Eudes de Châteauroux, « dossier franciscain », sermo 8 (Schneyer : 723)">
<< >>

Sermon pour la fête de St François    

Texte de base : Orléans, Bibliothèque Municipale, 203, f. 123ra-125raParis, Mazarine, 1010, f. 88vb-89vb
Texte établi par Emmanuelle Choiseau

Mots-clés :
Francisci conuersio |   Francisci conuersio |   Francisci conuersio |   Franciscus ydiota |   Francisci humilitas  
Pas de distinctions Pas d'exemplum Lister Figurae (18) Pas de matière biblique
Pas d'interprétations des noms Pas de liturgie / pratique Lister Sources déclarées (2) Lister Noms de personnes (5)
Lister Noms de lieux (1)
Plan :
synthétique
classique
pas de plan
V. interventions éditoriales (en rouge)
Thema
Ysa. XI° : Super foramina aspidis et in cauerna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet .
Introductio
In hiis uerbis principium uite beati Francisci nobis manifestissime demonstratur cum dicitur ablactatus ; progressus uite eius et modus conuersationis cum dicit manum mittet ; fructus quem fecit in Ecclesia Dei et adhuc facit cum dicit super foramina aspidis et in cauerna reguli.
I : Per ministerium Francisci diuersa genera hominum ad Dominum sunt conuersa
Ysaya hiis uerbis permittit quoddam mirabile quod temporibus beati Francisci uidimus adimpleri : Habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit, uitulus et leo et ouis similiter morabuntur et puer paruulus minabit eos .
I.A : Boni et mali homines
Per diuersitatem bestiarum diuersitas hominum designatur, per munda boni, per inmunda mali, sicut ostensum est Petro, Actibus X° : Uidi celum apertum et descendens uas [123rb] quoddam uelut lintheum magnum quatuor initiis submitti de celo in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terre, et uolatilia celi et facta est uox ad eum : Surge Petre , occide et manduca . Et in hoc beatus Petrus intellexit omnia genera hominum sicut ipse subiunxit : Postea nunc cognoui quod non sit acceptio personarum apud Dominum, sed in omni gente qui omnis timet Deum, hic acceptus est illi . Similiter in archa Noe fuerunt omnia genera animalium. Per lintheum predictum et archam Noe Ecclesia designatur in qua tam boni qui per munda animalia quam mali qui per immunda, continuentur. Sic per ministerium beati Francisci diuersa genera hominum et bonorum et malorum ad Dominum sunt conuersa. Per lupum hereticus quia ouem uel canem se simulat ut infra caulas includatur ; Io. X° : Lupus non uenit nisi ut furetur et mactet et perdat ; Act. XX° : Uenient post discessum meum lupi rapaces. Per pardum uarii coloris homines qui, et [123va] si faciant aliqua bona, multa tamen mala perpetrant, Ie. XIII° : Si Ethiops potest mutare pellem suam et pardus uarietatem suam et uos cum didiceritis male facere poterisitis bene facere. Per leonem predones et exactores ; Ecclesiastico XII° : Uenatio leonis honager in heremo ; per agnum innocentes ; per ouem, fecondi in operibus misericordie, pastum esurientibus ministrantes, nudos uestientes, exemplo et doctrina sua filios Domino generantes ; ouis lacte pascit, lana uestit, agnum generat ; per edum penitentes ; per uitulum lasciui qui postmodum futuri sunt boues , id est maturi.
I.B : Franciscus, puer sensus et paruulus per humilitatem, minauit eos (Franciscus ydiota, Francisci humilitas)
