Eudes de Châteauroux, « dossier franciscain », sermo
11 (Schneyer : 726)">
Sermon pour la fête de St François
Texte de base :
Paris, Mazarine, 1010, f. 92va-94vb
Texte établi par Emmanuelle Choiseau
Mots-clés :
Francisci humilitas | Francisci paupertas
Matheo
XIII°
:
Simile est regnum celorum grano
sinapis quod accipiens homo seminauit in agro suo. Quod minimum
quidem est omnibus seminibus ; cum autem creuerit maius est omnibus et fit arbor, ita ut
uolucres celi ueniant et habitent in ramis eius.
Regnum celorum Ecclesiam apellat secundum suum exordium
primitiuum et appellatur regnum celorum eo modo quod unum simile nomine [92vb] alterius similis nominatur, sicut uidemus in piscibus qui nominantur nominibus
animalium quibus assimulantur. Ecclesia enim, maxime illa primitiua, assimilata est regno
celorum ut sumptum exemplo, ut filia matri, ut uerificatum sit in ea quod dicitur Ezechiele,
XVI° :
Qualis est mater talis est
filia
; unde dicitur in Apo., XXI° :
Uidi sanctam ciuitatem
Iherusalem
nouam descendentem de celo a Deo paratam. Forma descendit ab
ydea, siue paradimate. Dicitur etiam regnum celorum quia portio est
regni celorum et ei coadunabitur quando ueniet regnum ad regnum.
Ista secundum suum exordium similis fuit grano
sinapis quod Dominus seminauit in agro mundi ut fructificaret et multiplicaretur, de
quo dicitur Ysaia :
Qui egrediuntur
impetu a
Iacob
implebunt faciem orbis semine.
Illi enim sancti primitiui apostoli Domini et discipuli
acti impetu spiritus Domini egressi sunt a
Iacob, id est a populo iudaico, illum in sua cecitate
relinquentes, et repleuerunt faciem orbis semine, id est se ipsis, a quibus surrexit fruges fecunda, id est populus christianus. Granum sinapis uirtuosum est et minimum, et quanto
plus teritur, tanto amplius suam uirtutem manifestat ; sic apostoli et illi sancti primitiui
magne uirtutis fuerunt in faciendo miracula, in conuertendo ad fidem gentium multitudinem,
et hec uirtus maxime tunc apparuit quando tribulationibus terebantur, et quanto plus
terebantur tormentis et penis atrocioribus et tanto eorum uirtus amplius apparebat.
Hoc granum minimum est omnibus seminibus
quia fuerunt pauperes et abiecti, ignobiles et illiterati, sed crescens maius effectum est
omnibus [93ra] oleribus, id
est omnibus generibus hominum de quibus dicit
Psalmista
:
Quoniam tanquam fenum uelociter
arescent et quemadmodum olera herbarum cito decident. Creuit in arborem adeo ut
uolucres celi, id
est nobiles et potentes, sapientes et etiam philosophi uenerunt ad Ecclesiam, ceruices suas
iugo fidei submittentes et ut in eius umbra, id est protectione et adiutorio habitarent,
iuxta illud Ps.:
Qui habitat in
adiutorio Altissimi in protectione Dei celi commorabitur. Habitauerunt enim
in adiutorio Altissimi, id est
in Ecclesia que data est eis ab altissimo in adiutorium, et
in protectione Dei celi, id est
in Ecclesia quam Deus celi dedit eis in protectionem, commorati sunt. Sed quia
nichil
nouum sub sole nec potest quicquam dicere : hoc recens est, ut dicit Ecclesiastes,
iam enim precessit in seculis que fuerunt ante nos
, et quod
fuit est ipsum quod futurum est ; ideo nostris temporibus quod tunc fuit factum, in beato
Francisco iteratum est et innouatum ut per istam iterationem in nobis fides de preteritis
confirmaretur.
