Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 8 (Schneyer : 203)">, Sigle de Schneyer : T18/S
<< >>

Sabbato post Cineres, 2/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
sabbatum |   Uirgo Maria |   martyrium |   incarnatio |   Dei creatio |   intercessio |   septimana |   luna |   planete  
Lister Distinctions (7) Pas d'exemplum Lister Figurae (9) Pas de matière biblique
Lister Interprétation des noms (1) Lister Liturgie et pratiques (1) Pas de sources déclarées Lister Noms de personnes (2)
Lister Noms de lieux (4)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)

Liste des distinctions :
  • Uirgo Maria, Nauis : Dignitas nauis (=B.M.U.) attenditur ex : merce quibus onusta fuit ; mercatore quem portauit ; arbore qua nauis fuit insignita ; uelo quod in ista nauis fuit appensus.
  • Pomum cedrinum : Poma cedrina in aliqua sui parte sunt : dulcia ; acetosa ; inter dulce et acetosum media.
  • Christus : Substantie Christi tres : diuinitas dulcissima ; caro amaritudine plena ; anima dolore plena.
  • Uelum, Christus : Uelum nauis B.M.U. (=Christus) dicitur fuisse uarium : pictum de colore albo ; pictum de colore rubeo ; pictum de colore aureo.
  • Christus : In Christo fuit : caro ; anima ; diuinitas.
  • Christus : Christus refulsit : ex carne color albus propter suam puritatem ; ex anima color rubeus propter suam charitatem ; ex diuinitate color aureus propter suam pretiositatem.
  • Uirgo Maria : B.M.U. in quantum est mediatrix assimilatur : aurore ; lune ; soli.

