Eudes de Châteauroux, « dossier franciscain », sermo
10 (Schneyer : 725)">
<< | >> |
| Plan : synthétique classique pas de plan V. interventions éditoriales (en rouge) |
Liste des figurae :
Thema
Ysa. XX° :
Et dixit Dominus : sicut ambulauit seruus meus
Ysayas
nudus et discalciatus trium annorum signum et portentum erit super
Egyptum
et super
Ethyopiam
; ante hec uerba
scribitur :
Locutus est Dominus in
manu
Ysaye
, filii
Amos
, dicens
: uade et solue saccum de lumbis tuis, et calciamenta tua tolle de pedibus tuis.
Et fecit sic uadens nudus et discalciatus. Et
dixit Dominus [91rb] : sicut ambulauit
etc.
Introductio
Nota quod dicit locutus est Dominus in
manu Ysaie, id est in operationem Ysaie ; ipsum
enim opus quod fecit Ysaias denudando se et discalciando uerbum erat et sermo quo ipse
loquebatur filiis Israel, immo ipse Dominus imperando,
unde subiungit : sicut ambulauit seruus meus et cetera. Sic opera
que fecit beatus Franciscus sunt uerbum et sermo quo ipse et tunc et adhuc, et Dominus
imperando, loquebatur et adhuc nobis loquitur et, ut magis credamus huic uerbo, scribitur
quod ipse Dominus dixit : sicut ambulauit et cetera. Et potest hoc
intelligi duobus modis : ut sit sermo exhortatorius et propheticus, uel ut sit sermo
comminatorius. Et primo exponamus prout est exhortatorius et propheticus. FIGURAbeatus Franciscus = Ysayas
I :
Hoc sermo est exhortatorius et propheticus
I.A :
Opera Francisci sunt exhortatio
I.A.1 :
Franciscus ex diuina inspiratione denudauit et
discalciauit omnino
(Francisci conuersio)
Sicut enim Ysayas denudauit se et discalciauit et iuit nudus et discalciatus
tribus diebus, et hoc fecit non ex se, sed ex precepto Domini, sic beatus Franciscus non ex
se, sed ex diuina inspiratione denudauit se omnibus que habebat et etiam denudauit se
omnibus uestimentis et etiam femoralibus coram episcopo suo, ut furorem patris sui mitigaret
ei reddendo non tantummodo peccamina, quam cum tanto furore requirebat, sed etiam omnia
uestimenta sua, etiam femoralia que non consueuerunt homini auferri et que maxime sunt
necessaria homini, seu magis reputat sibi necessaria, eo quod leuius sustineret algorem quam
confusionem et leuius sustineret denudari tunica sua et aliis uestimentis quam femoralibus.
FIGURAbona mundana = uestes et calciatus Et in hac ostendit beatus Franciscus quod libellum repudii dabat mundo , nichil uolens sibi [91va] retinere de rebus mundi ; ut sicut Saluatior mundi dixit, Iohanne
bona mundi relinquere = se denudare et discalciare Sic beatus Franciscus cedens iure propinquitatis et successionis et omni iure quo quis potest habere et possidere bona mundi huius, non tantummodo se discalciauit uno pede, immo duobus et etiam omnibus uestimentis suis ; et se discalciauit et potuit uere dicere tunc patri suo, immo omni homini et toti mundo : Tu uere utere priuilegio quo me libenter carere profiteor .
I.A.2 :
E contrario sunt aliqui qui diligunt bona mundi et non
uolunt se denudare et discalciare
Denudauit se ergo beatus Franciscus omnibus
bonis suis, omnibus abrenuntians prebende et episcopatus = uestes Sunt enim aliqui qui se denudant ut uestes eis tribuantur et meliores, abrenuntiant uni prebende uel duabus ut unum episcopatum recipiant ; hii se denudant modo ut postea melius uestiantur ; alii se denudant quo ad personas suas sed non quo ad suos, immo ardent amore mundi quo ad [91vb] suos et ardenter procurant eis diuicias et honores. Sic non fecit beatus Franciscus quia se non discalciauit et denudauit quantum de nunc sed ad semper, et non tantum modo quo ad se, sed etiam quantum ad suos. Qui enim denudant se quo [ad se] et non quo ad suos, et ad nunc, et non ad semper, hii licet nudi sint, non sunt tamen discalciati ; immo FIGURA
bona mundana = pellespelles mortuorum, id est bona mundana que mortuorum fuerunt et a mortuis et pro mortuis sunt data ecclesiis, eorum affectibus adherent et ea diligunt et affectant, et si non sibi, tamen suis, et aliquando etiam sibi ; sicut enim prebende mortuorum fuerunt et a mortuis fundate sic et redditus episcopales.
