Eudes de Châteauroux, « dossier franciscain », sermo
15 (Schneyer : 967)">
<< |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Liste des exempla :
Thema
In Psalmo :
Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum letantem.
Introductio
Uerba sic debent ordinari : « Qui facit sterilem
matrem filiorum letantem habitare in domo ». In hiis uerbis primo ostenditur a quo habuit
originem religio quam beata Clara deuotissime obseruauit, cum dicit : qui
facit ; modus ordinis ostenditur ibi : habitare in domo ;
meritum beate [32rb] Clare ibi : sterilem ; fecunditas ordinis et
sororum strenuitas ibi : matrem filiorum, et quod tam beata Clara
quam imitatrices eius iugum ordinis hylariter portauerunt, ibi : letantem. I :
Deus suscitauit Franciscum a cupiditate terrenorum et
collocauit eum cum principibus, id est institutoribus religionum
(Franciscus peccator, Franciscus institutor ordinis Fratribus Minorum et ordinis
Dominarum, Francisci paupertas)
Dicit itaque : Qui habitare facit sterilem, qui refertur ad antecedens. Dicit enim ante hec uerba :
Quis sicut III :
In hiis uerbis ostenditur meritum beate Clare
III.A :
Meruit fecondari spiritualiter quia deuota erat in
oratione
Sed
nonne ipsa uirgo fuit et uirgo permansit utique ? Quare ergo non appellat eam uirginem, quod
dignius est ? Hoc facit ut ostendantur merita beate Clare quibus meruit a Deo fecondari.
Sara merito obedientie fecundata fuit, Ia Petri III° :
Sara obediebat Abrahe dominum eum
uocans
;
Rebecca merito orationis Ysaac, Gen.
XXV°, sic beata Clara, quod pro ea deprecatus est beatus
Franciscus.
Anna fecundata est per fluuium lacrimarum, humilitate
orationis et constantia et uoto. Unde de ea scribitur, Ia Regum I° :
Cum esset
Anna
amaro animo, orauit dominum flens largiter et uotum uouit quod si
dedisset ei Dominus sexum uirilem, daret eum Domino omnibus diebus uite eius et nouacula non ascenderet super caput
eius
; et preterea subiungitur de ea :
uultusque eius non sunt amplius in diuersa mutati. Per hec dicta
Anna meruit fecundari corporaliter, sic et beata Clara
spiritualiter, quia
exitus
lacrimarum deduxerunt oculi eius, quia peccatores non custodiebant legem
Domini ; et deducebant oculi eius
lacrimas per diem et noctem propter diuersos casus quos audiebat accidere in mundo. Deuota
erat in oratione et poterat dicere cum Psalmo :
Media nocte surgebam ad confitendum
nomini tuo. Et quia solitudo
operatur ad deuotionem ampliorem orationis, et ideo Dominus docens mihi Euangelio dicit, Mt.
VI° :
Tu autem cum oraueris intra in
cubiculum tuum et clauso ostio ora Deum qui [33ra] uidet in
abscondito
, ideo hec, aspirata a Deo, ordinauit ut singule sorores haberent
cellas proprias in quibus Dominum exorarent.
III.B :
Uouit quod possessiones non haberet
Hec etiam uotum uouit ut nouacula
non ascenderet super caput seminis sui nec etiam super suum ; super caluicium non est
necesse ascendere nouaculam, quia ibi non sunt pili nec nascuntur ibi per pilos possessiones
et diuitie, que cotidie oriuntur et pullulant. Sed beata Clara uouit
Domino quod nec ipsa nec sorores sue aliquo tempore hec haberent et in hoc constans
fuit ne mutari potuit etiam ad magnam instantiam felicis recordationis domini Gregorii pape IX, qui instabat in propria persona ut possessiones
habere possent propter instantes necessitates suas ; sed flecti non potuit. Ad hoc beata
Clara immo, quod plus est, instantia sua deuotissima obtinuit ab eodem papa ut nulla ratione
possent possessiones recipere nec habere et dominus papa, uidens deuotam eius instantiam et
constantiam, ipsemet dictauit eis Priuilegium super hoc et propria manu scripsit.
IV :
Dicitur ergo "matrem filiorum", non filiarum, quia
sequentes uestigia beate Clare uirilem animum induerunt
Et attende diligenter
quod Anna dixit : Si dederis serue tue
sexum uirilem ; non est enim fragilitatis muliebris amplecti tam artam paupertatem,
sed uirilis probitatis, et adhuc hoc paucorum uirorum est, quia pauci uiri talem paupertatem
uolunt ut ualent pro Christo assumere ; unde et signanter dicitur hic : matrem filiorum, non filiarum, quia sequentes uestigia beate Clare, licet mulieres
sint in corpore, [33rb] uirilem tamen animum induerunt, ut non tantummodo uiragines dici
debeant, sed potius uiri, nec uocande sint filie, sed filii. II :
Dicit "habitare in domo", quia in propriis suis domibus
sunt incluse
Et nota quod dicit : facit matrem filiorum habitare
in domo. In hoc modus istius religionis exprimitur. Non enim cursitant
de domo in domum
, de terra in
terram, sed in propriis suis domibus sunt incluse, et incarcerate uel uerius sepulte, ut
uideri non ualeant.
Sarra si non fuisset uisa ab Egyptiis,
nunquam Pharao eam rapuisset ;
Dyna discurrens oppressa fuit ab Emor filio Sychen. De meretrice
dicitur Prouerbiis VII° :
Garrula et
uaga, quietis impatiens nec ualens in domo consistere pedibus suis, nunc foris nunc in
plateis
;
Rebecca cooperuit se ut nec etiam a uiro suo uideretur. De beata Uirgine dicit Ysa. VII° :
Ecce Uirgo concipiet
, in ebreo « Alma », quod interpretatur abscondita, ut aspectibus
uirorum non pateat ; dicit Ysa. :
In
domibus habitabit
Cedar
.
Cedar interpretatur «
tenebre » ; tenebre abscondunt rem ne uideatur ; sic tales in domibus suis ne
uideantur absconduntur. V :
Donum dedit Dominus beate Clare et sororibus suis, ut onus
portant hylariter paupertatis
Et nota quod dicit : letantem. Uere beata Clara letari potest et debet, que mater est tot
et tantarum filiarum et quia hoc donum dedit Dominus beate Clare et sororibus suis, ut onus
portant hylariter paupertatis, sicut asserebat dominus Stephanus de
Comite cardinalis, quod cum ipse haberet duo monasteria in cura sua, unum
pauperrimum de Ordine sancte Clare, aliud habundans in possessionibus, quando uisitabat eas
pauperes, nunquam conquerebantur ei quod aliqua necessaria eis deficerent, sed hilares eas
inueniebat, sed alias querulosas et tristes. Nos uero [33va] habentes pre oculis quantum
fructum fecerunt in ecclesia Dei beatus Franciscus et
beata Clara et quod nos nullum fructum facimus uel ualde paruum, et utinam uero malum
erubescamus et defleamus sterilitatem nostram et confugiamus ad penitentiam, ut sic saluari
possimus prestante Domino nostro Iesu Christo !
Amen.