Iacobus de Voragine,
Quadragesimale, sermo
4 (Schneyer : 199)">, Sigle de Schneyer : T18/5
<< | >> |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Liste des figurae :
Thema
Accessit ad eum centurio rogans eum
et dicens : Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur (Matth. 8, 5-6).
In presenti euangelio tria ponuntur
Tota intentio Ecclesie in ista Quadragesima est ut peccatores ad penitentiam redeant.
Et quia hoc per se non possunt, sanctorum orationes debent postulare et in Dei misericordia sperare.
Ideo in presenti Euangelio tria ponuntur.
FIGURApeccator = paralyticus Primo misera paralytici conditio per quam peccator intelligitur, cum dicitur : Puer... Secundo
I : Misera paralytici conditio. Puer iste significat peccator (peccator, tria uitia, paralysis, incommoda peccati)
Circa primum, notandum quod misera conditio istius pueri in tribus erat.
FIGURApeccator = seruus Nam et seruus erat et paralyticus et male torquebatur. Ideo merito signat peccatorem qui est seruus peccati et diaboli et omnium uitiorum. Omnis qui facit peccatum seruus est peccati (Ioan. 8, 34), et A quo quis superatus est, eius seruus est (Petr. 2, 19). Augustinus : peccator seruus est tot dominorum quot uitiorum. Seruietis diis alienis (Ier. 5, 19) et dixit diis in plurali, quia FIGURA
superbus = seruus Luciferisuperbus est seruus Luciferi, FIGURA
auarus = seruus Mammoneauarus seruus Mammone, FIGURA
luxuriosus = seruus Asmodeiluxuriosus seruus est Asmodei. Secundo, peccator est paralyticus. Est autem paralysis morbus qui membra reddit mollia, dissoluta et dissipata ; talis est uoluptuosus et deliciis assuetus. Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis (Prou. 18, 9). Est autem differentia inter ista tria, que ponit Salomon hic, scilicet molle, dissolutum et dissipatum. Nam molle est quod cedit omni duro. Dissolutum est quod nullo uinculo est colligatum. Dissipatum, quod est penitus confractum, sicut patet in uase fictili confracto. Tales igitur homines sunt molles, qui omnis aduersitatis tentationi cedunt. Orta autem tribulatione et persecutione propter uerbum, scandalizantur continuo (Marc. 4, 17). Non sunt etiam aliquo uinculo timoris uel amoris ligati, ideo sunt immundi. Uas quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit (Num. 19, 15). Sunt etiam confracti, ideo nullum bonum propositum retinere possunt. Cor fatui quasi uas confractum et omnem sapientiam non tenebit (Eccli. 21, 17). Tertio, peccator male
I : Misera paralytici conditio. Puer iste significat peccator (oratio)
II : Centurionis supplicantis deuotio (oratio)
Circa secundum, scilicet orationem centurionis, notandum quod eius oratio exaudiri meruit propter tres comites quos secum habuit, scilicet fraternam compassionem, humilitatem et fidem.
Habuit enim compassionem in seruo qui tam male torquebatur ; humilitatem de seipso, cum dixit :
Non sum dignus ut intres sub tectum meum
; habuit fidem de Christo cum ait : Sed tantum dic uerbo, etc.
Ista autem tria taliter ordinantur quod compassio orationem format, humilitas in celum subleuat, fides omnia impetrat.
Oratio igitur quam format compassio multum est acceptabilis Deo.
Chrysostomus : Pro se orare nature est pro aliis uero est gratie.
Pro se orare rei necessitas cogit ; pro alio autem charitas fraternitatis hortatur.
II : Centurionis supplicantis deuotio (medicus, curatio, salarium, eleemosyna, a Christo curatio)
III : Benigna Christi curatio (medicus, curatio, salarium, eleemosyna, a Christo curatio)
Circa tertium, scilicet FIGURAcuratio ChristiChristi curationem, notandum quod curauit uelociter siue faciliter. Quod est contra illos qui nimis faciunt se rogari. Christus autem mox, ut centurio eum rogauit, respondit : Ego ueniam et curabo eum. Sic facilis Christus fuit ad curandum Dauid quem curauit tribus syllabis, quando dixit : Peccaui. Sic facilis fuit ad curandum Petrum negantem quem curauit paucis lachrymis. Sic facilis fuit ad curandum publicanum quem curauit quinque uerbis, quando dixit : Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. 18, 13). Secundo, curauit eum liberaliter, quod est contra multos qui nimis magna salaria petunt. Christus autem tam liberalis fuit quod nihil a centurione petiit nisi fidem, cum dixit : Uade, et sicut credidisti fiat tibi (Matth. 8, 13). Sic liberalis fuit Christus apostolis quibus pro paruis retibus regnum celorum dedit. Sic liberalis fuit uidue quam pro duobus minutis iustificauit. Sic liberalis est omnibus qui bonam uoluntatem habent, et frigide calicem remunerat. Tertio, curauit totaliter, quod est contra multos qui ab una infirmitate liberant, et ab alia liberant, et ab alia liberare non possunt. Christus autem istum perfecte liberauit, ideo dicitur : Et sanatus est puer ex illa hora. Hic notandum quod FIGURA
paralytici quantum ad sensum = heretici quidam sunt paralytici quantum ad sensum, sed non quantum ad motum. Sicut sunt heretici qui uidentur habere motum operationis bone, sed non habent sensum fidei recte. Et ideo paralytici sunt, quia, sicut dicitur, Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. 11, 6). FIGURA
paralytici quantum ad motum = mali Christiani Alii sunt paralytici quantum ad motum, sed non quantum ad sensum, sicut sunt mali christiani qui de Deo bene sentiunt, sed ad bona opera facienda moueri nolunt. De quibus dicitur : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. 1, 16). Et fides sine operibus mortua est (Iac. 2, 20). FIGURA
paralytici quantum ad sensum et motum = pessimi et scelerati Alii sunt paralytici quantum ad sensum et motum, sicut sunt multi pessimi et scelerati, qui nec habent fidem nec alia bona opera faciunt. De quibus dicitur in Epistola Iudeorum : Hi sunt arbores autumnales, bis mortue (Iude. 1, 12). Quando igitur Christus reddit alicui sensum fidei recte et motum operationis, tunc paralysis perfecte curatur. Rogemus, etc.