Eudes de Châteauroux, « dossier franciscain », sermo
13 (Schneyer : 840)">
Sermon lors d'un chapitre général des Mineurs (1257)
Texte de base :
Orléans, Bibliothèque Municipale, 203, f.
268ra-269vbArras, Bibliothèque Municipale, 876, f. 52rb-53vb
Texte établi par Emmanuelle Choiseau
Mots-clés :
Francisci stigmata
I° Paralipom. II° :
Hii sunt
Cinei
qui uenerunt de calore patris domus
Rechaph
.
In hoc uerbo Spiritus sanctus duo nobis
insinuat, primo quales esse debetis fratres, cum dicit : Hii
sunt
Cinei
; secundo qualis et
quantus fuerit ille a quo descendistis et ortum habuistis ; et a quo, uelut a fonte, hec religio emanauit, ostenditur cum dicit :
Qui uenerunt de calore domus
Rechap
. Ad litteram
loquitur de quibusdam religiosis Ueteris Testamenti, qui fuerunt expressissima forma
Fratrum minorum. Et isti Ciney et etiam Rechabite
nuncupabantur
, qui quales fuerint, ibidem determinatur, cum dicitur paulo ante :
Cognationes scribarum
habitantium in
Iabes
canentes atque resonantes et in tabernaculis
commorantes.
Sic Fratres debetis esse cognationes scribarium, id est, parentela uel genus
scribarum, id est, latorum moralium, id est docentium bene uiuere. Legimus in Exo.,
XXXV° :
Ambos erudiuit
sapientia ut faciant opera abietharii, polimitarii, de iacincto et purpura,
cocco
bis tincto et bisso.
Hoc dicit de Beseleel et Ooliaph. Hii duo
fuerunt doctores et magistri ad edificandum tabernaculum et significant institutores
duorum ordinum, Predicatorum scilicet et Minorum.
Beseleel interpretatur « umbraculum
diuinum » [268rb],
Ooliaph « tabernaculum meum
in ea ». Peccatis enim nostris exigentibus, hiis temporibus uerum erat
quod quondam Dominus dixerat :
Filius hominis non habet ubi caput reclinet, licet uulpes foueas habeant. Unde ad hec tempora respiciens, Ieremias
dicebat, XIIII° :
Quare quasi
colonus futurus es in terra et uelut uir uagus
non habens ad manendum.
Ideo Dominus hiis diebus fecit sibi duas
domunculas, sicut solent facere pauperes homines de foliis de ramunculis, ut
adimpleretur
illud quod dictum fuerat per Ysa. de Domino:
Et erit uir
sicut qui absconditur a uento et celat se a tempestate. Uir iste
Christus, de quo Ie. :
Mulier
circumdabit uirum. Iste due domuncule sunt duo ordines Fratrum
predicatorum et Fratrum minorum, quorum opifices siue fabricatores fuerunt Beseleel et Ooliaph,
id est beatus Franciscus et beatus Dominicus.
Et nota quod
quamuis hec nomina, Beleseel et Ooliaph, diuersa uideantur omnino, tamen idem
sonant quo ad interpretationem. Idem enim est « umbraculum diuinum » et «
tabernaculum meum, id est Dei, in ea ».
Sic, licet beatus Franciscus et beatus
Dominicus uideantur instituisse diuersos ordines et diuersas
intentiones habuisse, eadem tamen fuit intentio utriusque et duo ordines unum et
idem sunt, et si diuersi uideantur ; et ad idem tendunt, ad hoc scilicet ut
edificetur Ecclesia in fide et moribus, doctrina et exemplo. Inde est quod tam
Fratres predicatores quam minores idem sunt. Et possumus dicere tam de istis quam de
illis quod uere sunt scribe, id est latores moralium, id est docentes bene uiuere et
recte credere. Et nota quod dicuntur [268va] cognationes scribarum, cognationes quidem per amorem et
concordie unitatem. Unde ibi interlinearis : quia mutua societate
in preliis utebantur. Sic debet esse et est de uobis, scilicet quod si unus
guerram habeat, et alii ; si unus cadat, et omnes alii eum erigant. Dicetur in
uulgali: Quatuor fratres in uno campo ualent octo homines.
Quid ergo
de tot
fratribus ? Ecclesiast. IIII° :
Melius est ergo duos esse simul quam unum. Habent enim emolimentum societatis sue. Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Si dormierint duo, fouebuntur mutuo. Si quispiam preualuerit contra unum, duo resistent ei.
Fratres Dauid et consanguinei guerram eius super se assumpserunt.
