Eudes de Châteauroux, « dossier franciscain », sermo 13 (Schneyer : 840)">
<< >>

Sermon lors d'un chapitre général des Mineurs (1257)    

Texte de base : Orléans, Bibliothèque Municipale, 203, f. 268ra-269vbArras, Bibliothèque Municipale, 876, f. 52rb-53vb
Texte établi par Emmanuelle Choiseau

Mots-clés :
Francisci stigmata  
Pas de distinctions Pas d'exemplum Lister Figurae (18) Lister Matière biblique (2)
Lister Interprétation des noms (13) Pas de liturgie / pratique Pas de sources déclarées Lister Noms de personnes (55)
Lister Noms de lieux (8)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Thema
I° Paralipom. II° : Hii sunt Cinei qui uenerunt de calore patris domus Rechaph .
Introductio
In hoc uerbo Spiritus sanctus duo nobis insinuat, primo quales esse debetis fratres, cum dicit : Hii sunt Cinei ; secundo qualis et quantus fuerit ille a quo descendistis et ortum habuistis ; et a quo, uelut a fonte, hec religio emanauit, ostenditur cum dicit : Qui uenerunt de calore domus Rechap . Ad litteram loquitur de quibusdam religiosis Ueteris Testamenti, qui fuerunt expressissima forma Fratrum minorum. Et isti Ciney et etiam Rechabite nuncupabantur [ms.: "nuncupantur"] , qui quales fuerint, ibidem determinatur, cum dicitur paulo ante : Cognationes scribarum habitantium in Iabes canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes.
III : Cinei Ueteris Testamenti fuerunt expressissima forma Fratrum minorum
III.A : Fratres minores et Fratres predicatores debent esse "cognationes scribarium", id est latorum moralium
Sic Fratres debetis esse cognationes scribarium, id est, parentela uel genus scribarum, id est, latorum moralium, id est docentium bene uiuere. Legimus in Exo., XXXV° : Ambos erudiuit sapientia ut faciant opera abietharii, polimitarii, de iacincto et purpura, cocco [ms.: "coccoque"] bis tincto et bisso. Hoc dicit de Beseleel et Ooliaph. Hii duo fuerunt doctores et magistri ad edificandum tabernaculum et significant institutores duorum ordinum, Predicatorum scilicet et Minorum. Beseleel interpretatur « umbraculum diuinum » [268rb], Ooliaph « tabernaculum meum in ea ». Peccatis enim nostris exigentibus, hiis temporibus uerum erat quod quondam Dominus dixerat : Filius hominis non habet ubi caput reclinet, licet uulpes foueas habeant. Unde ad hec tempora respiciens, Ieremias dicebat, XIIII° : Quare quasi colonus futurus es in terra et uelut uir uagus non habens ad manendum. Ideo Dominus hiis diebus fecit sibi duas domunculas, sicut solent facere pauperes homines de foliis de ramunculis, ut adimpleretur [ms.: "impleretur"] illud quod dictum fuerat per Ysa. de Domino: Et erit uir sicut qui absconditur a uento et celat se a tempestate. Uir iste Christus, de quo Ie. : Mulier circumdabit uirum. Iste due domuncule sunt duo ordines Fratrum predicatorum et Fratrum minorum, quorum opifices siue fabricatores fuerunt Beseleel et Ooliaph, id est beatus Franciscus et beatus Dominicus. Et nota quod quamuis hec nomina, Beleseel et Ooliaph, diuersa uideantur omnino, tamen idem sonant quo ad interpretationem. Idem enim est « umbraculum diuinum » et « tabernaculum meum, id est Dei, in ea ». Sic, licet beatus Franciscus et beatus Dominicus uideantur instituisse diuersos ordines et diuersas intentiones habuisse, eadem tamen fuit intentio utriusque et duo ordines unum et idem sunt, et si diuersi uideantur ; et ad idem tendunt, ad hoc scilicet ut edificetur Ecclesia in fide et moribus, doctrina et exemplo. Inde est quod tam Fratres predicatores quam minores idem sunt. Et possumus dicere tam de istis quam de illis quod uere sunt scribe, id est latores moralium, id est docentes bene uiuere et recte credere. Et nota quod dicuntur [268va] cognationes scribarum, cognationes quidem per amorem et concordie unitatem. Unde ibi interlinearis : quia mutua societate in preliis utebantur. Sic debet esse et est de uobis, scilicet quod si unus guerram habeat, et alii ; si unus cadat, et omnes alii eum erigant. Dicetur in uulgali: Quatuor fratres in uno campo ualent octo homines. Quid ergo de tot [ms.: ""] fratribus ? Ecclesiast. IIII° : Melius est ergo duos esse simul quam unum. Habent enim emolimentum societatis sue. Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Si dormierint duo, fouebuntur mutuo. Si quispiam preualuerit contra unum, duo resistent ei. Fratres Dauid et consanguinei guerram eius super se assumpserunt.
