Eudes de Châteauroux, « dossier franciscain », sermo 9 (Schneyer : 724)">
<< >>

Sermon pour la fête de St François    

Texte de base : Jacques de Voragine, Sermones aurei, Robert Clutius éd., Vienne-Cracovie, 1760

Mots-clés :
Franciscus mercator |   Francisci conuersio  
Pas de distinctions Pas d'exemplum Lister Figurae (8) Lister Matière biblique (3)
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Pas de sources déclarées Lister Noms de personnes (8)
Lister Noms de lieux (1)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Thema
Prima ad Cor. III° : Si quis autem inter uos sapiens uidetur esse in hoc seculo, stultus fiat ut sit sapiens ; sapientia enim huius mundi stultitia apud Deum est.
Introductio
Beatus Franciscus in iuuentute sua intendens mercimoniis uidebatur esse sapiens in hoc seculo, pecunias augendo per fas et nefas, et factus est stultus, immo se ipsum fecit stultum, ut esset uere sapiens. Abiecit enim a se sapientiam huius mundi, que secundum iudicium diuinum stultitia est. Beatus Franciscus, antequam conuerteretur ad Dominum, uidebatur esse sapiens in hoc seculo, in conuersione autem sua fecit se stultum ut esset sapiens. In fructu uero quem fecit in Ecclesia Dei, ostendit Deus quod sapientia huius mundi stultitia est.
I : Beatus Franciscus in iuuentute sua intendens mercimoniis videbatur esse sapiens in hoc seculo, et se ipsum fecit stultum ut esset vere sapiens
I.A : In hoc seculo res uidentur ut frequentius aliter quam sint
Dicit itaque: si quis inter uos sapiens uidetur esse in hoc seculo. Hec determinatio, in hoc seculo, potest determinare hanc dictionem, sapiens, ut sit sensus : si quis inter uos uidetur €˜esse sapiens€™ in hoc seculo, id est in rebus huius seculi, uel secundum [92vb] sapientiam huius seculi ; uel potest determinare hoc uerbum, esse, ut sit sensus : si quis autem inter uos sapiens uidetur €˜esse in hoc seculo€™. Et non dicit : si quis inter uos est sapiens in hoc seculo, sed dicit uidetur esse ; et dicit in hoc seculo, ad differentiam futuri seculi. In futuro enim seculo uidebuntur res prout sunt, sed in hoc seculo uidentur ut frequentius aliter quam sint. [Unde existenstes in hoc seculo comparantur dormienti et sompnianti qui aliter uidet res quam sunt]. Unde Iob, XX° : Diues cum dormierit, nichil secum afferet, aperiet oculos suos et nichil inueniet , oculos scilicet interiores, qui modo clausi sunt et fascinati et pleni illusionibus, adeo ut quam plures nuditatem suam non uident, sicut legitur de Adam et Eua qui non uidebant se nudos ; sed postmodum pena aperuit eis oculos ; et angelo Laodicie scribitur Apocalipsi, III° : Dicis quod diues sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et cecus et nudus . Multi enim sunt qui nesciunt miseriam suam et quanta indigeant misericordia nec attendunt paupertatem suam et cecitatem et nuditatem, et ideo dicitur eis ut inungant oculos suos colerio, ut uideant. Colerium istud quod pungit oculum et lacrimas excitat et clarius facit uidere est dolor de peccatis propriis, quo turbatur oculus interior, scilicet intellectus ; unde in persona penitentis dicit Psalmista : Laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis stratum meum rigabo ; et subiungit causam harum lacrimarum : Turbatus est a furore oculus meus ; a furore scilicet meo, id est de hoc quod feci ut furibundus, ut homo non habens sensum, uel a furore supple : Dei considerato, id est uehementissima ira Dei, qua mouetur contra peccatores, de qua dicit in persona peccatoris suplicantis : Domine ne in furore tuo arguas me . Dolor de peccato proprio turbat oculum interiorem et pungit per remorsum conscientie et facit clarius uidere. Unde dicitur Ecclesiastico, XXII° : Pungens oculum, deducet lacrimas et qui pungit cor profert sensum . Dolor ergo de peccato aperit sensum, oculum interiorem, tunc enim uexatio dat intellectum. Quia ergo existentibus in hoc seculo uidentur res alio modo quam sint, in futuro autem uidentur ut sunt ; ideo multi in hoc seculo uidentur esse sapientes et non sunt. In futuro autem uidebuntur stulti ut erant et multi uidentur in presenti esse stulti et non sunt ; unde in libro Sapientie V° : Nos insensati uitam eorum putabamus insaniam ; Ecclesiaste, X° : In uia stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos estimat . Ideo dicit hic : si quis inter uos sapiens uidetur esse in hoc seculo, non dicit « est », sed uidetur.
I.B : Franciscus abiecit pecuniam et sapientiam huius mundi (Franciscus mercator, Francisci conuersio)
