Eudes de Châteauroux, « dossier franciscain », sermo 10 (Schneyer : 725)">
<< >>

Sermon pour la fête de St François    

Texte de base : Paris, Mazarine, 1010, f. f. 91ra-92va
Texte établi par Emmanuelle Choiseau

Mots-clés :
Francisci conuersio  
Pas de distinctions Pas d'exemplum Lister Figurae (16) Pas de matière biblique
Lister Interprétation des noms (1) Pas de liturgie / pratique Pas de sources déclarées Lister Noms de personnes (7)
Lister Noms de lieux (15)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Thema
Ysa. XX° : Et dixit Dominus : sicut ambulauit seruus meus Ysayas nudus et discalciatus trium annorum signum et portentum erit super Egyptum et super Ethyopiam ; ante hec uerba scribitur : Locutus est Dominus in manu Ysaye , filii Amos , dicens : uade et solue saccum de lumbis tuis, et calciamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic uadens nudus et discalciatus. Et dixit Dominus [91rb] : sicut ambulauit etc.
Introductio
Nota quod dicit locutus est Dominus in manu Ysaie, id est in operationem Ysaie ; ipsum enim opus quod fecit Ysaias denudando se et discalciando uerbum erat et sermo quo ipse loquebatur filiis Israel, immo ipse Dominus imperando, unde subiungit : sicut ambulauit seruus meus et cetera. Sic opera que fecit beatus Franciscus sunt uerbum et sermo quo ipse et tunc et adhuc, et Dominus imperando, loquebatur et adhuc nobis loquitur et, ut magis credamus huic uerbo, scribitur quod ipse Dominus dixit : sicut ambulauit et cetera. Et potest hoc intelligi duobus modis : ut sit sermo exhortatorius et propheticus, uel ut sit sermo comminatorius. Et primo exponamus prout est exhortatorius et propheticus.
I : Hoc sermo est exhortatorius et propheticus
I.A : Opera Francisci sunt exhortatio
I.A.1 : Franciscus ex diuina inspiratione denudauit et discalciauit omnino (Francisci conuersio)
Sicut enim Ysayas denudauit se et discalciauit et iuit nudus et discalciatus tribus diebus, et hoc fecit non ex se, sed ex precepto Domini, sic beatus Franciscus non ex se, sed ex diuina inspiratione denudauit se omnibus que habebat et etiam denudauit se omnibus uestimentis et etiam femoralibus coram episcopo suo, ut furorem patris sui mitigaret ei reddendo non tantummodo peccamina, quam cum tanto furore requirebat, sed etiam omnia uestimenta sua, etiam femoralia que non consueuerunt homini auferri et que maxime sunt necessaria homini, seu magis reputat sibi necessaria, eo quod leuius sustineret algorem quam confusionem et leuius sustineret denudari tunica sua et aliis uestimentis quam femoralibus. Et in hac ostendit beatus Franciscus quod libellum repudii dabat mundo , nichil uolens sibi [91va] retinere de rebus mundi ; ut sicut Saluatior mundi dixit, Iohanne XIV° : Uenit princeps mundi huius et in me non habet quicquam , sic uere potest dicere : mundus non habet in me quicquam ; dans enim libellum repudii soluebat calciamentum suum et dabat alteri. Unde Ruth, ultimo : Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter propinquos, et sic quando alter alteri suo iuri cedebat ut esset firma concessio soluebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo ; hoc erat signum cessionis in Israel . Sic beatus Franciscus cedens iure propinquitatis et successionis et omni iure quo quis potest habere et possidere bona mundi huius, non tantummodo se discalciauit uno pede, immo duobus et etiam omnibus uestimentis suis ; et se discalciauit et potuit uere dicere tunc patri suo, immo omni homini et toti mundo : Tu uere utere priuilegio quo me libenter carere profiteor .
I.A.2 : E contrario sunt aliqui qui diligunt bona mundi et non uolunt se denudare et discalciare
Denudauit se ergo beatus Franciscus omnibus bonis suis, omnibus abrenuntians in perpetuum et discalcauit se ut nudis pedibus ambularet. Et etiam se discalcauit ut in affectibus suis nichil de amore mundi remaneret, nec quo ad presens, nec quo ad futurum, nec quo ad se, nec quo ad suos. Sunt enim aliqui qui se denudant ut uestes eis tribuantur et meliores, abrenuntiant uni prebende uel duabus ut unum episcopatum recipiant ; hii se denudant modo ut postea melius uestiantur ; alii se denudant quo ad personas suas sed non quo ad suos, immo ardent amore mundi quo ad [91vb] suos et ardenter procurant eis diuicias et honores. Sic non fecit beatus Franciscus quia se non discalciauit et denudauit quantum de nunc sed ad semper, et non tantum modo quo ad se, sed etiam quantum ad suos. Qui enim denudant se quo [ad se] et non quo ad suos, et ad nunc, et non ad semper, hii licet nudi sint, non sunt tamen discalciati ; immo pelles mortuorum, id est bona mundana que mortuorum fuerunt et a mortuis et pro mortuis sunt data ecclesiis, eorum affectibus adherent et ea diligunt et affectant, et si non sibi, tamen suis, et aliquando etiam sibi ; sicut enim prebende mortuorum fuerunt et a mortuis fundate sic et redditus episcopales. Quorumdam pedibus calciamenta adeo adherent ut se discalciare non possint et indigent adiutore ; sic qui ab affectibus suis sua et sua separare non possunt. Ut ea non diligant contra Deum, deberent auxilium inuocare aliquorum uirorum prudentium spiritualium quibus confiteantur, uel qui orent pro eis, et etiam ipsum Dominum. Qui enim lauare pedes discipulorum suorum dignatus est, non dedignatur discalciare nos si uoluerimus. Et sicut accidit aliquando quod ille qui discalciat alterum, eum cadere de sella eo quod calciamenta nimis adherent pedibus, sic aliquando Deus trahit hominem per pedes quasi usque ad sepulcrum antequam discalciari possit. Dominus autem potuit nobis beatum Franciscum in exemplum [dare] et dicit nobis : sicut ambulauit seruus meus Franciscus nudus et discalciatius, sic et uos ambuletis, eius sequendo uestigia.