  • Thema
    Erat nauis in medio mari, etc. (Marc. 6, 47).
    I : Ecclesia Uirgini Marie consecrauit diem sabbati multiplici ratione (sabbatum, Uirgo Maria)
    Sicut dies dominica dedicata est dominice resurrectioni et feria sexta dominice passioni, sic dies sabbati dedicata est gloriose Uirgini et ideo, in sabbatis que occurrunt in quadragesima, aliquid de ipsa loquemur ad eius gloriam et honorem. Ecclesia namque, ut dictum est, diem sabbati Uirgini consecrauit, et hoc multiplici ratione.
    I.A : quia passio sanctorum conuenit in aliqua die celebrari. Beata autem Uirgo passa est martyrium mentis in tota sexta feria et toto sabbato sequenti (martyrium)
    Prima est quia passio sanctorum conuenit in aliqua die celebrari. Beata autem Uirgo, et si non passa sit martyrium carnis, passa est tamen martyrium mentis, iuxta illud : Tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. 2, 35). Et illud martyrium in ea continuatum fuit in tota sexta feria et toto sabbato sequenti. Sexta autem feria dedicata est martyrio filii et ideo sequens sabbatum dedicari debuit martyrio matris.
    I.B : quia sicut in die sabbati Deus requieuit ab omne opere suo, sic Christus intrans Marie uterum requiem inuenit in eius uentre et mente (incarnatio)
    Secunda ratio est quia, sicut in die sabbati Deus requieuit ab omni opere suo, sic Christus intrans Marie uterum requiem inuenit in eius uentre et mente. In nullo enim alio sancto Spiritus sanctus requiem habuit nisi in Christo et in Uirgine beata, quia in aliis sanctis habuit aliquid repugnans, saltem peccatum ueniale. In Christo autem et Uirgine nihil repugnans inuenit et ideo perfecte ibi requieuit.
    I.C : quia sicut Dominus in sabbato omnes creaturas fecit et compleuit, sic in beata Uirgine uniuersa refecit (Dei creatio)
    Tertia ratio est quia, sicut Dominus in sabbato omnes creaturas fecit et compleuit, sic in beata Uirgine uniuersa refecit. Fecit tunc Deus uniuersa opera nature que per peccatum fuerunt corrupta, sed in beata Uirgine fecit opera gratie per que fuerunt omnia reparata.
    I.D : quia sicut Deus diem sabbati benedixit, sic beata Uirgo fuit ab omnibus benedicta
    Quarta ratio est quia, sicut Deus diem sabbati benedixit, sic beata Uirgo fuit ab omnibus benedicta : et a Deo, quia ipsam elegit ; et ab Angelo, quia ipsam salutauit ; et a toto mundo, quia ipsam laudat et ueneratur.
    I.E : quia ut sabbatum est medium inter diem gaudiosum (dominicam) et diem penosum (intercessio, septimana)
    Quinta ratio est quia, ut sabbatum est medium inter diem gaudiosum, scilicet dominicam, et diem penosum, scilicet feriam sextam, sic ipsa est mediatrix inter Deum et hominem.
    I.F : quia in die sabbati tota fides periit et in sola beata Uirgine remansit
    Sexta ratio est quia in die sabbati tota fides periit et in sola beata Uirgine remansit ; et ideo merito hec dies sibi dedicata fuit.
    I : Ecclesia Uirgini Marie consecrauit diem sabbati multiplici ratione
    II : Per nauem beata Uirgo intelligi potest, de qua duo notantur
    Igitur per nauem supradictam beata Uirgo intelligi potest. De qua duo dicuntur seu notantur. Primo, quante sit dignitatis per hoc quod dicitur nauis. Secundo quante sit pietatis per hoc quod dicitur in medio mari.
    I.A : quia passio sanctorum conuenit in aliqua die celebrari. Beata autem Uirgo passa est martyrium mentis in tota sexta feria et toto sabbato sequenti
    II.A : primo quante sit dignitatis
    II.A.1 : ex mercibus quibus onusta fuit, que sunt eius uirtutes
    Dicitur autem beata Uirgo nauis ex mercibus quibus onusta fuit, que quidem eius sunt uirtutes, quibus decorata fuit et ornata, que sunt humilitas, uirginitas et fecunditas. Nam per humilitatem placuit Deo, per uirginitatem Angelis, per fecunditatem mundo. Tu gloria Hierusalem , id est Dei qui est uisio pacis nostre, et hoc propter humilitatem suam. Tu letitia Israel , id est Angelorum qui semper Deum uident, et hoc propter suam uirginitatem. Tu honorificentia populi nostri (Iudith, 15, 10), id est generis humani, et hoc propter fecunditatem per quam nobis genuit Saluatorem.
    II.A.2 : ex mercatore (Christo) quem portauit
    Secundo, attenditur dignitas eius ex mercatore quem portauit. Facta est quasi nauis institoris de longe portans panem suum (Prou. 31, 14). Iste est panis de quo dicitur : Ego sum panis uiuus, qui de celo descendi (Ioan. 6, 41) et iste panis qui uenit de longe : uere de longe, quoniam de celo in terram ; uere de longe, quia, cum iste panis constet ex duplici pasta, scilicet natura diuina et humana, ille tamen nature in infinitum a se distant ; uere de longe, quia talis portatio, id est incarnatio, longe est a meritis nostris, quoniam nulla nostra merita meruerunt ut Deus homo fieret.
    II.A.3 : ex arbore cedrina (Christo) qua ista nauis insignita fuit
    Tertio, attenditur eius dignitas ex arbore qua ista nauis insignita fuit, de qua arbore dicitur : Cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum (Ezech. 27, 5). Arbor cedrina istius nauis fuit Christus qui assimilatur cedro non tantum propter sui sublimitatem, sed etiam propter fructus qualitatem.
      DISTINCTIO - Pomum cedrinum : Poma cedrina in aliqua sui parte sunt : dulcia ; acetosa ; inter dulce et acetosum media.

    Poma enim cedrina
  • dulcia
  • in aliqua sui parte sunt dulcia,
  • acetosa
  • in aliqua sunt acetosa et
  • inter dulce et acetosum media
  • in alia inter dulce et acetosum sunt media, per que signantur in Christo tres substantie.