III.B : "Habitantium in Iabes", id est dolor
Sequitur : habitantium in Iabes , que interpretatur dolor uel dolens, siccans uel exsiccata. Possunt enim dicere cum Psalmista : Defecit in dolore uita mea, id est, finita est, et anni mei in gemitibus. Possunt dicere cum Ecclesiast., II° : Risum reputaui errorem et gaudio dixi : Quid frustra deceperis ? Et hoc faciunt ut hoc dolore ab omni humore noxio exsiccentur, id est, delectatione parua que est causa corruptionis, Ezech. XXVI° : Siccatio sagenarum eris nec edificaberis ultra. Hoc dixit Dominus ad Tyrum, quod interpretatur angustia uel tribulatio.
III.C : "Cantantes", ut in tribulatione et paupertate sua gaudeant
Sequitur cantantes, ut in tribulatione et paupertate sua gaudeant et gratias Deo reddant, secundum illud Ysa. XXX° : Canticum erit uobis sicut nox [ms.: "uox"] sanctificate sollempnitatis, et leticia cordis sicut qui pergit cum tybia ut intret in montem Domini ad Fortem Israël. Sciunt enim quod per multas tribulationes oportet eos intrare in regnum celorum [268vb], Act. XIIII°. Unde cum nos declinemus ab hac porta, non est credendum nobis quod uelimus intrare in regnum celorum. Dicitur Gen., III° : Collocauit ante paradisum uoluptatis cherubym et flammeum gladium atque uersatilem ad custodiendam uiam ligni uite. Per cherubym, quod interpretatur plenitudo scientie, caritas ; per flammeum gladium, tribulatio.
III.D : "Resonantes" ad quelibet scilicet tactum prosperitatis uel aduersitatis
Sequitur resonantes, ad quemlibet scilicet tactum prosperitatis uel aduersitatis, per gratiarum actionem et per uicis desiderium rependende, ut possit dicere cum sponsa Cantic., V° : Uenter meus intremuit ad tactum eius. Surrexi ut aperirem dilecto meo, manus mee distillauerunt mirram, digiti mei pleni sunt mirra probatissima ; Ysa. XVI° : Uenter meus ad Moab quasi cithara sonabit , que ad leuissimum tactum reddit sonum.
III.E : "In tabernaculis commorantes", sicut tabernaculum, Fratres minores non habent terrenum fundamentum
Sequitur : in tabernaculis commorantes. Tabernaculum fundamentum non habet, sed tantum passillis terre infixis firmatur, ut non corruat. Sic uos Fratres terrenum non habetis fundamentum ; sed tamen quia homines estis, de terrenis suscipitis sustentationem. E contrario de nobis Secularibus dicitur, Ie. XII° : Plantasti eos, per diuitias et possessiones scilicet ; radicem miserunt sicut arbores, qui terram occupant radicibus ex omni parte et penetrant interiora terre. Uos uero non sic plantati estis, et ideo de facili a terra separari potestis, sicut ille qui dicebat, Ysa. XXXVIII° : Generatio mea ablata est et conuoluta est a me quasi tabernacula pastorum , que de facili amouentur et de loco ad locum transferuntur.
I.A : Relinquunt mundo et paupertatem elegunt sibi
I : De Fratrum minorum dicit : "Hii sunt Cinei"
De uobis dicit : Hii sunt Ciney etc. De Cineis legitur, I° Reg. XV° : Dixitque Sa-[269ra]-ul Cineo : Abite, recedite atque discedite ab Amalech , ne forte inuoluam te cum eo. Amalech interpretatur « gens bruta ». Hii sunt de quibus dicitur : Comparatus est iumentis insipientibus. Contra hos Dominus eleuat [ms.: "Dominus"] gladium suum. Animal brutum quando ducitur ad macellum non cogitat quod ad mortem ducatur ; sic tales nesciunt quod ad mortem ducantur, nec sibi condolent et si alii sibi condoleant. Ab hiis recessistis, ea que sunt mundi derelinquentes ne inuolueremini cum eis. Legitur Iudic., I° : Filii autem Ciney cognati Moysi ascenderunt de ciuitate Palmarum cum filiis Iuda [ms.: ""] in desertum sortis eius, quod est ad meridiem Araz et habitauerunt cum eo. Iuda interpretatur glorificans. Uos enim uelut cognati Moysi uolentes magis affligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iocunditatem, maiores diuicias estimantes thesauris Egiptiorum improperium Christi, ascendistis de ciuitate Palmarum, id est de mundo, in quo sancti de inimicis suis spiritualibus uictoriam reportant. Ascendistis, inquam, cum filiis Iuda, id est cum illis qui glorificant Deum : Glorificantes Deum in corpore suo, Ia ad Cor. VI°. Et ascendistis in desertum uoluntarie paupertatis quam primitiui sancti sibi elegerunt in sortem ; et hec sors est ad meridiem [ms.: ""] Araz , quod interpretatur « descensio ». In meridie lux et feruor, quia licet pre aliis scientia luceatis et caritate ferueatis, tanto humiliores esse debetis, iuxta illud Ecclesiastici : Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus.