Beatus enim Franciscus regnum celorum fuit, similis grano sinapis et minimus
omnibus seminibus, sed creuit ut maior aliis fieret, factus arbor ita ut uolucres celi
ueniunt et cotidie ueniunt ut habitent in ramis eius. Ipse enim uere regnum celorum fuit ut
in ipso regnaret Deus sicut in celo, quod petere nos docuit
Saluator in oratione quam docuit cuius una petitio est :
Fiat uoluntas tua sicut in celo et in
terra. Sicut enim in celo uoluntas Dei fit et existentes in celo uoluntatem Dei
implere satagunt, nec uolunt precise aliquid, nisi quid sciunt Deum uelle, sic beatus [93rb] Franciscus studuit facere per omnem modum et adimplere Domini
uoluntatem postquam lumine diuine gratie fuit illustratus, nec precise aliquid uoluit et
diffinite, nisi quod sciuit Deum uelle uel credidit. Sciuit enim Deum uelle que in preceptis
dominicis continentur. Credidit autem Deum uelle ea que in consiliis diuinis suggeruntur.
Illud quod sciuit esse uoluntatem Dei, uoluit diffinite ; quod uero credidit esse uoluntatem
Dei non diffinite uoluit, sed sub conditione, scilicet nisi Deus aliter ordinaret, sicut
beata Uirgo uoluit uirum non cognoscere nisi Deus aliter
ordinaret. Beatus enim Franciscus rectus fuit de numero illorum de quibus dicitur in Cant.,
I° :
Recti diligunt te. Rectus
fuit quia rectum cor habuit et ideo meruit gloriari iuxta illud, Psalmi :
et gloriabuntur omnes recti corde. Rectum
enim cor est quod a uoluntate Dei non discordat, que debet esse regula cordis nostri. Quia
ergo beatus Franciscus postquam eum Dominus uisitauit et illuminauit et ad se conuertit,
studuit uoluntatem suam conformare uoluntati diuine pro modulo suo, ideo in hoc conformis
fuit illis qui sunt in regno celorum, immo qui sunt regnum celorum. Sicut homines regni Francie regnum
Francie dicuntur, et quando maiores congregati sunt
alicubi, dicitur ibi esse totum regnum Francie, sic ergo
beatis Franciscus regnum celorum fuit.
Et fuit similis grano sinapis secundum exordium sancte
conuersationis sue. Minimus enim fuit in
oculis propriis et in oculis aliorum, unde potuit dicere cum Apostolo et de se et de suis
sequentibus, maxime a principio, illud, Ia ad Cor. IIII° :
Tanquam pur-[93va]-gamenta
huius mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc. Ideo ut tam ipse quam sui
reputarentur ab indoctis hominibus insani, a quibusdam heretici, a quibusdam nuncii
antichristi, et
spectaculum facti
fuerunt mundo
, id est mundanis hominibus, qui reputabant eos
fatuos ; nichilominus spectaculum erant Deo, qui eos oculis misericordie sue et benignitatis
respiciebat.
Oculi enim Domini super ipsos erant, quia
iusti erant et aures eius in precibus eorum
; spectaculum
erant angelis bonis qui eos comitabantur, qui eis auxilium prestabant et eis suas
illuminationes prestabant, et angelis malis qui eis inuidebant et pre inuidia thabescebant,
uidentes magnalia que Deus faciebat per eos in conuersione peccatorum, iuxta illud, Psalmi :
Peccator uidebit, id est diabolus qui pre aliis peccauit, uidebit beatum
Franciscum et suos, et irascetur dentibus suis fremet et thabescet, sed
desiderium peccatorum peribit
quo demones et mali homines affectabant suffocare
hoc semen. Sic ergo beatus Franciscus, in oculis propriis et in oculis aliorum hominum, fuit
minimus reputatus, et hanc minoritatem non erubuit, siue ex hac reputatione, sed ex hac fuit
potius gloriatus, unde et se et fratres suos Minores uoluit appellari. Multum discrepant ab
hac intentione beati Francisci qui magni sunt in oculis propriis et magni uolunt reputari et
appetunt magni fieri et esse de ordine maiorum, id est episcoporum : ordo enim episcoporum
ordo maiorum est. Uideant tales ne a Domino apostate iudicentur. Granum [93vb] sinapis etsi minimum tamen
magne uirtutis est ; est enim calidum in trio gradu, uirtutem habet dissoluendi, consumendi,
