Eudes de Châteauroux, « dossier franciscain », sermo 11 (Schneyer : 726)">
<< >>

Sermon pour la fête de St François    

Texte de base : Paris, Mazarine, 1010, f. 92va-94vb
Texte établi par Emmanuelle Choiseau

Mots-clés :
Francisci humilitas |   Francisci paupertas  
Pas de distinctions Pas d'exemplum Lister Figurae (31) Lister Matière biblique (3)
Lister Interprétation des noms (1) Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (1) Lister Noms de personnes (15)
Lister Noms de lieux (4)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)

Liste de la matière biblique :
  • - I Reg 2
  • - Ez 39
  • - Apoc 17

  • Thema
    Matheo XIII° : Simile est regnum celorum grano sinapis quod accipiens homo seminauit in agro suo. Quod minimum quidem est omnibus seminibus ; cum autem creuerit maius est omnibus et fit arbor, ita ut uolucres celi ueniant et habitent in ramis eius.
    I : In hec uerba Ecclesia designatur
    I.A : Ecclesia Regnum celorum est
    Regnum celorum Ecclesiam apellat secundum suum exordium primitiuum et appellatur regnum celorum eo modo quod unum simile nomine [92vb] alterius similis nominatur, sicut uidemus in piscibus qui nominantur nominibus animalium quibus assimulantur. Ecclesia enim, maxime illa primitiua, assimilata est regno celorum ut sumptum exemplo, ut filia matri, ut uerificatum sit in ea quod dicitur Ezechiele, XVI° : Qualis est mater talis est filia ; unde dicitur in Apo., XXI° : Uidi sanctam ciuitatem Iherusalem nouam descendentem de celo a Deo paratam. Forma descendit ab ydea, siue paradimate. Dicitur etiam regnum celorum quia portio est regni celorum et ei coadunabitur quando ueniet regnum ad regnum.
    I.B : Ista similis fuit grano sinapis
    I.B.1 : Apostoli fuerunt semen, egressi a populo iudaico
    Ista secundum suum exordium similis fuit grano sinapis quod Dominus seminauit in agro mundi ut fructificaret et multiplicaretur, de quo dicitur Ysaia : Qui egrediuntur impetu a Iacob implebunt faciem orbis semine. Illi enim sancti primitiui apostoli Domini et discipuli acti impetu spiritus Domini egressi sunt a Iacob, id est a populo iudaico, illum in sua cecitate relinquentes, et repleuerunt faciem orbis semine, id est se ipsis, a quibus surrexit fruges fecunda, id est populus christianus.
    I.B.2 : Sicut granum sinapis, magne uirtutis fuerunt quando tribulationibus terebantur
    Granum sinapis uirtuosum est et minimum, et quanto plus teritur, tanto amplius suam uirtutem manifestat ; sic apostoli et illi sancti primitiui magne uirtutis fuerunt in faciendo miracula, in conuertendo ad fidem gentium multitudinem, et hec uirtus maxime tunc apparuit quando tribulationibus terebantur, et quanto plus terebantur tormentis et penis atrocioribus et tanto eorum uirtus amplius apparebat.
    I.B.3 : Sicut hoc granum minimum est, apostoli fuerunt pauperes et abiecti, sed hoc granum creuit in arborem
    Hoc granum minimum est omnibus seminibus quia fuerunt pauperes et abiecti, ignobiles et illiterati, sed crescens maius effectum est omnibus [93ra] oleribus, id est omnibus generibus hominum de quibus dicit Psalmista : Quoniam tanquam fenum uelociter arescent et quemadmodum olera herbarum cito decident. Creuit in arborem adeo ut uolucres celi, id est nobiles et potentes, sapientes et etiam philosophi uenerunt ad Ecclesiam, ceruices suas iugo fidei submittentes et ut in eius umbra, id est protectione et adiutorio habitarent, iuxta illud Ps.: Qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei celi commorabitur. Habitauerunt enim in adiutorio Altissimi, id est in Ecclesia que data est eis ab altissimo in adiutorium, et in protectione Dei celi, id est in Ecclesia quam Deus celi dedit eis in protectionem, commorati sunt.