I.B : Non enim potestis dicere religionem uestram nouam esse
Legimus, Ierem. XXXV°, Ieremiam dixisse Cyneys : Bibite uinum. Qui responderunt : Non bibemus [269rb] uinum, quia Ionadap filius Rechap pater noster precepit nobis dicens : Uinum non bibetis uos et filii uestri usque in sempiternum, et domum non edificabitis, et sementem non seretis, et uineas non plantabitis neque habebitis. Uere nichil recens sub sole, nichil sub sole nouum, nec ualet quisquam dicere : Ecce hoc recens est ; iam enim precessit in seculis que fuerunt ante nos , Ecclesiast. I°. Non enim potestis dicere religionem uestram nouam esse. Iam enim precessit in Cyneis siue Rechabitis, quod idem est, et in maiori perfectione, ut cum gratia uestra loquar. Et si enim possessiones non habeatis, domos tamen uobis edificatis uel edificari permittitis ; et utinam non palacia, et utinam non nimis sumptuosas, contra testamentum et prohibicionem patris uesti beati Francisci ! Uinum bibetis, et forte uinosum !
I.C : Uani populi et falso prophetantes, uidentes perfectionem uestram, dicunt quod tamen a perfectione ista cadetis
De Cyneis legitur, Numeris XXIII° : Uidit quoque Cyneum [ms.: ""] et, assumpta parabola, ait : Robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum, et fueris electus de stirpe Cham , quamdiu poteris permanere ? Assur enim capiet te. Hoc dixit Balaham pseudo propheta, et interpretatur « uanus populus ». Sic uani populi et falso prophetantes, uidentes perfectionem uestram, dicunt quod quantecumque perfectionis uos sitis, nichilominus tamen a perfectione ista cadetis et dyabolus uos capiet, ab hac altitudine uos precipitans deorsum, sicut ipsum Dominum ad precipitationem induxit cum dixit : Mitte te deorsum , Mt. IIII°. De uobis ergo dicitur : Hii sunt Cynei . Cynei interpretatur « possidentes », et uos tamquam nichil habentes omnia possidetis.
II : "Qui uenerunt de calore patris domus Rechap", id est de calore beati Francisci (Francisci stigmata)
Sequitur [269va] : Qui uenerunt de calore patris domus Rechap , id est a feruore familie Rechap. Iste Rechap beatus Franciscus, de cuius calore uos descendistis. Deuotio enim beati Francisci fuit quasi fornax, caritate succensa, in qua decocti estis. Et nota quod non dicit de sapientia uel de scientia. Non enim scientia uel litteratura beati Francisci talem formam uiuendi adinuenit, sed feruor et deuotio caritatis. Non enim homines ad hoc possent deduci, nisi solo ardore caritatis, radiis enim, id est exemplis sanctitatis beati Francisci, corda congelata et terrenis conglutinata liquefacta sunt et emollita. Unde recte Rechap dicitur, quod interpretatur « mollis » uel « tenellus ». Ipse enim mollis fuit ab effectu, quia corda hominum, licet durissima, emolliuit exemplo suo et doctrina. Mollis enim fuit et tenellus, qui impressionem crucis Christi ita suscepit ut posset uere dicere cum Apostolo, ad Gal. ultimo : Stigmata Domini nostri Ihesu Christi in corpore meo porto. Unde ad ostendendum qualiter interius in corde ipsius crux Christi impressa erat, uoluit Dominus ut in carne eius hec impressio appareret. Uidetur enim quod ei Dominus specialiter dixerit illud Cant. ultimo : Pone me ut signaculum super cor tuum, pone me ut signaculum super brachium tuum. Et quia mundus uitam istam quam iste sectare cupiebat stulticiam reputabat, ideo uoluit Dominus ut in eo crucis uestigia apparerent, cuius uerbum stulticia reputatur, iuxta uerbum Apostoli, Ia ad Cor. I° : Uerbum enim crucis pereuntibus quidem stulticia est. [269vb] Sed ad ostendendum quod hiis qui salui fiunt uitus Dei est , operatus est Dominus meritis eius et intercessione tot et tanta miracula, et ut uos, qui eius stulticiam imitati estis, non desolemini, sed potius in Domino confortemini, pro certo habentes quod si uestigia eius secuti fueritis, ad eamdem beatitudinem peruenietis, ad quam assumptus est beatus Franciscus, ad quam nos [ms.: "uos"] perducere dignetur Ihesus Christus Dominus noster qui uiuit in secula seculorum. [ms.: "Amen."]