Eudes de Châteauroux, « dossier franciscain », sermo
14 (Schneyer : 842)">
Ad exhortandum religiosos ad pacem et concordiam
Texte de base :
Arras, Bibliothèque Municipale, 876, f. 56ra-58ra
Texte établi par Emmanuelle Choiseau
Ioel II° :
Unusquisque fratrem suum non coartabit; singuli in calle suo ambulabunt,
sed et per fenestras cadent, et non demolientur .
Sicut in primo Ezechiel designata sunt quatuor regna, que
obtinuerunt in mundo monarchiam, per quatuor animalia, et in Daniele per quatuor partes statue, et in eodem per quatuor animalia, sic et in Ioel per erucham, locustam,
brucum et rubiginem . Et, sub metaphora istorum quatuor, describit ea que facta sunt
per illa regna et per exercitus eorum, ut sicut predictis quatuor eruce, scilicet lucuste ,
bruco, rubigini quando mittuntur a Deo pro flagello nichil est eis inuium, nichil potest eis
resistere ; sic nichil resistere potuit regnis quatuor antedictis, dum furor eorum erat in
cursum, Domino permittente et flagellante peccatores per ea. Quodlibet enim eorum fuit uirga
furoris Domini, secundum quod de uno eorum dicit Dominus per Ysayam, X° :
Uhe assur uirga furoris mei et baculus ipse [est], in manu eorum indignatio mea
; et
in Ysa. XIIII° :
Quomodo cessauit
exactor, quieuit tributum ? Contriuit Dominus baculum impiorum,
uirgam dominancium cedentem populos in indignatione. Quamdiu enim unum quodque
eorum indiuisum fuit in se, nulla gens poterat eis resistere, quia unus alterum non
impediebat, sed potius adiuuabat ; unde dicit Ioel II° :
Sicut fortes current ; quasi bellatores uiri ascendent murum ;
uiri
in uiis suis
gradientur
et non
declinabunt
a semitis suis
, et subiungit : Unusquisque fratrem
suum non coartabit ; singuli in calle suo ambulabunt, sed et per fenestras cadent, id
est per foramina murorum ne sit mora in frangendo portas, uel in aperiendo [56rb] et sic intrando per rupturas murorum licet caderent non
demoriebantur, id est non ledebantur nec a superuenientibus conculcabantur uel
opprimebantur. Sed postquam diuisi sunt contra se et unus alterum coartabat, non
ambulauerunt ut prius, sed sese impedientes et in facto quod inceperant non processerunt.
Sed impletum fuit in eis uerbum Domini loquentis in Euangelio :
Omne regnum in se ipsum diuisum desolabitur
et
domus supra domum cadet ; quod designauit Daniel, assignans causam destructionis statue,
dicit :
Regnum diuisum erit
, et
subiungit :
Non adherebunt sibi, sicut
ferrum non potest misceri teste.
Sic uiri spirituales, de quibus Dominus instaurat suos
exercitus ad debellandum hereses et peccata, et ad subigendum sibi corda
hominum
, quamdiu ab eis longe relegata est discordia et eorum est cor unum et anima una,
impediri non possunt nec aliquis potest eis resistere. Ex quo unusquisque
fratrem suum non artat, sed et singuli in calle suo ambulant, sed
et si per fenestras cadant, id est defectum aliquem patiantur
dum ad corda
hominum
predicando, exhortando, arguendo, increpando, cupiunt penetrare non demoliuntur, id
est non leduntur usque ad internecionem spiritualem, modo increpando, uel in arguendo
excedendo quia ab aliis non conculcantur, nec eliduntur, sed potius ab aliis fratribus suis
siue sint eisdem ordinis, siue diuersorum, manibus suis sub ponentibus subleuantur.
Deus enim fecit, facit in sublimibus suis, id
est angelicis spiritibus, ut alter alterum non impediat sed potius coadiuuet. Similiter in
sublimibus corporibus facit concordiam, et quo ad se et quo ad alia, quia nichil in se
contrarietatis habent. Non enim sunt ex contrariis compacta sicut sunt corpora inferiora,
nec unum est contrarium alteri, et ideo stabilia sunt et incorruptibilia. Inferiora uero
corpora stabilia non sunt, sed corrumptuntur quasi continue eo quod [56va] in se contrarietatem habent et etiam ad alia. Sicut enim in uniuerso angelici spiritus et corpora super celestia sublimia
reputantur, sic in Ecclesia militante sublimes sunt uiri spirituales, spiritualiter degentes
et spiritualia officia exercentes. In hiis debet esse summa concordia ut frater fratrem non
artet nec coherceat, sed singuli in calle suo ambulent libere et sine impedimento ; unde et in Euangelio uolucribus comparantur Matheo, VI° :
Respicite uolatilia celi quoniam non
serunt, nec metunt, neque congregant in horrea. Si enim serent et meterent,
artarent se ad inuicem ne sata sua alia concultarent uel etiam meterent. Unde auis dicitur
quasi auia, id est sine uia. Non enim uendicant sibi uias in aere. Si enim aliqui religiosi
qui seminant et metunt ad litteram alios coartant ne terras quas seminant alii occupent, uel
ne ea que seminauerunt alii colligant, nulli faciunt iniuriam neque inde aliquod scandalum
generetur ; sed si alios arcerent a communibus usque ad strata publica uel a suino communi
uel ab aliis in quibus nichil iuris habent nisi ut alii, tunc iniuriam illis facerent quos a
talibus arcerent et merito reprehensioni paterent.