    II : Nostris temporibus quod tunc fuit factum, in beato Francisco iteratum est
    Sed quia nichil nouum sub sole nec potest quicquam dicere : hoc recens est, ut dicit Ecclesiastes, iam enim precessit in seculis que fuerunt ante nos , et quod fuit est ipsum quod futurum est ; ideo nostris temporibus quod tunc fuit factum, in beato Francisco iteratum est et innouatum ut per istam iterationem in nobis fides de preteritis confirmaretur.
    II.A : Beatus Franciscus Regnum celorum fuit
    Beatus enim Franciscus regnum celorum fuit, similis grano sinapis et minimus omnibus seminibus, sed creuit ut maior aliis fieret, factus arbor ita ut uolucres celi ueniunt et cotidie ueniunt ut habitent in ramis eius. Ipse enim uere regnum celorum fuit ut in ipso regnaret Deus sicut in celo, quod petere nos docuit Saluator in oratione quam docuit cuius una petitio est : Fiat uoluntas tua sicut in celo et in terra. Sicut enim in celo uoluntas Dei fit et existentes in celo uoluntatem Dei implere satagunt, nec uolunt precise aliquid, nisi quid sciunt Deum uelle, sic beatus [93rb] Franciscus studuit facere per omnem modum et adimplere Domini uoluntatem postquam lumine diuine gratie fuit illustratus, nec precise aliquid uoluit et diffinite, nisi quod sciuit Deum uelle uel credidit. Sciuit enim Deum uelle que in preceptis dominicis continentur. Credidit autem Deum uelle ea que in consiliis diuinis suggeruntur. Illud quod sciuit esse uoluntatem Dei, uoluit diffinite ; quod uero credidit esse uoluntatem Dei non diffinite uoluit, sed sub conditione, scilicet nisi Deus aliter ordinaret, sicut beata Uirgo uoluit uirum non cognoscere nisi Deus aliter ordinaret. Beatus enim Franciscus rectus fuit de numero illorum de quibus dicitur in Cant., I° : Recti diligunt te. Rectus fuit quia rectum cor habuit et ideo meruit gloriari iuxta illud, Psalmi : et gloriabuntur omnes recti corde. Rectum enim cor est quod a uoluntate Dei non discordat, que debet esse regula cordis nostri. Quia ergo beatus Franciscus postquam eum Dominus uisitauit et illuminauit et ad se conuertit, studuit uoluntatem suam conformare uoluntati diuine pro modulo suo, ideo in hoc conformis fuit illis qui sunt in regno celorum, immo qui sunt regnum celorum. Sicut homines regni Francie regnum Francie dicuntur, et quando maiores congregati sunt alicubi, dicitur ibi esse totum regnum Francie, sic ergo beatis Franciscus regnum celorum fuit.
    II.B : Fuit similis grano sinapis
    Et fuit similis grano sinapis secundum exordium sancte conuersationis sue.
    II.B.1 : Minimus fuit in oculis propriis et in oculis aliorum (Francisci humilitas)
    Minimus enim fuit in oculis propriis et in oculis aliorum, unde potuit dicere cum Apostolo et de se et de suis sequentibus, maxime a principio, illud, Ia ad Cor. IIII° : Tanquam pur-[93va]-gamenta huius mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc. Ideo ut tam ipse quam sui reputarentur ab indoctis hominibus insani, a quibusdam heretici, a quibusdam nuncii antichristi, et spectaculum facti fuerunt mundo , id est mundanis hominibus, qui reputabant eos fatuos ; nichilominus spectaculum erant Deo, qui eos oculis misericordie sue et benignitatis respiciebat. Oculi enim Domini super ipsos erant, quia iusti erant et aures eius in precibus eorum ; spectaculum erant angelis bonis qui eos comitabantur, qui eis auxilium prestabant et eis suas illuminationes prestabant, et angelis malis qui eis inuidebant et pre inuidia thabescebant, uidentes magnalia que Deus faciebat per eos in conuersione peccatorum, iuxta illud, Psalmi : Peccator uidebit, id est diabolus qui pre aliis peccauit, uidebit beatum Franciscum et suos, et irascetur dentibus suis fremet et thabescet, sed desiderium peccatorum peribit quo demones et mali homines affectabant suffocare hoc semen. Sic ergo beatus Franciscus, in oculis propriis et in oculis aliorum hominum, fuit minimus reputatus, et hanc minoritatem non erubuit, siue ex hac reputatione, sed ex hac fuit potius gloriatus, unde et se et fratres suos Minores uoluit appellari. Multum discrepant ab hac intentione beati Francisci qui magni sunt in oculis propriis et magni uolunt reputari et appetunt magni fieri et esse de ordine maiorum, id est episcoporum : ordo enim episcoporum ordo maiorum est. Uideant tales ne a Domino apostate iudicentur.
