Iacobus de Voragine, Quadragesimale, sermo 1 (Schneyer : 196) , Sigle de Schneyer : T18/4
>>

In die Cinerum, 1/2    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
penitentia |   cinis |   incommoda peccati |   ieiunium |   Dei creatio |   astrologia |   memoria mortis |   tria uitia |   bona hominis  
Lister Distinctions (6) Pas d'exemplum Lister Figurae (19) Lister Matière biblique (2)
Lister Interprétation des noms (1) Lister Liturgie et pratiques (2) Lister Sources déclarées (4) Lister Noms de personnes (3)
Pas de noms de lieux
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
 
Thema (penitentia, cinis)
Filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere ; luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum (Ier. 6, 26).  
I : Explicatio festiuitatis :
 
I.A : ratio quare Ecclesia addidit quattuor dies ante primam dominicam quadragesime
Quamuis solemnitas quadragesimalis in sequenti dominica inchoetur, Ecclesia tamen hos quattuor dies precedentes addidit, ut quadragenarius numerus impleatur. A prima enim dominica usque ad Pascha, quadraginta duo dies sunt de quibus, dum sex dies dominicales subtrahuntur, solummodo triginta sex ieiunabiles remanent : et ideo adduntur isti quattuor dies precedentes, ut sacer numerus quadraginta dierum impleatur, quem Christus suo ieiunio consecrauit.  
I.B : rationes mystice quare ieiunium inchoatur in hac quarta feria (Dei creatio, astrologia)
Sunt tamen quedam alie rationes mystice, quare potius in quarta feria quam alia feria istud ieiunium inchoatur. Prima est quia in quarta feria mors Christi fuit tractata et cum deliberatione firmata, scilicet feria quarta ante dominicam de ramis. Nam tunc principes sacerdotum cum senioribus populi congregati sunt in atrium Caiphe principis sacerdotum (Matth. 26, 3), ad quos Iudas accessit et Christum tradere promisit et illi pecuniam dare pollici sunt. Igitur penitentiam quadragesimalem facimus, ut Christo patienti compatiamur. Et quia eius mors fuit in quarta feria tractata, ideo merito quarta feria hoc ieiunium inchoatur. Secunda ratio est quia in feria quarta sol et luna et cetera celi luminaria creata fuerunt. In principio enim creauit Deus quamdam nubeculam lucidam, quando dixit fiat lux et facta est lux ; et illa nubecula tres dies solem precedentes illuminauit quadam tenui claritate, quemadmodum diluculo fieri solet. Quarta autem feria sequenti, ut dictum est, Deus solem et cetera luminaria fecit, et ideo dies illa dies plena claritatis fuit. Totum autem tempus nostrum est tenebrosum, tempus autem quadragesimale est lucidum tempus. Iuxta illud, Eratis enim aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino (Eph. 5, 8). Conueniens igitur fuit ut tempus tam lucidum in die lucida inchoationem inciperet. Tertia ratio est quia feria quarta dies mercurii uulgariter nuncupatur. Est autem Mercurius planeta celestis qui secundum astrologos regnat in Uirgine, dominatur Aque, semper est cum Sole et preest facundie. Disponit enim homines ad facundiam et eloquentiam acquirendam. Unde dicitur quod gentiles uocabant Paulum Mercurium qui erat dux uerbi (Act. 14, 11). Recte igitur ieiunium in die mercurii inchoatur ad innuendum, quod homines in hoc tempore debent habere munditiam corporum, abundantiam lachrymarum et perseuerantiam bonorum operum, ut scilicet semper sint cum sole, id est cum Christo. Predicatores autem debent habere facundiam predicationum.  
I.C : ratio ponendi cineres in capitibus
Et ideo, ut istud ieiunium facilius suscipiatur, hodie sancta mater Ecclesia fideles ad memoriam sue mortis inducit, dum in capitibus cineres ponit, ad quod etiam propheta, immo etiam Dominus per prophetam nos in uerbis premissis inducit dicens : Filia populi mei, etc. Populus autem Dei est populus christianus. Filia ergo populi Dei est anima cuiuslibet christiani. Quam quidem animam Dominus ad tria hortatur, scilicet ad dure penitentie assumptionem, cum dicit : Accingere cilicio, etc. ; ad mortis meditationem, cum dicit : Conspergere cinere, etc. ; ad peccatorum dolorem, cum dicit : Luctum fac tibi, planctum amarum.  
I : Explicatio festiuitatis :
II : Dominus hortatur per prophetam filiam populi Dei, id est animam cuiuslibet christiani,
 