Item talibus uidetur dicere Dominus, Matheo
V° :
Uos estis lux mundi
; et
Apostolus, ad Phil. II° :
Omnia autem
facite sine murmurationibus et hesitationibus, ut sitis sine querela, et simplices filii
Dei, sine reprehensione, in medio nationis praue et peruerse, inter quos lucetis sicut
luminaria in mundo, uerbum uite continentes. Luminaria enim sese non impediunt
nec coartant quo minus in eisdem locis et in eodem tempore lumen suum diffudant. Unde beatus
Dionisius in libro De diuinis nominibus, II° capitulo quod incipit
: « diuina tota substantia », dixit hoc modo : « Sicut lumina lampadum - ut sensibilibus
et
propriis utar exemplis - dum sunt in domo una, et tota
in
se [56vb] inuicem totis sunt et diligentem ad se inuicem
proprie
substantem
habent
discretionem
, unita discretione et
unitate
discreta. Et enim uidemus in domo multis unitis lampadibus, ad unum aliquod lumen
unita omnium lumina et unam claritatem indiscretam relucentem ; et non etiam quis, ut
arbitror, potuit alicuius lampadis lumen ab aliis ex omnia lumina
continente
aere discerne et uidere sine altera parte alteram partem, totis in totis in confuse
contemperatis. Sed si etiam unam quis ardentium subduxerit, domui coibit et proprium totum
lumen, nullum quidem aliorum in semetipsa complectens aut suimet alteris relinquens
. » Hec sunt uerba Dionisii in quibus ostendit quod licet lumen unius candele uel
lampadis occupet totam unam domum, non tamen propter hoc alia lampas si accendatur lumen
eius artabitur quin idem spacium occupet, sic et de tertia et quarta, et sic deinceps.
Uidentur ergo aliquantulum recedere a puritate et proprietate luminis qui se inuicem a locis
artant et arcent ne in eis sua officia exequantur. Hoc enim contrariorum est quod mutuo se
expellunt. Sed contrarietas a talibus summe regelari debet. Bonum enim non est bono
contrarium, et tam isti quam illi boni sunt. Et licet maius lumen minus lumen obfuscare
uideratur, non tamen obfuscat nec diminuit in aliquo, nec alterat quia lumen lumini non
miscetur. Mixtio enim est alteratorum unio secundum
Philosophum. Sed dicitur « obfuscare », quia minus non comprehenditur sensu uisus
et hoc est ex debilitate uisus, sicut ex debilitate uisus est quod athomi non uidentur, nisi
in radio solis licet equi sint in aere non illuminato radio et in aere illuminato a radio.
Legitur
Numeris, X°, quod Dominus precepit Moysi ut faceret
duas tubas argenteas ductiles
ad conuocandum multitudinem, per quas predicatores Ueteris et Noui Testamenti designati
sunt. Sonus unius tube non impedit [57ra] sonum alterius si mille
tube sonarent, licet eius sonus unius tube occupet omnes aures astantium et sonus secunde
tube et tertie et sic deinceps ; nec sonus sonum expellit, nec impedit, sed potius iuuat ad
conuocandum multitudinem ad bellum, ad conuiuium, ad festum, et quanto plures tube simul
clangunt, tanto melius officium suum implent, scilicet terrendo hostes, equorum audatiam
excitando et etiam pugnantium, ostendendo etiam epulum, seu festum esse sollempne, et ideo
in magnis fetiuitatibus omnes campane similiter pulsantur : ut festi sollempnitas
denuntietur. Dicitur in psalmo de Apostolis et eorum successoribus :
In omne terram exiuit sonus eorum et in fines orbis
terre uerba eorum. A natura soni siue tubarum sonantium seu clangentium
recederent si sonus sonum arceret uel etiam impediret.