    II.B.2 : Sicut granum sinapis, beatus Franciscus magne uirtutis fuit (Francisci paupertas)
    Granum [93vb] sinapis etsi minimum tamen magne uirtutis est ; est enim calidum in trio gradu, uirtutem habet dissoluendi, consumendi, attrahendi et extenuandi, ualet contra paralisim lingue et contra paralisim aliorum membrorum maxime in principio egritudinis ; contra antiquum asma ex glutinoso humore datur ; uinum excoctionis eius et ficium siccarum ualet contra opilationem splenis. Uere calidus fuit beatus Franciscus et sui similes in quarto gradu quia dilexit ardente amore et perfecto ea que infra se erant et que iuxta se et quod in se et quod supra se. Isti enim sunt quatuor gradus ignis quem Deus uenit mittere in terram et uult quod ardeat. Ultra hos quatuor gradus non est alium gradum reperire et dicitur sinapis calidus esse in medio quarti gradus. In summo enim quarti gradus beata Uirgo, et in secundo gradu, post primum gradum, sancti martires Dominum diligunt quia maiorem hac dilectionem , et cetera. Beata Uirgo in anima passa est, sancti martires in corpore ; dictum est enim beate Uirgini : Et tuam ipsius animam pertransibit gladius ; beatis autem martiribus potuit dici, uestra corpora perforabit gladius. Unde tam beata Uirgo quam martires animam suam posuerunt pro Domino, sed alio et alio modo ; beata autem Uirgo excellentior quam martires et ideo amor eius est in excellentiori gradu. In infimo gradu qui sub timore tamen Domini uxores habentes et diuicias huius mundi diuisi sunt et sunt solliciti que sunt mundi , Deum tamen diligunt caritate. In gradu altiori sunt uiduitatem [94ra] et uirginitatem amplexantes et omnia quantum ad proprietatem relinquentes. Inter hos duos gradus inferiores et alios superiores predictos sunt quasi in medio qui extremam paupertatem assumentes, renunciantes proprio et communi, qui non desunt martirio sed martirium sibi, habentes uitam in patientia et mortem in desiderio. In hoc medio stetit beatus Franciscus. Sed quidam sunt qui nec sunt frigidi nec calidi, quidam qui sunt frigidi et etiam congelati. Iste autem fuit calidus, non tepidus, immo calidus in quarto gradu. Iste uelut granum sinapis uirtutem habuit dissoluendi congelatos in peccatis. Per ministerium enim eius fecit Dominus cristallum, sicut frustrum panis, et eum sibi incorporauit ; per ministerium eius exsiccati sunt fontes abissi magne in pluribus, luxuria scilicet et amaricia a quibus peccata quamplurima oriuntur, et implectum fuit in ipso quod in Psalmo dicitur : Tu siccasti fluuios Etham , id est diaboli ; Etham enim interpretatur « fortis » uel « robustus », iste est diabolus de quo dicitur in Euangelio : Cum fortis armatus et cetera. Habuit etiam uirtutem attrahendi. Ipse enim, uelut adamas in manu Domini, homines ferreos, duoros et indomabiles, traxit ad Deum et ad religionem, ubi nos habemus in Amos, VII° : Ecce Dominus stans super murum litum et in manu eius trulla cementarii , alia littera habet : adamas. Homines ferrei sunt qui alios domant, percutiunt et conterunt et cogunt alios obedire sibi. Iste etiam habuit uirtutem extenuandi, id est homines inducendi ad paupertatem et adducendi ad extremam tenuitatem, et impletum [94vb] fuit in eo illud, Ysaie X° : Mittet in pinguibus eius tenuitatem . Per incrassatos ergo et pingues in sacra Scriptura diuites intelliguntur, Deut. : Incrassatus est dilectus, et recalcitrauit : incrassatus, inpingatus, dilatatus . Uirtutem etiam habuit sanandi paralisim, precipue lingue, et etiam aliorum membrorum. Dissolutionem enim lingue et etiam in aliis operibus sanauit, inquam pluribus, infrenando eos laude Dei, eos mittendo in operationem et honestam sollicitudinem ac salubrem, maxime eos qui non habebant hanc paralisim inueteratam ; illa enim incurabilis est. Uirtutem etiam habuit sanandi antiquum asma. Ministerio enim eius multi, qui non nisi cum