Sequitur : habitantium in
Iabes
, que interpretatur dolor uel dolens, siccans uel
exsiccata. Possunt enim dicere cum Psalmista :
Defecit in dolore uita mea, id est,
finita est, et anni mei in gemitibus. Possunt dicere
cum Ecclesiast., II° :
Risum
reputaui errorem et gaudio dixi : Quid frustra deceperis ? Et hoc
faciunt ut hoc dolore ab omni humore noxio exsiccentur, id est, delectatione parua
que est causa corruptionis, Ezech. XXVI° :
Siccatio sagenarum eris nec edificaberis ultra. Hoc
dixit Dominus ad
Tyrum, quod interpretatur angustia uel tribulatio.
Sequitur cantantes, ut in tribulatione et paupertate sua gaudeant et gratias Deo
reddant, secundum illud Ysa. XXX° :
Canticum erit uobis sicut
nox
sanctificate sollempnitatis, et leticia cordis sicut qui pergit cum
tybia ut intret in montem Domini ad
Fortem Israël.
Sciunt enim quod
per multas
tribulationes oportet eos intrare in regnum
celorum [268vb], Act. XIIII°. Unde cum nos declinemus ab hac porta,
non est credendum nobis quod uelimus intrare in regnum celorum. Dicitur Gen., III°
:
Collocauit ante paradisum
uoluptatis cherubym et flammeum gladium atque uersatilem ad custodiendam
uiam ligni uite.
Per cherubym, quod interpretatur plenitudo scientie, caritas ; per flammeum gladium, tribulatio. Sequitur resonantes,
ad quemlibet scilicet tactum prosperitatis uel aduersitatis, per gratiarum actionem
et per uicis desiderium rependende, ut possit dicere cum sponsa Cantic., V° :
Uenter meus intremuit ad
tactum eius. Surrexi ut aperirem dilecto meo, manus
mee distillauerunt mirram, digiti mei pleni sunt mirra probatissima
; Ysa. XVI° :
Uenter meus
ad
Moab
quasi cithara sonabit
, que ad leuissimum tactum
reddit sonum. Sequitur : in tabernaculis commorantes. Tabernaculum fundamentum non habet, sed tantum passillis terre
infixis firmatur, ut non corruat. Sic uos Fratres terrenum non habetis fundamentum ;
sed tamen quia homines estis, de terrenis suscipitis sustentationem. E contrario de nobis Secularibus dicitur, Ie. XII°
:
Plantasti eos, per diuitias et possessiones scilicet ;
radicem miserunt
sicut arbores, qui terram
occupant radicibus ex omni parte et penetrant interiora terre. Uos uero non sic
plantati estis, et ideo de facili a terra separari potestis, sicut ille qui dicebat,
Ysa. XXXVIII° :
Generatio mea
ablata est et conuoluta est a me quasi tabernacula pastorum
, que de
facili amouentur et de loco ad locum transferuntur.
De uobis dicit : Hii sunt
Ciney
etc. De Cineis legitur, I° Reg. XV° :
Dixitque
Sa-[269ra]-ul
Cineo
: Abite, recedite atque discedite ab
Amalech
, ne forte inuoluam te cum eo.
Amalech interpretatur «
gens bruta ».
Hii sunt de quibus dicitur :
Comparatus est iumentis
insipientibus. Contra hos Dominus eleuat
gladium suum. Animal brutum quando ducitur ad macellum non cogitat quod ad
mortem ducatur ; sic tales nesciunt quod ad mortem ducantur, nec sibi condolent et
si alii sibi condoleant. Ab hiis recessistis, ea que sunt mundi derelinquentes ne
inuolueremini cum eis. Legitur Iudic., I° :
Filii autem
Ciney
cognati
Moysi
ascenderunt de ciuitate Palmarum cum filiis
Iuda
in desertum sortis eius, quod est ad meridiem
Araz
et habitauerunt cum eo.
Iuda interpretatur
glorificans.
Uos enim uelut cognati
Moysi
uolentes magis
affligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iocunditatem, maiores diuicias
estimantes thesauris Egiptiorum improperium
Christi, ascendistis
de
ciuitate Palmarum, id est de mundo, in quo sancti de inimicis suis
spiritualibus uictoriam reportant. Ascendistis, inquam, cum filiis Iuda, id est cum
illis qui glorificant Deum : Glorificantes Deum in corpore suo, Ia ad Cor. VI°. Et
ascendistis
in desertum
uoluntarie paupertatis quam primitiui sancti sibi elegerunt in sortem ; et hec sors
est
ad meridiem
Araz
, quod interpretatur « descensio ». In
meridie lux et feruor, quia licet pre aliis scientia luceatis et caritate ferueatis,
tanto humiliores esse debetis, iuxta illud Ecclesiastici :
Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus.