    Eius enim diuinitas fuit dulcissima, eius caro fuit amaritudine plena, eius anima fuit dolore plena, in quantum nature sue relicta patiebatur, et fuit dulcedine plena, in quantum fruebatur.
    II.A.4 : ex uelo picto (Christo) quod in ista naui appensum fuit
    Quarto, attenditur eius dignitas ex uelo quod in ista naui appensum fuit. De quo uelo dicitur : Byssus uaria de Egypto texta est tibi in uelum (Ezech. 27, 7) : Maria autem significatur per arborem istius nauis, per istud uelum etiam signatur ipse Christus. Istud autem uelum dicitur fuisse uarium, quia fuit pictum de colore albo, rubeo et aureo. In Christo enim fuit, ut dictum est, caro, anima et diuinitas. Ex carne igitur refulsit color albus propter suam puritatem. Ex anima, color rubeus propter suam charitatem. Ex diuinitate, color aureus propter suam pretiositatem. Dilectus meus candidus propter carnis puritatem ; rubicundus propter anime charitatem ; electus ex millibus (Cant. 5, 10) propter diuinam maiestatem.
    I.B : quia sicut in die sabbati Deus requieuit ab omne opere suo, sic Christus intrans Marie uterum requiem inuenit in eius uentre et mente
    II.B : secundo quante sit pietatis : pro peccatoribus penitentibus in medio maris est
    Secundo, ostenditur de ista naui quante sit pietatis in eo, quod dicitur esse in medio mari. Per mare intelliguntur peccatores penitentes qui pro suis peccatis habent multas amaritudines. Ista igitur nauis est in medio mari, quia est mediatrix inter Deum et ipsos peccatores. In quantum autem est mediatrix, assimilatur aurore, lune et soli. Que est ista que progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol (Cant. 6, 9) ?
    II.B.1 : aurore quia, gratia Uirginis adueniente tentationes recedunt, demones fugiunt, homines ad bene agendum habiles sunt
    Primo igitur, assimilatur aurore, quia, sicut aurora est medium inter diem et noctem, sic et ipsa inter Deum et peccatorem. Quando enim peccator est in nocte peccati, tunc tentationes et demones per eius cor transeunt, iuxta illud : Facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestie silue (Psal. 103, 20). Adueniente autem aurora, id est Uirginis gratia, tentationes recedunt, demones fugiunt et homines ad bene agendum habiles fiunt. Unde sequitur : Ortus est sol, id est aurora. Sol enim oritur tunc quando lux sua incipit apparere ; et congregati sunt, scilicet mali motus tentationum ut recedant. Et in cubilibus suis collocabuntur, scilicet demones ut in infernum uadant. Exibit homo ad opus suum (Psal. 103, 22-23) ut scilicet ad bene operandum habilis fiat.
    II.B.2 : lune, quia Uirgo sicut luna lucet in nocte, est uicina terre, habet uirtutem efficacem super mare, dando amaricatis dulcedinem consolationis sue (luna)
    Secundo, in quantum est mediatrix, assimilatur lune. Sicut luna lucet in nocte, et est uicina terre, et habet uirtutem efficacem super mare, sic et ipsa, scilicet Maria, lucet peccatoribus dando eis lumen sue gratie ; et est uicina eis, quieto eis succurrendo per effectum misericordie ; et ostendit uirtutem suam super afflictos et amaricatos dando eis dulcedinem consolationis sue. Transite ad me omnes qui concupiscitis me et sic uobis dabo misericordiam meam ; et a generationibus meis adimplemini, id est a uirtutibus quas in uobis genero ; spiritus enim meus super mel dulcis (Eccl. 24, 27), id est uisitatio mea qua dulciter eos consolor.
    II.B.3 : soli, quia sicut sol habet tres planetas superiores et tres inferiores, sic Uirgo habet supra se tres personas in Trinitate, habet sub se tres status saluandorum (uirgines, continentes, coniugatos) (planete)
    Tertio, in quantum est mediatrix, assimilatur soli. Nam, sicut sol habet tres planetas superiores et tres inferiores et ipse est in medio constitutus, sic et ipsa habet supra se tres in Trinitate personas et sub se tres status saluandorum, scilicet Uirgines, Continentes et Coniugatos, et ipsa est in medio constituta, reconcilians tres status supradictos saluandorum ipsi beatissime Trinitati .