I.A : ratio quare Ecclesia addidit quattuor dies ante primam dominicam quadragesime (incommoda peccati, ieiunium)
II.A : ad dure penitentie assumptionem (accingere cilicium) que melius curat (incommoda peccati, ieiunium)
Primo igitur, hortatur ad dure penitentie assumptionem, cum dicit : Accingere cilicio. Cilicium enim est indumentum durum et asperum, de pilis camelorum contextum, per quod penitentia aspera significatur, que quidem melius curat peccata quam leuis, sicut ostendit Chrisostomus super Matheum per tria exempla . Primum est quia medicina aspera melius curat humores quam leuis. Secundum est quia malas herbas melius eradicat rastrum ferreum quam ligneum. Tertium est quia malos nodos lapidum melius prescindit malleus ferreus quam plumbeus. Peccator quidem tria incommoda patitur. Primum est quia est plenus corruptis humoribus uitiorum. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis (Psal. 13, 1) : ideo indiget medicina, id est penitentia amara. Ecce in pace amaritudo mea amarissima (Isai. 38, 17). Amaritudo enim penitentium, que est causa pacis in conscientia, debet esse amara, amarior, amarissima. Amara, quia pactum quod in baptismo cum Deo fecerat, cum abrenuntiauerat diabolo et omnibus pompis eius, confregit. Amarior quia, timore Dei postposito, per multa crimina discurrit. Amarissima quia Deum et eius gratiam perdidit. Unde : Scito et uide quia malum et amarum est, reliquisse te Dominum Deum tuum (Ier. 2, 19). Ecce quia peccator Deum perdidit et non est timor eius apud eum. Ecce quia eius timorem postposuit et abiecit et ideo per diuersa facinora discurrit : A seculo confregisti iugum, rupisti uincula. Ecce quia timorem dei abicit et ideo per diuersa facinora discurrit; item, a seculo confregisti iugum, rupisti uincula, ecce quia pactum baptismale fregit Secundum incommodum est quia peccator habet multas radices malarum concupiscentiarum. Quamuis enim sit purgatus ab humoribus peccatorum, adhuc tamen in carne remanent alique radices malarum concupiscentiarum que quidem extirpande sunt rastro ferreo, id est duro ieiunio. Unde : Mortificate membra uestra, que sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem et concupiscentiam malam (Col. 3, 5). Nisi enim male herbe radicitus extirpentur, cito germinant malos fructus. Ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat et per illam inquinentur multi (Hebr. 12, 15). Sunt enim aliqui qui malas herbas eradicant tantum quantum ad folia, et ideo adhuc renascuntur. Tales sunt qui peccata quantum ad exteriora quandoque relinquunt, consensum tamen non deserunt et ideo, inuenta opportunitate, ad peccata redeunt. Alii partem radicis frangunt et aliam partem relinquunt. Tales sunt qui consensum deserunt, sed tamen malas cogitationes patiuntur, qui sepe in peccata relabuntur. Alii sunt qui radices herbarum funditus extirpant. Isti sunt qui malas cogitationes a corde suo eradicant et ideo ulterius germinare non possunt. Tertium incommodum est quia peccator penitens alligatus est adhuc nodis et nexibus peccatorum. Quidam tamen habent istos nexus factos de stipula, alii de feno, alii de ligno. Iuxta illud : Si quis superedificat lignum, fenum, stipulam (I. Cor. 3, 12), per que tria pene purgatorii intelliguntur. Istos autem nexus melius frangit malleus ferreus, id est penitentia dura, quam leuis. Unde Augustinus : Maiorem quisque in se seueritatem debet exercere ut a se iudicatus, minus iudicetur a Deo.  
I.B : rationes mystice quare ieiunium inchoatur in hac quarta feria
II.B : ad mortis meditationem (conspergere cinere).
 