attrahendi et extenuandi, ualet contra paralisim lingue et contra paralisim aliorum
membrorum maxime in principio egritudinis ; contra antiquum asma ex glutinoso humore datur ;
uinum excoctionis eius et ficium siccarum ualet contra opilationem splenis. Uere calidus
fuit beatus Franciscus et sui similes in quarto gradu quia dilexit ardente amore et perfecto
ea que infra se erant et que iuxta se et quod in se et quod supra se. Isti enim sunt quatuor
gradus ignis quem Deus uenit
mittere in
terram et uult quod ardeat. Ultra hos quatuor gradus
non est alium gradum reperire et dicitur sinapis calidus esse in medio quarti gradus. In
summo enim quarti gradus beata Uirgo, et in secundo gradu,
post primum gradum, sancti martires Dominum diligunt quia
maiorem hac dilectionem
, et cetera. Beata Uirgo in anima passa est, sancti martires in corpore ; dictum est enim
beate Uirgini :
Et tuam ipsius animam pertransibit gladius
; beatis autem
martiribus potuit dici, uestra corpora perforabit gladius. Unde tam beata Uirgo quam martires animam suam posuerunt pro Domino, sed alio et alio
modo ; beata autem Uirgo excellentior quam martires et
ideo amor eius est in excellentiori gradu. In infimo gradu qui sub timore tamen Domini
uxores habentes et diuicias huius mundi diuisi sunt et sunt
solliciti que sunt mundi
, Deum tamen diligunt
caritate. In gradu altiori sunt uiduitatem [94ra] et uirginitatem
amplexantes et omnia quantum ad proprietatem relinquentes. Inter hos duos gradus inferiores
et alios superiores predictos sunt quasi in medio qui extremam paupertatem assumentes,
renunciantes proprio et communi, qui non desunt martirio sed martirium sibi, habentes uitam
in patientia et mortem in desiderio. In hoc medio stetit beatus Franciscus. Sed quidam sunt
qui nec sunt frigidi nec calidi, quidam qui sunt frigidi et etiam congelati. Iste autem fuit
calidus, non tepidus, immo calidus in quarto gradu. Iste uelut granum sinapis uirtutem
habuit dissoluendi congelatos in peccatis. Per ministerium enim eius fecit Dominus
cristallum, sicut frustrum panis, et eum sibi incorporauit ; per ministerium eius exsiccati
sunt fontes abissi magne in pluribus, luxuria scilicet
et amaricia a quibus peccata quamplurima oriuntur, et implectum fuit in ipso quod in Psalmo
dicitur :
Tu siccasti fluuios
Etham
, id est diaboli ;
Etham enim interpretatur « fortis » uel «
robustus », iste est diabolus de quo dicitur in Euangelio :
Cum fortis armatus
et cetera. Habuit etiam
uirtutem attrahendi. Ipse enim, uelut adamas in manu
Domini, homines ferreos, duoros et indomabiles, traxit ad Deum et ad religionem, ubi nos
habemus in Amos, VII° :
Ecce Dominus
stans super murum litum et in manu eius trulla cementarii
, alia littera habet :
adamas. Homines ferrei sunt
qui alios domant, percutiunt et conterunt et cogunt alios obedire sibi. Iste etiam habuit
uirtutem extenuandi, id est homines inducendi ad paupertatem et adducendi ad extremam
tenuitatem, et impletum [94vb] fuit in eo illud, Ysaie X° :
Mittet in pinguibus eius tenuitatem
.
Per incrassatos ergo et pingues in sacra Scriptura
diuites intelliguntur,
Deut.
:
Incrassatus est dilectus, et
recalcitrauit : incrassatus, inpingatus, dilatatus . Uirtutem etiam habuit
sanandi paralisim, precipue lingue, et etiam aliorum membrorum. Dissolutionem enim lingue et
etiam in aliis operibus sanauit, inquam pluribus, infrenando eos laude Dei, eos mittendo in
operationem et honestam sollicitudinem ac salubrem, maxime eos qui non habebant hanc
paralisim inueteratam ; illa enim incurabilis est. Uirtutem etiam habuit sanandi antiquum
asma. Ministerio enim eius multi, qui non nisi cum difficultate et defectu attrahere
spiritum poterant uel emittere, aparuerunt ora sua et attraxerunt spiritum, ut ille qui
dicebat :
Aperui os meum et attraxi
spiritum.