I.B :
Denudatio et discalcatio eius fuit prophetia presentis
temporis et futurorum
[92ra] Et dicit quod trium
annorum signum et portentum erit super
Egyptum
et super
Ethiopiam
. Et in hoc prophetia
fuit presentis temporis, quia ad exemplum beati Francisci plures se denudauerunt et
discalciauerunt, FIGURAlaici = Egyptusmulti laici qui per Egyptum designantur ; interpretatur enim tenebre uel angustia , seu tribulatio conangustans. Hii sunt laici carente lumine, scientie maxime salutaris, et sacre scripture, de qua : Lucerna pedibus meis uerbum tuum et lumen semitis meis , et tribulationem patiuntur huiusmodi maxime qui habent uxores et liberos. FIGURA
clerici = Ethiopia Per Ethiopiam clerici, qui ut in pluribus sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt et quanto uiciniores sunt FIGURA
Deus = solsoli, id est Deo per cognitionem et eius radiis illustrantur et suis beneficiis fouentur, tanto magis denigrantur peccatis et difficilius corriguntur ; unde eis dicit Ieremias : Si Ethyops potest mutare pellem suam et pardus uarietatem suam et uos poteritis bene facere cum didiceritis malefacere . Et quia tam de laicis quam de clericis plures se denudauerunt et discalciauerunt ad instar beati Francisci, ideo denudatio eius et discalcatio fuerunt eis in portentum, id est in signum mirabile ut, non preter admirationem multorum, eum fuerunt imitati, et sic denudatio et discalcatio eius fuit signum et prophetia futurorum.
II :
Hec uerba per peccatores qui non uolunt se denudare
cominatoria sunt
Nichilominus tamen uerba ista cominatoria sunt sicut uerbum Saluatoris
cum dicit :
Si in uiridi hoc faciunt, in
arido quid fiet ? Et illud uerbum Ieremie :
Si hiis quibus non erat iudicium ut biberent [calicem], bibentes biberunt et tu, [92rb]
innocens reliqueris ? Non eris
innocens
; et prima Petri IIII° :
Si iustus uix saluabitur, impius et peccator ubi parebunt ? Si
beatus Fransiscus et alii sancti sic se denudauerunt pro Christo ut nudi nudum sequerentur
et tot tanta sustinerent,
quid ergo
erit de nobis ? Certe determinatur in uerbis predictis, cum dicit Dominus : Sicut ambulauerit seruus meus Ysaias, seu Franciscus, nudus et discalciatus trium annorum signum et portentum erit super Egyptum
et super Ethyopiam. Quasi diceret : « O miseri peccatores qui estis in tenebris
peccatorum et propter hoc deberetis esse in merore » - hoc est Egyptus -, « et qui estis adusti igne cupiditatis, igne amoris male
inflammatis » - hoc est Ethyopes -, « qui noluistis
uos denudare, nec discalciare bonis temporalibus uel saltem ueteri homine et FIGURApeccata = uestimentapeccatis quibus uos induistis quasi multis paribus uestimentorum, hoc uobis certum signum est et terribile quod FIGURA
perpetuum = tres anni tribus annis », id est
anima = pedesanimam », quam per pedes intelligitur ; sustentat enim corpus et portat. Per tres annos omne tempus intelligitur, presens, preteritum et futurum ; signum ergo erit et portentum trium annorum FIGURA
peccatores = Egyptus et Ethiopiasuper Egyptum et Ethyopiam, id est super peccatores qui omni tempore, hoc est
diabolus = rex Assiriorum Sic minabit rex Assiriorum captiuitatem Egypti et transfigurationem Ethiopie , iuuenum et senum, nudum et discalciatum, discohopertis natibus , id est diabolus, qui est rex superborum et super omnes filios superbie. FIGURA
qui inuiti et coacti sunt ad peccatum = captiuitas Per captiuitatem intelliguntur qui quasi inuiti et coacti sunt ad peccatum, FIGURA
qui uoluntarii sine omni coaccione sunt ad peccatum = transmigratioper transmigrationem qui uoluntarii sine omni
peccata = nates disceopertis natibus, id est peccatis, quia tunc reuelabuntur omnia ignominiosa que fecerunt.
III :
Deberemus nos denudare a bonorum temporalium et a
peccatis
Et ideo deberemus nos
denudare in presenti per bonorum temporalium omnimodam abrenunciationem, uel saltem per
elemosinarum largitationem, et nos discalciare, id est pedes nostros separare ab omni
affectione illicita et denudare nos a peccatis, ne in futuro cogamur sustinere tantam
confusionem sicut supra dictum est, sed potius mereamur indui ueste immortalitatis cum beato
Francisco et imitatoribus ipsius. Quod nobis prestet Dominus Ihesus
Christus intercessione beati Francisci qui cum Patre et Spiritu sancto uiuit et
regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.