Hec genera hominum puer paruulus minauit, id est, beatus Franciscus qui fuit malicia paruulus, iuxta illud Apostoli : Malicia paruuli estote. Fuit autem puer sensu aliquando, contra exortationem Apostoli : Nolite pueri effici sensu ; fuit puer, id est ydiota, dum esset iuuenis, iuxta illud Philosophi : « Nemo iuuenes eligit duces », quia non constat eos esse sapientes ; sed quia aliquando ydiote superbi sunt, ideo non [123vb] dicit de eo puer tantum, sed addit et paruulus. Sicut de Filio Dei dicitur Ysa. IX° : Paruulus natus est nobis , paruulus per supremam humilitatem. Iste beatus Franciscus licet prius fuisset puer sensu, factus paruulus, humilians se sub potenti manu Dei, factus est pastor predictorum, et impletum fuit sub eius regimine quod ibidem dicitur : Uitulus et ursus pascentur similiter, requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas , id est, hoc fuit quando diuersa genera hominum eius ordinem eius assumentes, se eius regimini commiserunt.
II : Franciscus delectatus est separari ab uberibus mundi que sunt uoluptas et honor (Francisci conuersio)
Unde de eo subiungit : delectabitur infans ab ubere super foramina aspidis et cetera. Si adultus uel senex separatur ab uberibus istud non esset mirum ; sed quando paruulus se separat ab ubere et in hoc delectatur hoc mirabile est. Ubera quibus mundus lactat paruulos suos sunt uoluptas et honor. Ad ista ubera dependent etiam barbati et senes et decrepiti nec permittunt se ab hius uberibus separari ; sed quicquid [124ra] possunt faciunt ut suggant lac de istis uberibus, de quibus Trenis IIII° : Lamie nudauerunt mammas, lactauerunt catulos suos. Clamat uanitas mundi, Prou. VII° : Ueni inebriemur uberibus, fruamur capitio amplexibus donec lucescat dies. Propter hoc precatur Osee, VII° : Da eis domine uuluam sine liberis et ubera arencia ; Trenis IIII° : Adhesit lingua lactentis ad palatum eius in siti , quia quanto plus suggunt , tanto plus siciunt. Pro hiis uberibus pugnant porcelli mundi et occupat unus mammam alterius ; de hiis uberibus dicit Psalmista : Ab uberibus matris mee in te proiectus sum ex utero. Ueterani pendent ad ista ubera ; Ysa. XIII° : Non parcent lactantibus uteris. Apponitur amaritudo super hec ubera ut homines separent se ab eis ; unde Ysa. XXXVIII° : Ecce in pace amaritudo mea amarissima. In Cypro uinum amarum plus diligitur quam dulce; cepe cum lacrimis manducatur. Anima esuriens etiam amara pro dul-[124rb]-ci sumet. Mulier pregnans acerba appetit et amara.
III : Dominus eum propriis uberibus lactauit (Francisci conuersio)
Beatus Franciscus delectatus est separari ab hiis uberibus et ideo Dominus eum docuit et propriis uberibus lactauit, iuxta illud Ysa. XXVIII° : Quem docebit scientiam ? Et quem intelligere faciet auditum ? Ablactatos a lacte, auulsos ab uberibus. Non expectauit usque ad senectutem et omnino se separauit ab hiis uberibus sed uoluit ad illa ubera dependere de quibus dicitur : Meliora sunt ubera tua uino fragancia unguentis optimis. Hec ablactatio fuit principium conuersionis beati Francisci.
IV : Sic ablactatus de mundo, Franciscus fecit magnum fructum in Ecclesia Dei (Francisci conuersio)
Sic ablactus misit manum suam ad forcia , supple : exercendo se in operibus pietatis : ecclesias reparando, leprosos ministrando ; super etiam foramina aspidis eam mittendo et in cauerna reguli, quia illos quibus dicitur : Furor illis secundum similitudinem serpentis et sicut aspidis surde et obturantis aures suas , exhortationibus suis eduxit de foraminibus peccatorum, et regulos - id est serpentes flatu adurentes, omnem [124va] uirorem circa se extinguentes, uolucres etiam uolantes in aere, id est uiros spiritualites in mortem deicientes - de cauernis peccatorum eduxit ; obstectricante enim manu eius eductus est coluber tortuosus , iuxta uerbum Iob. Non simus ergo surdi neque ceci, sed aperiamus oculos nostros ad uidendum que fecit beatus Franciscus et ad audiendum exhortationes eius et permittamus nos educi a peccatis et adduci ad penitentiam, ut possimus meritis eius et intercessionibus peruenire ad gloriam sempiternam, prestante Domino nostro Ihesu Christo qui uiuit in secula seculorum.