Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo
2 (Schneyer :
197) , Sigle de Schneyer : T18/4
| << | >> |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Liste des noms de personnes :
Thema
Comparatus sum luto et assimilatus sum fauille et cineri (Iob. 30, 19).
Miseria conditionis humane (humana conditio)
Miseriam conditionis humane describit sanctus
Iob in uerbis premissis, ex parte principii, medii et finis.
Nam ex parte principii, homo habet uilitatem quia de luto formatur, cum dicitur : comparatus sum luto.
Ex parte medii habet uanitatem I : Ex parte principii homo habet utilitatem (comparatus sum luto)
I.A : Homo ex quattuor elementis factus, multum de luto siue de terra est
Circa primum notandum quod, licet homo sit ex quattuor elementis, Deus tamen in compositione corporis humani parum posuit de tribus elementis et multum de luto, siue de terra.
Elementum quidem aque manifestatur in ipsis humoribus.
Elementum ignis in calore naturali et in luce uisiua.
Elementum eris in respiratione flatus.
Elementum uero terre in carne et ossibus.
Et sic patet quod Deus multum posuit de terra ibi et parum de ceteris elementis.
I.B : Sic homo debet habere parum de igne, de aere, et de aqua, et multum de terra
Parum ibi posuit de igne, ut homo parum haberet de igne concupiscentie, auaritie et iracundie : tamen aliqui uidentur de igne facti, quia nimis sunt supradicto igne inflammati.
Totus mundus in Maligno positus est (I. Ioan. 10, 19), id est in malo igne.
Parum etiam posuit de ere, ut homo parum haberet de elatione superbie, et tamen aliqui uidentur esse de aere facti, quia nimis sunt superbi.
Non fuit mirum si primus angelus superbiuit, qui nihil de luto habuit, sed mirum est quando homo, qui est uile lutum, intumescit.
Quid superbis terra et cinis (Eccli. 10, 9) ?
Tales pascuntur uento.
Ephraim
pascit uentum (Osee. 12, 1).
Uentus tamen non pascit, sed inflat.
Et quia sunt inflati, ideo aliqua leui febre puncti, statim detumescunt.
Parum etiam posuit de aqua ut homo haberet parum de leuitate et inconstantia.
Et tamen aliqui uidentur de aqua esse facti, quia leuitate nimia agitantur.
Leuis est super faciem aque (Iob. 24, 18).
De talibus dicitur :
Stultus ut luna mutatur (Eccli. 27, 12) .
Nam luna modo est plena, modo media, modo minus quam media, modo uacua.
Sic multi in ista Quadragesima incipiunt bene ieiunare, deuote orare et largas eleemosynas dare.
Isti sunt luna plena.
Postmodum dimittunt ieiunia ; tamen faciunt eleemosynas et orationes.
Isti sunt luna media.
Et deinde dimittunt ieiunia et orationes ; tamen faciunt adhuc eleemosynas.
Isti sunt luna minus quam media.
Deinde dimittunt totum.
Isti sunt luna omnino uacua.
Ideo bene dicitur : Stultus ut luna mutatur.
Multum autem Deus in compositione humani corporis de elemento terre posuit.
Terra enim est elementum I : Ex parte principii homo habet utilitatem (comparatus sum luto)
II : Ex parte medii homo habet uanitatem et mutabilitatem (assimilatus sum fauille)
Secunda miseria hominis attenditur ex parte medii, id est ipsius uite que est medium inter natiuitatem et mortem.
In qua quidem uita homo habet mutabilitatem et ideo assimilatur fauille.
Sicut enim fauilla est leuis et leui flatu dispergitur, sic uita hominis est instabilis et mutiplici uariatur mutabilitate.
Unde
Iob :
Homo natus de muliere, breui uiuens tempore, etc. (Iob. 14, 1).
Istam autem mutabilitatem habet homo in corpore, in mente et in operatione.
Prima est ad similitudinem herbe, secunda ad similitudinem statue, tertia ad similitudinem umbre.
I.A : Homo ex quattuor elementis factus, multum de luto siue de terra est
II.A : Mutabilitatem in corpore ad similitudinem herbe
Primo quidem, herba uiret, deinde floret, deinde arescit, ultimo marcescit.
Sic corpus hominis uiret in sanitate, floret in iuuentute, arescit in senectute, marcescit in morte.
Omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos feni : exsiccatum est fenum et cecidit flos, etc. (Isai. 40, 6-7).
Ortus est sol cum ardore et arefecit fenum, et flos eius decidit et decor uultus eius deperiit (Iac. 1, 11).
I.B : Sic homo debet habere parum de igne, de aere, et de aqua, et multum de terra
II.B : Mutabilitatem in mente, que est sicut statua Nabuchodonosor
Secunda mutabilitas est in mente.
Nam, secundum Bernardum, mens nostra a mundo habet cogitationes curiosas, a carne uoluptuosas, a diabolo malitiosas.
Potest etiam dici quod a Deo habet cogitationes gratiosas.
Cogitationes autem gratiose sunt quando quis cogitat qualiter potest placere Deo per contemplationem et proximo per edificationem.