I.B : Denudatio et discalcatio eius fuit prophetia presentis temporis et futurorum
[92ra] Et dicit quod trium annorum signum et portentum erit super Egyptum et super Ethiopiam . Et in hoc prophetia fuit presentis temporis, quia ad exemplum beati Francisci plures se denudauerunt et discalciauerunt, multi laici qui per Egyptum designantur ; interpretatur enim tenebre uel angustia , seu tribulatio conangustans. Hii sunt laici carente lumine, scientie maxime salutaris, et sacre scripture, de qua : Lucerna pedibus meis uerbum tuum et lumen semitis meis , et tribulationem patiuntur huiusmodi maxime qui habent uxores et liberos. Per Ethiopiam clerici, qui ut in pluribus sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt et quanto uiciniores sunt soli, id est Deo per cognitionem et eius radiis illustrantur et suis beneficiis fouentur, tanto magis denigrantur peccatis et difficilius corriguntur ; unde eis dicit Ieremias : Si Ethyops potest mutare pellem suam et pardus uarietatem suam et uos poteritis bene facere cum didiceritis malefacere . Et quia tam de laicis quam de clericis plures se denudauerunt et discalciauerunt ad instar beati Francisci, ideo denudatio eius et discalcatio fuerunt eis in portentum, id est in signum mirabile ut, non preter admirationem multorum, eum fuerunt imitati, et sic denudatio et discalcatio eius fuit signum et prophetia futurorum.
II : Hec uerba per peccatores qui non uolunt se denudare cominatoria sunt
Nichilominus tamen uerba ista cominatoria sunt sicut uerbum Saluatoris cum dicit : Si in uiridi hoc faciunt, in arido quid fiet ? Et illud uerbum Ieremie : Si hiis quibus non erat iudicium ut biberent [calicem], bibentes biberunt et tu, [92rb] innocens reliqueris ? Non eris innocens ; et prima Petri IIII° : Si iustus uix saluabitur, impius et peccator ubi parebunt ? Si beatus Fransiscus et alii sancti sic se denudauerunt pro Christo ut nudi nudum sequerentur et tot tanta sustinerent, quid ergo erit de nobis ? Certe determinatur in uerbis predictis, cum dicit Dominus : Sicut ambulauerit seruus meus Ysaias, seu Franciscus, nudus et discalciatus trium annorum signum et portentum erit super Egyptum et super Ethyopiam. Quasi diceret : « O miseri peccatores qui estis in tenebris peccatorum et propter hoc deberetis esse in merore » - hoc est Egyptus -, « et qui estis adusti igne cupiditatis, igne amoris male inflammatis » - hoc est Ethyopes -, « qui noluistis uos denudare, nec discalciare bonis temporalibus uel saltem ueteri homine et peccatis quibus uos induistis quasi multis paribus uestimentorum, hoc uobis certum signum est et terribile quod tribus annis », id est in perpetuum , « eritis denudati omni bono quo ad corpus et omni consolatione quantum ad animam », quam per pedes intelligitur ; sustentat enim corpus et portat. Per tres annos omne tempus intelligitur, presens, preteritum et futurum ; signum ergo erit et portentum trium annorum super Egyptum et Ethyopiam, id est super peccatores qui omni tempore, hoc est in perpetuum , erunt denudati et discalciati, sicut superius est exaratum, et minabuntur a demonibus, nudi et discalciati quando anime egredientur a corporibus, similiter et in die iudicii in infernum. [92va] Unde ibi subiungit : Sic minabit rex Assiriorum captiuitatem Egypti et transfigurationem Ethiopie , iuuenum et senum, nudum et discalciatum, discohopertis natibus , id est diabolus, qui est rex superborum et super omnes filios superbie. Per captiuitatem intelliguntur qui quasi inuiti et coacti sunt ad peccatum, per transmigrationem qui uoluntarii sine omni coaccione . Omnes isti ducentur in infernum disceopertis natibus, id est peccatis, quia tunc reuelabuntur omnia ignominiosa que fecerunt.
III : Deberemus nos denudare a bonorum temporalium et a peccatis
Et ideo deberemus nos denudare in presenti per bonorum temporalium omnimodam abrenunciationem, uel saltem per elemosinarum largitationem, et nos discalciare, id est pedes nostros separare ab omni affectione illicita et denudare nos a peccatis, ne in futuro cogamur sustinere tantam confusionem sicut supra dictum est, sed potius mereamur indui ueste immortalitatis cum beato Francisco et imitatoribus ipsius. Quod nobis prestet Dominus Ihesus Christus intercessione beati Francisci qui cum Patre et Spiritu sancto uiuit et regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.