Item sunt quidam sapientes in hoc seculo, id est in rebus huius seculi acquirendis, multiplicandis, conseruandis ; in spiritualibus autem stulti sunt et excecati, sicut accidit in sensibus corporalibus, quod quanto quis uiget in uno sensu, tanto minus uiget in alio, immo deficit. Sic uidemus etiam in scientiis quia pluribus intentus minor est ad singula sensus ; et ideo qui uult esse sapiens in spiritualibus, debet se elongare a scientia temporalium, et ideo bene dicit hic Apostolus : Ut fiat stultus, ut sit [93rb] sapiens. Sic fecit beatus Franciscus. Adam e contrario uoluit esse sapiens, et stultus effectus est ; Iere. X° : Stultus factus est omnis homo a scientia sua . Multi enim per diem incurrunt tenebras et sapientia eorum decipit eos et hoc apparet maxime in fine eorum. Beatus autem Franciscus hanc sapientiam abiecit, pecunias abiciendo, et hoc fecit ut esset uere sapiens. Si quis enim consideret ea que fecit in conuersione sua, non uidentur esse nisi stultitie. Loquebatur enim cuidam iuueni enigmatice et quod uolebat contrahere [matrimonium] cum quadam nobili. Uerba sua quasi quedam deliramenta uidebantur. Ibat solitarius cantando, criptas intrabat solus. Pecuniam quam habuerat de pannis suis quos uendiderat proiecit ad pedes cuiusdam pauperis sacerdotis ut reedificaret inde ruinas ecclesie sue ; unde sacerdos, reputans eum quasi fatuum, non ausus fuit eam recipere, sed proiecit eam in quamdam fenestram. Postmodum in presentia episcopi denudauit se etiam a bractis, quod etiam uerecundum est dicere. Iterum instituere religiones homini qui nichil de religione nouerat neque expertus fuerat stultitia uidebatur ; atque dementia predicare auibus, predicare Sarracenis, predicare etiam Christianis, hominem qui nichil sciebat de Scripturis, nec predicantes audire consueuerat, quia hoc nusquam legimus de eo ante conuersionem suam ; stultum etiam uidebatur et etiam periculosum ualde, maxime in regionibus corruptis per heresim. Item arguere audacter peccatores qui de nouo conuersus fuerat [93va] a peccatis, magne presumptionis esse uidebatur, unde in modo conuersionis sue et in hiis que tunc fecit uere uidebatur factus esse stultus.
I.C : Uerificatum fuit in hoc quod stulticiam simulare loco summa sapientia est
Sed uerificatum fuit in hoc quod stulticiam simulare loco summa sapientia est : Dauid liberatus est a periculo mortis eo quod coram Achys rege simulauit se esse stultum ; Dominus putatus est uersus in furiam et intrauerunt discipuli ut tenerent eum, quia ardenter et audacter arguebat Phariseos et scribas. Quid dicemus de hominibus ? Ipse Filius Dei fecit talia que uidebantur stulta esse, ut quod immortalis fieret mortalis, et impassibilis passibilis, diues pauper, quod innocens traderet se morti pro nocentibus et quod cum tantis dispendiis fecit quod uno uerbo facere poterat, immo sola uoluntate ; sed dicit Apostolus quod stultum est [Dei] sapientius est omnibus hominibus , Ia ad Cor. I°. Similiter quod homines ydiotas, pauperes et debiles elegit ad subiciendum sibi totum mundum. Sed hoc fecit ut stultam ostenderet sapientiam mundi, ideo placuit Deo per stulticiam predicationis saluos facere credentes et ne quis glorietur in sapientia sua uel in diuiciis suis , sed qui glorietur in Domino glorietur et ut alii eum imitarentur in hiis et contraria spernerentur.
II : Fructus quem fecit Franciscus in Ecclesia probauit quod fuit sapiens apud Deum
Beatus ergo Franciscus, inherens uestigiis Christi, unde uere poterat dicere illud, Iob XXIII° : Uestigia eius sequtus est pes meus, a uiis eius non declinaui , stultus factus est ut esset sapiens, quod fructus quem fecit in Ecclesia Dei probauit. Unde hic dicit : Sapientia huius mundi stulticia est apud Deum. Similiter stulticia huius mundi, id est quam mundus reputat stulticiam, sapientia est apud Deum ; dixerat enim Dominus in Euangelio : A fructibus eorum cognoscetis eos. Arbor bona bonos fructus facit. Danieli in quadam uisione quedam arbor mirabilis ostensa fuit, cuius fructus erat nimius et esca uniuersorum in ea ; subter eam habitabant animalia et bestie, et in ramis eius conuersabantur uolucres celi et ex ea uescebatur omnis caro . Quid per bestias, nisi homines illiterati et bestiales ? Quid per uolucres, nisi litterati qui alis scientie et contemplationis alta petunt ? Tam isti quam illi per exemplum illius ad Dominum sunt conuersi et habitant et conuersantur in umbra eius, id est in forma uiuendi quam tradidit eis, et omnes cibantur exemplo eius et eius sufragiis sustentantur et non tantummodo illi qui eius religionem ingressi sunt, sed etiam alii habent recursum ad eum. Ex tali et tanto fructu quem fecit apparet quod ut uere sapiens fecit, si uere dicitur in Prouerbiis quod mulier sapiens edificat domum suam , et etiam quod ipsa sapientia edificauit domum suam quis dubitare potest quin iste sapientissimus fuerit qui tot et tantas domos edificauit. Recurramus ergo ad hanc arborem pulcherrimam et sedeamus sub umbra eius, id est sub protectione ipsius, ut nos protegat et refrigerium impetret ab estu concupiscentiarum et gustemus de fructu eius, saltem aliquas micas colligentes de [94ra] exemplo eius et doctrina, ut ad eius consortium peruenire mereamur, ispo prestante qui uiuit in secula seculorum. Amen.