Eudes de Châteauroux, « dossier franciscain », sermo
12 (Schneyer : 839)">
<< | >> |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Liste des sources déclarées :
Thema
Ecclesiastico XXIII° :
Gloria magna est sequi Dominum, longitudo enim dierum
Introductio
Precedere Dominum in ordine essendi est
inpossibile. Uelle equare se Deo uel equiparari demoniacum est et dampnosum. Sequi uero eum
gloriosum et fructuosum, que duo in predictis uerbis insinuantur. I :
Precedere uel equare Dominum est
impossibile
I.A :
Precedere eum est impossibile
I.A.1 :
Ipse est principium omnia precedens, finis omnia
terminans et concludens
Precedere Dominum in ordine essendi est inpossibile quia ipse est
alpha seu principium ante quod nichil et a quo omnia.
Est et omega, id est finis post quem nichil. Ipse est principium omnia precedens,
finis omnia terminans et concludens ; Ecclesiastico in principio :
Sapientiam Dei precedentem omnia quis
inuestigauit
; Ysa. XLI° :
Ego Dominus, primus et nouissimus, ego sum
primus ante quem nullus et
nouissimus post quem nullus ; et Ysa. XLIII° :
Sciatis et credatis michi, et intelligatis quia ego ipse sum ; ante me
non est formatus Deus et post me non erit. Et nota quod dicit sciatis et credatis et intelligatis. Hoc dicit quia duo sunt genera
credendorum : quedam non creduntur nisi prius intelligantur, et quedam non intelliguntur
nisi prius credantur, secundum illud Ysa., juxta LXXta : Nisi
credideritis, non intelligetis ; ubi littera nostra habet :
nisi credideritis non permanebitus
, quod idem
est quia non credendo mens non figit pedem, sed intelligendo. Credere enim ex parte est, et
aliquid habet inperfectionis quantum est de natura sua. Credimus enim que non uidemus, sed
intelligens de natura sui hoc non habet sed ei accidit. Et ideo fides euacuabitur, intellectus uero perficietur, Ia ad Cor. XIII°. Et
ideo idem est non [264va] permanebitis et
non intelligetis. Quia ergo scientia in quibusdam precedit
credere, in quibusdam uero credere precedit intellectum ideo signanter dixit Dominus per
Prophetam :
Sciatis et credatis michi et
intelligatis, quia ego ipse sum .
I.A.2 :
Ipse est cui conuenit primo et proprie nomen
essentie
Ipse est cui conuenit primo et proprie nomen
essentie, sicut ipse respondit Moysi, Exo. III°, dicenti
:
Ecce ego uadam ad filios
Israel
et dicam eis : « Deus patrum uestrorum misit
me ad uos ». Si dixerint michi : « Quod est nomen eius ? », quid dicam eis ? Dixit Dominus ad
Moysen
: « Ego sum qui sum ». Ait : « Sic dices
filiis
Israel
: « Qui est »,
I.A.3 :
Et hoc est quod scire debemus ante
credere
Et hoc est quod scire debemus quia ego ipse
sum, ante me non est formatus Deus et post me non erit. Hoc scitur antequam credatur
; unde Johannes Damascenus III° capitulo : «
Cognitio
existendi Deum naturaliter in nobis inserta est », et IIII° capitulo : «
Quoniam igitur est, manifestum est ; quid uero est
secundum substantiam et naturam incomprehensibile uero est omnino [264vb] et ignotum. » Et postquam dixit : «
Cognitio existendi Deum naturaliter nobis inserta est », subiungit : «
Quia uero in tantum preualuit perniciosa malicia homini ut quosdam in irrationabilissimum
et omnium malorum pessimum perditionis deduceret baratrum, ut dicant non esse Deum, -
quorum insipienciam sacrarum enunciator Dauid :
Dixit insipiens in corde suo : non est Deus.
» Et ita
quod scitum erat, uenit in dubium ; et quod insertum erat naturaliter cordi humano
obnibulatur et I.B :
Uelle equari Deo est ergo dementie
Quia ergo ut in Ysa., XLIIII° :
Ipse est primus et ipse est nouissimus et absque eo non est Deus
, ideo
precedere Dominum est inpossibile, uelle equari Deo est dementie.
Lucifer Deo equari uoluit, in cuius persona dicitur Ysa. XIIII° :
Ascendam in celum et ero similis
altissimo. In altitudine ei uoluit II.A :
Gloriosum est sequi uestigia Christi, qui impressa debent
esse maxime in fratribus minoribus et predicatoribus
II :
Sed sequi eum est gloriosum et fructuosum
Uelle
ergo equari Deo est demoniacum, sed uelle sequi Deum est gloriosum,
unde et hic dicit : Gloria magna est sequi Dominum, sed non in
quibuslibet ut in eis que sunt potentie II.B :
Hoc est fructuosum
II.B.1 :
Quis sequitur Dominum dierum longitudinem a Domino
assequitur
Nichilominus tamen est fructuosa, quia ex hoc quod quis sequitur
Dominum, dierum longitudinem a Domino assequitur, id est beatitudinem que finem non habebit,
de qua Dominus per Psalmistam :
Longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum
; et in Prou.,
II.B.2 :
Debetis ergo cauere a uia beati Francisci non
deuiare
Legitur Deutero., XXXI°, Moyses improperasse populo israelitico :
Noui enim quod post mortem meam iniqua agetis et
declinabitis cito a uia quam precepi uobis et occurent uobis mala in extremo
tempore. Et uos cauere debetis ne pater uester beatus Franciscus [265vb] possit hoc uobis improperare. Si
enim monachi deuiant a uia sibi tradita a beato Benedicto,
non est ita improperandum eis. Sunt enim quadringenti anni et amplius elapsi a tempore beati
Benedicti; a tempore beati Francisci nondum sunt completi LXa anni. Caueatis ergo ne uobis possit
improperari quod Apostolus improperat ad Gal., I° :
Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui uos uocauit in
gratiam [Christi] in aliud
euangelium. Ad hoc enim celebrantur uestra capitula generalia ad uidendum si
declinatum est in aliquo a perfectione a qua incepit ordo uester, et ordinare per quam uiam
possit ordo reduci ad statum suum. Laboretis ergo ad hoc fratres karissimi, ut in illa
perfectione perseuerantes possitis peruenire ad illam summam perfectionem in qua nichil boni
deerit, et in qua nichil mali aderit, id est ad eternam beatitudinem ad quam nos perducere
dignetur Jhesus Christus, et cetera.