Dicitur a Seneca : « Quietissime uiuerent homines, si hec pronomina meum, tuum de medio tollerentur » ; ergo si unus alium
inquietat habent aliquid de meo et de tuo.
Et posset quis credere quod Seneca diminute locutus fuerit cum hoc dixit ; debuit enim
dicere et addere : « si hec pronomina meum et tuum, uestrum et nostrum tollerentur » de medio, quia
uidemus homines qui dicunt se non habere meum et tuum, inquietare se ad inuicem, eo quod apud eos inueniuntur nostrum et uestrum. Et in hoc apparet quod plurale dupplicat
singulare et in plurali est singulare, et inde accidit quod aliquando magis se inquietant
qui nostrum et uestrum habent quam illi qui
meum et tuum. Sed adhuc uidetur Seneca falsum dicere, cum uideamus inquietari ab aliis et
inquietari alios apud quos nec meum, nec tuum, nec nostrum, nec uestrum
inueniuntur, cum nichil habeant nec in singulari, nec in communi. Ego credo Senece in hac parte : multa dicuntur que non sic se habent, et
facilius est dicere quam facere, et aliud dicere non habent et non habere debent. Dicit
Apostolus, Ia ad Cor. in principio [57rb]:
Significatum est enim michi de uobis fratres ab hiis
qui sunt
Cloes
, quia
contentiones inter uos sunt
, et subiungit causam :
Hoc autem dico, quod unusquisque uestrum dicit : Ego
quedam sum
Pauli
ego uero
Appollo
, ego
autem
Cephe
ego quidem Christi. Ex hoc autem contentiones erant inter eos
quia appropriabant se baptistas et doctores ; si enim unum reputarent se habere patrem et
magistrum, illum qui in celis est, nunquam contentio fuisset inter eos de hoc exhorta.
Consueuerunt habere zelum inter se magistri ex hoc quod unus plures auditores habet quam
alius, et auditores zelare pro magistris suis, sicut legitur Numeris, XI°, quod
Iosue
, filius
Num
, minister,
Moysi
dixit : « Domine mi,
Moyses
, prohibe
eos ». Et ille : « Quid, inquit,
emularis pro me ? Quis tribuat ut omnis populus prophetet, et
det eis Dominus spiritum suum ? » Iste Iosue inuidebat Eldath et Medath prophetantibus in castris, ne forte plures eis intenderent
quam magistro suo Moysi. Ue nobis miseris si hec
emulationes usque ad nos peruenerunt ! Absit quod nos simus sicut discipuli Iohannis, reputando augmentum alterius esse detrimentum nostrum
uel nostrorum ! Legitur enim, Io. III°, quod discipuli Iohannis dixerunt ei :
Rabbi, qui erat tecum trans
Iordanem
cui [tu] testimonium
perhibuisti, ecce hic baptizat et omnes ueniunt ad eum. Respondit
Iohannes
et dixit : non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de
celo. Ipsi uos testimonium perhibetis quod dixerim. Ego non sum Christus, sed quia missus sum ante illum. Qui habet sponsam sponsus est
; et subiungit :
In hoc ergo gaudium meum impletum est. Illum oportet crescere me autem minui . Uere Iohannes in quo gratia qui de cremento alterius et de diminutione
sua gaudebat. Ecce quomodo Iohannes non impediebat [57va] crementum Ihesu nec sibi sua
diminutio displicebat sed gaudebat potius in utroque quia, licet discipuli eius et de
utroque tristarentur, nec nitebatur ad crementum suum, neque crementum alterius impediebat.
Legitur Io. IIII° :
Ut ergo
cognouit
Ihesus
quia audierunt Pharisei quod
Ihesus
plures discipulos facit et baptizat quam
Ihoannes
- quamquam
Ihesus
non baptizaret, sed discipuli eius -, reliquit
Iudeam
. Hoc fecit ut
crederet Iohanni, quo in infinitum maior erat. Sed heu !
difficiles sunt quam plures Ihesu, qui nolunt aliis
cedere. Legitur Gen. XIII° :
Sed et
Loth
qui erat cum
Abraham
fuerunt greges ouium et armenta et tabernacula. nec poterat eos capere terra ut inhabitarent simul : erat quippe substantia eorum multa
et non quibant habitare communiter. Unde et facta est rixa inter
pastores gregum
Abraham
et
Loth
; et subiungit causam
:
Eo autem tempore
Chananeus
et
Pherezeus
habitabant in terra illa. Dixit ergo
Abraham
ad
Loth
: Ne,
queso, sit iurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos ; fratres
enim sumus ! Ecce uniuersa terra coram te est, recede a me
obsecro. Si tu ad sinistram ieris, ego ad dexteram tenebro, si
tu ad dexteram elegeris, eo ad sinistram pergam. Rari sunt qui uelint sibi ad
inuicem cedere, et causa iurgiorum, quia Chananeus et
Phereseus habitant in terra illa.