Legimus, Ierem. XXXV°, Ieremiam dixisse
Cyneys :
Bibite uinum. Qui responderunt :
Non bibemus [269rb] uinum, quia
Ionadap
filius
Rechap
pater noster precepit nobis dicens : Uinum non bibetis uos et
filii uestri usque in sempiternum, et domum non edificabitis, et sementem
non seretis, et uineas non plantabitis neque habebitis. Uere nichil
recens sub sole,
nichil sub
sole nouum, nec ualet quisquam dicere : Ecce hoc recens est ; iam enim
precessit in seculis que fuerunt ante nos
, Ecclesiast. I°. Non
enim potestis dicere religionem uestram nouam esse. Iam enim
precessit in Cyneis siue Rechabitis, quod idem est, et in maiori perfectione, ut
cum gratia uestra loquar. Et si enim possessiones non habeatis, domos tamen uobis
edificatis uel edificari permittitis ; et utinam non palacia, et utinam non nimis
sumptuosas, contra testamentum et prohibicionem patris uesti beati Francisci ! Uinum bibetis, et forte uinosum ! De Cyneis
legitur, Numeris XXIII° :
Uidit quoque
Cyneum
et, assumpta parabola, ait : Robustum est quidem habitaculum
tuum sed si in petra posueris nidum tuum, et fueris electus de stirpe
Cham
, quamdiu poteris permanere ?
Assur enim capiet te.
Hoc dixit
Balaham pseudo
propheta, et interpretatur « uanus populus ». Sic uani populi et falso
prophetantes, uidentes perfectionem uestram, dicunt quod quantecumque perfectionis
uos sitis, nichilominus tamen a perfectione ista cadetis et dyabolus uos capiet, ab
hac altitudine uos precipitans deorsum, sicut ipsum Dominum ad precipitationem
induxit cum dixit :
Mitte te
deorsum
, Mt. IIII°. De uobis ergo dicitur : Hii
sunt
Cynei
.
Cynei interpretatur «
possidentes », et uos tamquam nichil habentes omnia possidetis.
Sequitur [269va] : Qui uenerunt de calore patris domus
Rechap
, id est a feruore
familie Rechap. Iste Rechap
beatus Franciscus, de cuius calore uos
descendistis. Deuotio enim beati Francisci fuit quasi fornax, caritate succensa,
in qua decocti estis. Et nota quod non dicit de sapientia uel de scientia. Non enim
scientia uel litteratura beati Francisci talem
formam uiuendi adinuenit, sed feruor et deuotio caritatis. Non enim homines ad hoc possent deduci, nisi solo ardore
caritatis, radiis enim, id est exemplis sanctitatis beati
Francisci, corda congelata et terrenis conglutinata liquefacta sunt
et emollita. Unde recte
Rechap
dicitur, quod interpretatur
« mollis » uel « tenellus ». Ipse enim mollis fuit ab effectu, quia
corda hominum, licet durissima, emolliuit exemplo suo et doctrina. Mollis enim fuit
et tenellus, qui impressionem crucis Christi ita suscepit ut posset uere dicere cum
Apostolo, ad Gal. ultimo :
Stigmata Domini nostri
Ihesu Christi
in corpore meo porto. Unde ad ostendendum qualiter
interius in corde ipsius crux Christi impressa erat, uoluit Dominus ut in carne eius
hec impressio appareret. Uidetur enim quod ei Dominus specialiter dixerit illud
Cant. ultimo :
Pone me ut
signaculum super cor tuum, pone me ut signaculum
super brachium tuum. Et quia mundus uitam istam quam iste sectare
cupiebat stulticiam reputabat, ideo uoluit Dominus ut in eo crucis uestigia
apparerent, cuius uerbum stulticia reputatur, iuxta uerbum Apostoli, Ia ad Cor. I°
:
Uerbum enim crucis
pereuntibus quidem stulticia est. [269vb]
Sed ad ostendendum quod
hiis
qui salui fiunt uitus Dei est
, operatus est Dominus meritis eius et
intercessione tot et tanta miracula, et ut uos, qui eius stulticiam imitati estis,
non desolemini, sed potius in Domino confortemini, pro certo habentes quod si
uestigia eius secuti fueritis, ad eamdem beatitudinem peruenietis, ad quam assumptus
est beatus Franciscus, ad quam
nos
perducere dignetur Ihesus Christus Dominus
noster qui uiuit in secula seculorum.