauit eos. Curat quidem illos qui peccant per infirmitatem humanam : isti sunt infirmi. Curat illos qui peccant per ignorantiam : isti sunt ceci. Curat illos qui peccant per malitiam : ist sunt claudi, qui uolunt seruire Deo et mundo .
II : Templum = (mens) grata = Dominus intrans per gratiam proficientem, purgando per confessionem
III : Bethania = (mens) ad obediendum prompta = Dominus intrans per gratiam perficientem, perficiendo per satisfactionem; satisfactio aliquando est
Tertio, Christus intrauit cor per gratiam preuenientem, commouendo per contritionem ; per gratiam subsequentem, purgando per confessionem ; tandem intrat per gratiam perficientem, perficiendo ipsum cor per obedientie satisfactionem. Et hoc est intrare Bethaniam, quia Bethania domus obedientie interpretatur. Ille autem uere obedit, qui de omnibus peccatis suis plenam et perfectam satisfactionem facit. Satisfactio enim ipsius aliquando est minor quam debet, aliquando equalis, aliquando maior.
II.A : eiiciendo columbas, nummularios, boues, oues (purgatorium)
III.A : minor quam debet = in purgatorium (purgatorium)
Quando est minor, Deus tunc supplebit in purgatorio de rigore sue iustitie, quia, sicut dicit Augustinus, sicut nullum bonum est irremuneratum, sic nullum malum remanet impunitum .
II.B : curat dando indulgentie remissionem infirmis, cecis, claudis
III.B : equalis = ualet ad dimissionem culpe
Quando uero est equalis, tunc ualet ad dimissionem culpe ; de equali satisfactione dicitur : Humanum dico propter infirmitatem carnis uestre. Sicut enim exhibuistis membra uestra seruire immunditie et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra uestra seruire iustitie in sanctificationem (Rom. 6, 19).
III.C : maior = ualet ad dimissionem culpe et ad cumulum glorie (gloria)
Quando autem est maior quam uideantur peccata requirere, tunc ualet illa satisfactio ad dimissionem culpe et ad cumulum glorie, de qua dicitur : Mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum uestrum (Luc. 6, 38).