Eudes de Châteauroux, « dossier franciscain », sermo
15 (Schneyer : 967)">
Sermon pour la fête de ste Claire
Texte de base :
Pise, Bibl. Cateriniana, 21, f. 32ra-33vaRome, A.G.O.P, XIV, 35, f. 249rb-249vb
Texte établi par Emmanuelle Choiseau
Mots-clés :
Franciscus peccator | Franciscus institutor ordinis Fratribus Minorum et ordinis
Dominarum | Francisci paupertas
In Psalmo :
Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum letantem.
Uerba sic debent ordinari : « Qui facit sterilem
matrem filiorum letantem habitare in domo ». In hiis uerbis primo ostenditur a quo habuit
originem religio quam beata Clara deuotissime obseruauit, cum dicit : qui
facit ; modus ordinis ostenditur ibi : habitare in domo ;
meritum beate [32rb] Clare ibi : sterilem ; fecunditas ordinis et
sororum strenuitas ibi : matrem filiorum, et quod tam beata Clara
quam imitatrices eius iugum ordinis hylariter portauerunt, ibi : letantem. Dicit itaque : Qui habitare facit sterilem, qui refertur ad antecedens. Dicit enim ante hec uerba :
Quis sicut
Dominus
Deus noster qui in altis habitat et humilia respicit in celo et in terra ?
Suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem, ut collocet
eum cum principibus, cum principibus populi sui
, et subiungit : Qui habitare facit sterilem, et cetera. Deus scilicet, qui omnia
predicta facit, facit et hoc quod dicitur in hoc uersiculo, qui
scilicet suscitauit a
terra, id est a cupiditate
terrenorum,
inopem, id est
beatum Franciscum, qui cupiditate terrenorum oppressus
et suffocatus erat, et interratus usque ad os et usque ad oculos, et usque etiam ad aures,
ut non loqueretur nisi de terrenis - de terra enim
usitauit
eloquium suum ; existens de terra, de terra loquebatur, nichil audire uolebat nisi de
terrenis,
oculos suos statuerat declinare in terram. Hunc sic suffocatum a terra et obrutum et
sepultum, Deus suscitauit de cupiditate terrenorum, infundendo ei gratiam uiuendi
spiritualiter, et ut diligeret et eligeret extremam inopiam. Et sic fecit eum inopem, ut uere posset dicere :
Inops et pauper sum ego. Hunc eundem existentem pauperem, quia
parum
habebat boni in pera cordis sui, erexit de stercore, id est
de inmunditia peccatorum.
Nutritus enim fuerat in croceis, id est in cibis
delicatis confectis croco, et ideo amplexus fuerat stercora
, id est inmunditiam luxurie que in uino est et in
cibis lautis et delicatis ut in origine et in causa, et ideo Apostolus dicit :
Nolite inebriari uino in quo est
luxuria
; [32va] et Ieromus : « Uenter
mero estuens cito despumat in libidinem » ; Prouerbiis XXIII° :
Ingreditur blande sed in nouissimo mordebit ut coluber
et sicut regulus uenena diffundet. Hoc dicit de uino et subiungit :
Oculi tui uidebunt extraneas et cor tuum
loquetur peruersa.
Exemplum de Noe et
Loth. Hunc pauperem ab
omni bono, id est Franciscum, erexit de stercore, id est de
inmunditia luxurie in qua
lubricauerant
pedes eius
, et collocauit eum cum principibus, cum
principibus populi sui, id est, fecit ut esset
de numero iudicantium qui sedebunt super tronos in die iudicii, secundum quod
dicitur Iob
XXXVI°
, sexto :
Iudicium pauperibus
tribuit. Et hoc est quod ipse respondit, Mt. XIX°, beato Petro querenti : Ecce
nos reliquimus omnia et sequuti sumus te, quid ergo erit nobis ?
Amen dico uobis, uos qui reliquistis omnia, et cetera.
Duodecim etiam Patriarche principes fuerunt, id est prima capita tribuum et populorum qui ab
eis traxerunt originem eternalem ; sic Benedictus, Augustinus,
Antonius, Pachomius
principes sunt, id est prima capita religiosorum, quorum regulas instituerunt, et per hec
eos spiritualiter genuerunt. Cum istis principibus collocauit Dominus beatum Franciscum, dando ei gratiam et speciale donum instituendi ordinem
fratrum Minorum et ordinem Dominarum. Sed quia Dominus
opera nostra omnia bona operatur in
nobis
,
Dominus
ideo non dicit hic : Franciscus
habitare facit
sterilem in domo, id est beatam
Claram, id est instituit ordinem beate Clare et Dominarum ; sed dicit propheta quod ille hoc
facit, qui est
excelsus Dominus super
omnes et super celos gloria eius
, et qui facit ea que secuntur. Et concludit :
qui facit sterilem etc. Et nota quod non dicit : qui fecit, sed dicit : qui facit, [32vb] ad
innuendum quod illud quod Deus fecit temporibus beati
Francisci et beate Clare cotidie operatur in
successoribus eorum, et ideo dicit: Qui facit sterilem matrem
filiorum, id est beatam Claram, ut esset mater tante multitudinis dominarum.
Sed
nonne ipsa uirgo fuit et uirgo permansit utique ? Quare ergo non appellat eam uirginem, quod
dignius est ? Hoc facit ut ostendantur merita beate Clare quibus meruit a Deo fecondari.