Chanaan interpretatur « similitudo gratificationis
», uel « similitudo eorum », hoc est similitudo officiorum quibus gratificari
uolunt hominibus. Ideo sese non compatiuntur, quamuis econtrario dicat Ecclesiasticus,
XIII° :
Omnis caro ad similem sibi
coniungitur et omnis homo simili sibi sociatur
; et alibi XXVII° :
Uolatilia ad sibi similia conueniunt et
ueritas ad eos qui operantur illam reuertetur. [57vb]
Natura nititur ex similibus similia producere, et error nature est similia arcere. Iurgium fuit inter pastores Abraham et Loth propter pascua, sic
fortasse propter elemosinas que utrisque sufficere non possunt. Dicit enim Ecclesiasticus :
Pascua diuitum pauperes .
Sic est uerum dicere quod pascua pauperum diuites, ne
distinguitur
inter pauperes et pauperes. Si pauperes erant in hac parrochia, quorum pascua erant
diuites huius parrochie, si superueniunt alii pauperes iniuriantur pauperibus qui prius
erant ibi ; et qua ratione iniuriantur secundis pauperibus illi qui postea superueniunt, sic
et secundis prioribus. Sed que est parrochia in qua pauperes non fuerint ab antiquo ? Ergo
omnes qui postea uenerunt eis, scilicet prioribus, sunt iniuriati. Dicitur in Euangelio
Luce, X° :
Messis quidam multa,
operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat
operarios in messem sua
; non dicit : « Rogate Dominum ut non permittat
intrare operarios in messem suam ». Infirmi naturaliter desiderant diuersitatem medicorum
et qui placet uni, et non placet alteri. Arcere ergo accessum medicorum esset facere
iniuriam egrotantibus. Sed dicet quis : « Communio generat dissensionem, et ideo sancti
patres terminos posuerunt diocesum et parrochiarum quos non licet transgredi ». Sed numquid
illud tempus, in quo erant omnia communia, quietum fuit ? Unde dicuntur aurea tempora. Dicit
Boetius in libro De epdomadibus : « Omnis diuersitas discors, similitudo uero appetenda est » ; et ponit glossa exemplum : sicut ignis ignem, refugit
autem contrarium. Sed distinctio terminorum propter infirmos facta est qui de facili
scandalizantur, non propter perfectos. Dicit Apostolus :
Si esca mea scandalizat fratrem meum, non manducabo carnes in
eternum
, id est nunquam ; propter ergo uitandum scandalum esca uitanda est
[58ra] et postponenda.
Scribitur in Actibus Apostolorum quod diuisi sunt ad inuicem Paulus et Barnabas ; apostoli etiam
sortiti sunt diuersas regiones. Non est ergo mirum si alii minoris perfectionis
uolunt diuersa loca habere, nec est reprehensibile, immo laudabile. Uerum est quoniam
diuisio sit ad salutem animarum ut amplior fructus fiat et maxime utilitas generalis, que
preferenda est utilitati priuate, que tamen utilis esse non poterit nec fructuosa, si
communis utilitatis sit impeditiua. Hec dicimus
non ut condempnemus aliquem et alium beatificemus, neque ut preferamus alium et alterum
postponamus. Sed hec dicimus ne propter talem discordiam insurgant heretici contra
catholicos, et ne aperiant ora sua dicentes : « Dominus dicit in Euangelio :
Quod uni ex minimis istis fecistis michi
fecistis, hospes erat et non collegistis me. Dixit etiam pauperibus qui omnia
propter ipsum reliquerant :
Qui uos
recipit et me recipit ». Dicunt ergo heretici : « Quomodo hii ueri catholici
sunt qui pauperes Christi non colligunt, nec recipiunt, sed nec colligi, nec recipi
permittunt, immo etiam eos de propriis locis expellunt, et ea relinquere cogunt ? »
Timendum est ne uerificetur in aliquibus quod dicit Ecclesiasticus :
Unus edificans, et alius destruens. Que
utilitas in utrisque ? Nulla. Que utilitas est una manu edificare et alia destruere, cum
facilius sit detruere quam edificare, uerbo edificare et destruere exemplo ? Non simus ergo
sicut leo qui uestigia que imprimit pedibus, cauda delet, sed simus frater qui adiuuat
fratrem et sic erimus quasi ciuitas firma et non ualebunt nos heretici expugnare, sed potius
preualebimus aduersus eos et uictoria habita coronam habebimus sempiternam.