Attrahere spiritum est desiderare quod Deus inspiret
ei homini propositum, et ad recipiendum illud, os cordis sui aperit, id est desiderium et
consensum ; postea foras spirat illud propositum producendo in effectum. Istud asma antiquum
per diuturnitatem temporis et ex glutinoso humore, scilicet ex amore illicito, proueniens,
sanatum fuit in multis per ministerium sancti Francisci et adhuc sanatur per ministerium
eius et intercessione, per decoctionem huius sinapis et ficcuum siccarum, idem per
recordationem beati Francisci qui se excoxit in camino
paupertatis et exsiccauit dulcedinem mundi in se. Ualet etiam contra opilationem splenis.
Iniquitas enim opilabit os suum
[94va], id est, I° Regum II° , ne
confiteatur peccatum, oculos ne uideat et recogitet quid fecit et uere cogitet beneficia
Dei, aures ne audeat correctionem, nares ne sentiat fetorem sue infamie et odorem bonorum,
gustum ne gustet quam suauis est Dominus, tactum ne sentiat lenitatem mansuetudinis Dei et
asperitatem diuine iusticie. Omnes iste opilationes sanantur per hoc granum sinapis.
Hoc granum minimum fuit omnibus seminibus.
Beatus
Benedictus et
Augustinus et alii institutores fuerunt quasi quedam semina, quedam quasi
initia creature Dei. Beatus uero Franciscus creuit et quasi maior factus est hiis quo ad
crementum, quia frugem fecundiorem produxit in tam breui tempore quam aliquis illorum, ut
frugem istam nemo dinumerare possit. Factus est arbor
producens ramos, id est domos religionis sue uel
potius tres religiones seu tres modos religionis, quasi tres principales ramos, scilicet
fratrum Minorum, Dominarum sancti Damiani uel sancte Clare et Penitencium, adeo quod uolucres celi ueniant et habitent in hiis ramis.
Uolucres, que se exaltant uolando super pisces, reptilia et quadrupedia,
sunt qui nobilitate uel diuiciis seu scientia aliis sunt altiores. Istos uidimus quamplures
et uidemus uenientes ad ramos huius arboris et habitare ibi, id est ad domos religionis
beati Francisci et, assumentes ordinem, ibi habitare et professionem facere et pro missionem
morandi. Nos uero, miseri, non crescimus in bonum,
immo diminuimus a bono et cotidie nobis ipsis simus peiores [94vb]
et uiliores illitteratis et popularibus, et impletur in nobis illud, Ysaie :
Et erit sicut populus sic et
sacerdos
; et utinam non peior quam
populus sit sacerdos, iuxta uerbum beati Bernardi .
Non
sumus
arbores nos eleuantes a terrenis, sed sicut quedam arbusta que se a terra non eleuant
sed ex utraque parte terre adherent, ut sicut in iuuentute ita et in senectute. Et quia
tales sumus, uolucres predicte ad nos non ueniunt, immo modum conuersationis refugiunt et
aspernantur, nec habitare eligunt in conformatione uite nostre. Et ideo uerendum est ne
uolucres maledicte, id est demones que comedunt semen
Domini ne fructificet et qui mittuntur ab Ezechiele,
XXXIX°
, ad deuorandum carnes interfectorum ; et similiter ab Angelo in Apocalipse, XIX°, ad nos uenient frequentius per
temptationes et in fine ad rapiendum miseras animas nostras ut eas secum habitare faciant in
profundo Tartarorum. Si rogemus Dominum ut per suam piissimam misericordiam et per merita et
intercessione, beati Francisci has cruentas uolucres repellat a nobis et mittat nobis
sanctos angelos suos qui sunt uolucres celi empirei qui nos in presenti uita defendant at
temptationibus et in fine uite nostre ad eternam beatitudinem nos perducant, prestante
Domino nostro Ihesu Christo qui cum Patre et Spiritu
sancto uiuit et regnat per omnia secula seculorum. Amen.