difficultate et defectu attrahere spiritum poterant uel emittere, aparuerunt ora sua et attraxerunt spiritum, ut ille qui dicebat : Aperui os meum et attraxi spiritum. Attrahere spiritum est desiderare quod Deus inspiret ei homini propositum, et ad recipiendum illud, os cordis sui aperit, id est desiderium et consensum ; postea foras spirat illud propositum producendo in effectum. Istud asma antiquum per diuturnitatem temporis et ex glutinoso humore, scilicet ex amore illicito, proueniens, sanatum fuit in multis per ministerium sancti Francisci et adhuc sanatur per ministerium eius et intercessione, per decoctionem huius sinapis et ficcuum siccarum, idem per recordationem beati Francisci qui se excoxit in camino paupertatis et exsiccauit dulcedinem mundi in se. Ualet etiam contra opilationem splenis. Iniquitas enim opilabit os suum [94va],   id est, I° Regum II° , ne confiteatur peccatum, oculos ne uideat et recogitet quid fecit et uere cogitet beneficia Dei, aures ne audeat correctionem, nares ne sentiat fetorem sue infamie et odorem bonorum, gustum ne gustet quam suauis est Dominus, tactum ne sentiat lenitatem mansuetudinis Dei et asperitatem diuine iusticie. Omnes iste opilationes sanantur per hoc granum sinapis.
    II.B.3 : Beatus Franciscus fuit minimum sed creuit et quasi maior factus est aliis institutoribus
    Hoc granum minimum fuit omnibus seminibus. Beatus Benedictus et Augustinus et alii institutores fuerunt quasi quedam semina, quedam quasi initia creature Dei. Beatus uero Franciscus creuit et quasi maior factus est hiis quo ad crementum, quia frugem fecundiorem produxit in tam breui tempore quam aliquis illorum, ut frugem istam nemo dinumerare possit. Factus est arbor producens ramos, id est domos religionis sue uel potius tres religiones seu tres modos religionis, quasi tres principales ramos, scilicet fratrum Minorum, Dominarum sancti Damiani uel sancte Clare et Penitencium, adeo quod uolucres celi ueniant et habitent in hiis ramis. Uolucres, que se exaltant uolando super pisces, reptilia et quadrupedia, sunt qui nobilitate uel diuiciis seu scientia aliis sunt altiores. Istos uidimus quamplures et uidemus uenientes ad ramos huius arboris et habitare ibi, id est ad domos religionis beati Francisci et, assumentes ordinem, ibi habitare et professionem facere et pro missionem morandi.
    III : Nos, non crescimus in bonum, immo diminuimus
    Nos uero, miseri, non crescimus in bonum, immo diminuimus a bono et cotidie nobis ipsis simus peiores [94vb] et uiliores illitteratis et popularibus, et impletur in nobis illud, Ysaie : Et erit sicut populus sic et sacerdos ; et utinam non peior quam populus sit sacerdos, iuxta uerbum beati Bernardi . Non sumus arbores nos eleuantes a terrenis, sed sicut quedam arbusta que se a terra non eleuant sed ex utraque parte terre adherent, ut sicut in iuuentute ita et in senectute. Et quia tales sumus, uolucres predicte ad nos non ueniunt, immo modum conuersationis refugiunt et aspernantur, nec habitare eligunt in conformatione uite nostre. Et ideo uerendum est ne uolucres maledicte, id est demones que comedunt semen Domini ne fructificet et qui mittuntur ab   Ezechiele, XXXIX° , ad deuorandum carnes interfectorum ; et   similiter ab Angelo in Apocalipse, XIX°, ad nos uenient frequentius per temptationes et in fine ad rapiendum miseras animas nostras ut eas secum habitare faciant in profundo Tartarorum. Si rogemus Dominum ut per suam piissimam misericordiam et per merita et intercessione, beati Francisci has cruentas uolucres repellat a nobis et mittat nobis sanctos angelos suos qui sunt uolucres celi empirei qui nos in presenti uita defendant at temptationibus et in fine uite nostre ad eternam beatitudinem nos perducant, prestante Domino nostro Ihesu Christo qui cum Patre et Spiritu sancto uiuit et regnat per omnia secula seculorum. Amen.