Cogitationes curiose sunt quando mens seipsa deserta transit ad inuestigandum aliena.
Cogitationes uoluptuose sunt quando homo carnalibus delectationibus pascitur.
Cogitationes autem malitiose sunt quando homo contra innocentes fraudes molitur.
Magna igitur mutabilitas est quando mens humana mutatur de cogitationibus gratiosis in cogitationes curiosas, de curiosis in uoluptuosas, de uoluptuosis in malitiosas.
Et ista mutabilitas est ad similitudinem statue
Nabuchodonosor.
Nam, sicut dicitur :
Caput eius erat de auro, pectus et bracchia de argento, uenter II.C : mutabilitatem in operatione, ad similitudinem umbre
Tertia mutabilitas est in operatione : opera enim mundanorum sunt circa acquisitionem diuitiarum et honorum.
Et ista mutabilitas est ad similitudinem umbre.
Nam umbra hominis aliquando precedit, aliquando sequitur, aliquando a latere comitatur.
Illam que precedit homo non potest comprehendere.
Illam que subsequitur non potest homo effugere.
Illam que comitatur cito perdit.
Sic est de diuitiis et honoribus mundi que aliquando precedunt et fugiunt, ita quod non potest homo eos comprehendere sine magno labore, aliquando subsequuntur et se ingerunt, et tamen non possunt possideri sine mentis turbatione et timore.
Et propter ista duo dicitur :
Si diues fueris, non eris immunis a delicto.
Si enim secutus fueris, non apprehendes ; et si precucurreris, non effugies (Eccli. 11, 10).
Aliquando nos concomitantur, sed tamen cito perduntur nec possunt perdi sine dolore.
Ideo dicitur :
Diuitie conseruate in malum domini sui pereunt in afflictione pessima (Eccle. 5, 12-13).
Ecce quanta instabilitas in diuitiis et honoribus inuenitur, quia, non habite, requiruntur labore ; habite, ingerunt mentis turbationem et timorem ; perdite, adducunt dolorem.
II : Ex parte medii homo habet uanitatem et mutabilitatem (assimilatus sum fauille)
III : Ex parte finis homo habet miserabilem penalitatem (cineris)
Tertia miseria hominis attenditur ex parte finis, id est mortis, ubi homo futurus est cinis.
Istius autem cineris memores esse debemus, ideo in hoc die incineramur et super caput nostrum legitur lectio qua dicitur :
Memento quia cinis es, etc.
II.A : Mutabilitatem in corpore ad similitudinem herbe
III.A : Homines mundani appetunt quattuor
Ista autem memoria mortis ualet ad contemnendum ea que homines mundani appetunt.
Desiderant enim diuitias cumulare, super alios ascendere, corpus deliciose pascere et animam in uoluptatibus enutrire.
II.B : Mutabilitatem in mente, que est sicut statua Nabuchodonosor
III.B : Sed peccatores recipiunt quattuor heredes post mortem
Post mortem autem recipiunt quattuor heredes, scilicet parentes, bestias, uermes et demones.
Parentes diuitias rapiunt : ideo stultum est eas cum tanto labore acquirere, quas oportet aliis dimittere et nihil secum portare.
Relinquunt alienis diuitias suas:
Sicut egressus est nudus de utero matris sue, sic reuertetur et nihil secum auferet de labore suo (Eccle. 5, 14).
Secundi heredes sunt bestie que super foueam ascendunt et stercora ibi faciunt et ossa pedibus frangunt.
Stultum est igitur super alios uelle ascendere per honorum excellentiam, quoniam post modicum tempus bestie ascendunt super eorum foueam.
Tertii heredes sunt uermes qui eorum corpus comedunt.
Simul in puluere dormient et uermes operient eos (Iob. 21, 26).
Stultum est igitur carnem suam impinguare, que debet post modicum uermibus esse cibus.
Quarti heredes sunt demones qui animam rapiunt, ut patet de illo qui animam suam in deliciis tenebat, dicens :
Anima mea, habes multa, etc., ut patet cui responsum est :
Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te (Luc. 12, 20), scilicet demones.
De istis heredibus dicitur :
Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et uermes (Eccli. 10, 13).
Ecce quales heredes peccator post mortem recepturus est, scilicet bestias super foueam ascendentes, uermes carnes corrodentes, serpentes infernales animam deuorantes et serpentes terrestres, id est parentes, terram seu bona terrena comedentes, id est terrenas diuitias rapientes.
Isti quattuor heredes quos habet homo post mortem tanguntur.
Conterentur in porta
: hoc refertur ad bestias que sepe ossa conterunt in porta, id est in fossa.
Cuius messem famelicus comedet (Iob. 5, 5) : hoc refertur ad uermes qui comedunt messem, id est carnem quam malo semine seminauit.
Iuxta illud :
Qui seminat in carne, de carne metet et corruptionem (Galat. 6, 8).
Et ipsum rapiet armatus.
Hoc refertur ad demones qui nostris malis operibus se armant.
Et bibunt sitientes diuitias eius.
Hoc refertur ad parentes qui magno desiderio eius diuitias rapiunt et pro anima sua nullam eleemosynam faciunt.
Distinctions (9)