Sara merito obedientie fecundata fuit, Ia Petri III° :
Sara obediebat Abrahe dominum eum
uocans
;
Rebecca merito orationis Ysaac, Gen.
XXV°, sic beata Clara, quod pro ea deprecatus est beatus
Franciscus.
Anna fecundata est per fluuium lacrimarum, humilitate
orationis et constantia et uoto. Unde de ea scribitur, Ia Regum I° :
Cum esset
Anna
amaro animo, orauit dominum flens largiter et uotum uouit quod si
dedisset ei Dominus sexum uirilem, daret eum Domino omnibus diebus uite eius et nouacula non ascenderet super caput
eius
; et preterea subiungitur de ea :
uultusque eius non sunt amplius in diuersa mutati. Per hec dicta
Anna meruit fecundari corporaliter, sic et beata Clara
spiritualiter, quia
exitus
lacrimarum deduxerunt oculi eius, quia peccatores non custodiebant legem
Domini ; et deducebant oculi eius
lacrimas per diem et noctem propter diuersos casus quos audiebat accidere in mundo. Deuota
erat in oratione et poterat dicere cum Psalmo :
Media nocte surgebam ad confitendum
nomini tuo. Et quia solitudo
operatur ad deuotionem ampliorem orationis, et ideo Dominus docens mihi Euangelio dicit, Mt.
VI° :
Tu autem cum oraueris intra in
cubiculum tuum et clauso ostio ora Deum qui [33ra] uidet in
abscondito
, ideo hec, aspirata a Deo, ordinauit ut singule sorores haberent
cellas proprias in quibus Dominum exorarent.
Hec etiam uotum uouit ut nouacula
non ascenderet super caput seminis sui nec etiam super suum ; super caluicium non est
necesse ascendere nouaculam, quia ibi non sunt pili nec nascuntur ibi per pilos possessiones
et diuitie, que cotidie oriuntur et pullulant. Sed beata Clara uouit
Domino quod nec ipsa nec sorores sue aliquo tempore hec haberent et in hoc constans
fuit ne mutari potuit etiam ad magnam instantiam felicis recordationis domini Gregorii pape IX, qui instabat in propria persona ut possessiones
habere possent propter instantes necessitates suas ; sed flecti non potuit. Ad hoc beata
Clara immo, quod plus est, instantia sua deuotissima obtinuit ab eodem papa ut nulla ratione
possent possessiones recipere nec habere et dominus papa, uidens deuotam eius instantiam et
constantiam, ipsemet dictauit eis Priuilegium super hoc et propria manu scripsit.
Et attende diligenter
quod Anna dixit : Si dederis serue tue
sexum uirilem ; non est enim fragilitatis muliebris amplecti tam artam paupertatem,
sed uirilis probitatis, et adhuc hoc paucorum uirorum est, quia pauci uiri talem paupertatem
uolunt ut ualent pro Christo assumere ; unde et signanter dicitur hic : matrem filiorum, non filiarum, quia sequentes uestigia beate Clare, licet mulieres
sint in corpore, [33rb] uirilem tamen animum induerunt, ut non tantummodo uiragines dici
debeant, sed potius uiri, nec uocande sint filie, sed filii. Et nota quod dicit : facit matrem filiorum habitare
in domo. In hoc modus istius religionis exprimitur. Non enim cursitant
de domo in domum
, de terra in
terram, sed in propriis suis domibus sunt incluse, et incarcerate uel uerius sepulte, ut
uideri non ualeant.
Sarra si non fuisset uisa ab Egyptiis,
nunquam Pharao eam rapuisset ;
Dyna discurrens oppressa fuit ab Emor filio Sychen. De meretrice
dicitur Prouerbiis VII° :
Garrula et
uaga, quietis impatiens nec ualens in domo consistere pedibus suis, nunc foris nunc in
plateis
;
Rebecca cooperuit se ut nec etiam a uiro suo uideretur. De beata Uirgine dicit Ysa. VII° :
Ecce Uirgo concipiet
, in ebreo « Alma », quod interpretatur abscondita, ut aspectibus
uirorum non pateat ; dicit Ysa. :
In
domibus habitabit
Cedar
.
Cedar interpretatur «
tenebre » ; tenebre abscondunt rem ne uideatur ; sic tales in domibus suis ne
uideantur absconduntur. Et nota quod dicit : letantem. Uere beata Clara letari potest et debet, que mater est tot
et tantarum filiarum et quia hoc donum dedit Dominus beate Clare et sororibus suis, ut onus
portant hylariter paupertatis, sicut asserebat dominus Stephanus de
Comite cardinalis, quod cum ipse haberet duo monasteria in cura sua, unum
pauperrimum de Ordine sancte Clare, aliud habundans in possessionibus, quando uisitabat eas
pauperes, nunquam conquerebantur ei quod aliqua necessaria eis deficerent, sed hilares eas
inueniebat, sed alias querulosas et tristes. Nos uero [33va] habentes pre oculis quantum
fructum fecerunt in ecclesia Dei beatus Franciscus et
beata Clara et quod nos nullum fructum facimus uel ualde paruum, et utinam uero malum
erubescamus et defleamus sterilitatem nostram et confugiamus ad penitentiam, ut sic saluari
possimus prestante Domino nostro Iesu Christo !
Amen.