II.B.1 : Homo de cinere formatus, cinereum portat corpus, et in cineres redigendus est
Secundo, hortatur anima ad mortis meditationem cum dicitur : Conspergere cinere, sicut hodie etiam in capitibus cinere aspergimur et dicitur nobis : Memento quia cinis es et in cinerem reuerteris. Homo quidem de cinere est formatus et cinereum portat corpus et in cinerem redigendus est. Reuerteris in terram de qua sumptus es (Gen. 3, 19). Ecce quia de terra factus es, quia puluis es. Ecce quia cinereum portas corpus et in puluerem reuerteris. Ecce quia in puluerem, siue in cinerem, redigendus es. Si ergo ab aliquo peteretur : Unde uenis, quid portas aut quo uadis ? posset respondere : De cinere, cinerem et in cinerem. Hoc est : De cinere uenio, cinerem porto et in cinerem redeo. Ideo dicitur ter homini : Terra, terra, terra, audi uerbum Domini (Ier. 22, 29), id est Tu homo qui uenis de terra et portas terram et qui uadis in terram, audi uerbum Domini quod tibi hodie dicit Dominus per Ecclesiam suam : Memento quia cinis es et in cinerem reuerteris.  
II.B.2 : Utilitas habendi memoriam mortis (memoria mortis, tria uitia)
Utile autem est habere memoriam huius cineris triplici de causa. Primo, quia cinis terram fecundat : sic memoria mortis ad bene operandum solicitat. Unde Gregorius : Solicitus in bono opere, qui semper cogitat de extremo fine. Secundo, quia cinis ignem conseruat, et maxime si est calidus, quia frigidus cinis ignem exstinguit : sic et memoria mortis, cordi feruenter impressa, gratiam Spiritus Sancti conseruat. Sunt tamen quidam qui frigidam istam memoriam mortis habent, sicut illi qui animam cum corpore morituram credunt. Talis memoria potius gratiam exstinguit quam conseruat. Tertio, quia cinis maculas lauat : sic memoria mortis lauat omnes maculas peccatorum. Unde : Memorare nouissima tua et in eternum non peccabis (Eccli. 7, 40). Lauat enim maculam superbie. Si quis enim ad instar pauonis gloriatur in pennis uirtutum, pedes, id est finem suum, consideret et sic superbiam eius deponet. Quid superbis terra et cinis (Eccli. 10, 9) ? Lauat etiam maculas luxurie : sicut enim bestia cum cauda expellit muscas, sic homo cum mortis memoria expellit cogitationes immundas. Gregorius : Nihil sic ad domandum carnis desideria ualet quam unusquisque, quod hic diligit, quale sit mortuum penset. Lauat etiam maculas auaritie. Nullus enim diuitias debet congregare quando considerat quod in fine nihil portat, nisi nuditatem, saccum et cinerem. Nudus egressus sum de utero matris mee et nudus reuertar illuc (Iob. 1, 21). Item : Saccum consui super cutem meam et operui cinere carnem meam (Iob. 16, 16).  
I.C : ratio ponendi cineres in capitibus
II.C : ad peccatorum dolorem (luctum unigeniti fac tibi).
Tertio, hortamur ad peccatorum dolorem cum dicitur : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum.  
II.C.1 : Planctus penitentis debet assimilari triplici planctui
Planctus penitentis planctui triplici debet assimilari, scilicet planctui unigenitum plangentis, planctui draconis et planctui struthionis. Unde : Faciam planctum uelut draconum et luctum quasi struthionum (Mich. 1, 8). Nam dolorosior planctus inter omnia animalia rationabilia est planctus qui fit pro morte unigeniti ; dolorosior planctus inter omnia animalia irrationabilia est planctus draconis ; dolorosior inter omnia uolatilia est planctus struthionis.  
II.C.2 : quia tria bona perdit peccator (bona hominis)
Peccator quidem tria bona perdit. Primo, animam suam : ideo debet plangere ad instar mulieris unigenitum plangentis. Unigenita nostra est anima nostra, quia unam tantum habemus. Si enim duas haberemus, possemus, una perdita, super alia consolari. Secundo, perdit peccator caput suum, id est Deum suum : ideo debet plangere ad instar draconis. Draco enim et quilibet serpens caput custodit et corpus exponit : sic quilibet debet exponere corpus macerationi et perditioni ut possit custodire caput suum, id est Dominum suum. Sed dicitur quod elephas inueniens draconem in semitis, caput eius cum planta conterit et draco maximum planctum facit : sic etiam diabolus in nobis occidit Dominum quando nos ad peccatum trahit ; ideo debemus plangere et dolere. Tertio, peccator perdit omnia sua merita et ideo debet plangere ad instar struthionis. Struthio enim oua sua in puluere calido derelinquit ut foueantur ibidem et sic ea reliquit , sed rediens et a bestiis ea conculcata inueniens, magnum ululatum facit. Oua nostra sunt merita nostra, que tunc demones conculcant quando ad animam per consensum intrant. Iuxta illud : Uadent et uenient super eum horribiles (Iob. 20, 25), ideo peccator debet plangere et dicere : Miserere mei Deus, quoniam conculcauit me homo (Psal. 55, 2).